<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:45-46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:45-46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso <lb/>
            timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, <lb/>
            ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor <lb n="15"/>
            mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est <lb/>
            hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum <lb/>
            quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor <lb/>
            soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium <lb/>
            suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis<lb n="20"/>
            apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam <lb/>
            confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut <lb/>
            eius impetu de fronte fugerit pudor. si non legerentur ea, <lb/>
            quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, <lb/>
            petitores propter agendam causam inquirebantur, personae<lb n="25"/>
            discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam <lb/>
            causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter <lb/>
            agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur: <lb/>
            postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur <lb/>
            explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae <lb n="30"/>
            iam transisse clamatur.

<note type="footnote"> 6 cf. pag. 144, 12 15 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 Anulinum <hi rend="italic">v</hi> 4 purgari <hi rend="italic">b</hi> 9 exhorcistam <hi rend="italic">A</hi> timeret exorciatam b <lb/>
            10 praedecessoribus c 15 labsam <hi rend="italic">ABtnlC</hi> 17 iudex <hi rend="italic">BCbcv</hi> 19 timuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> iniudicium (iu <hi rend="italic">del. Aml) ABCc</hi> iudicium <hi rend="italic">bv</hi> 26 tendiculi <lb/>
            ni <hi rend="italic">Bml</hi> 27 tergiuersatoriae <hi rend="italic">BCc</hi> 30 casae <hi rend="italic">Bml</hi> </note> 
<pb n="147"/>
            
</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauerit <lb/>
            cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum <lb/>
            uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse <lb/>
            cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem <lb/>
            constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, <lb n="5"/>
            mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse <lb/>
            corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt <lb/>
            cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed <lb/>
            intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe <lb/>
            ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non <lb n="10"/>
            gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de <lb/>
            quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur <lb/>
            prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. <lb/>
            denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui <lb/>
            nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo <lb n="15"/>
            in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut <lb/>
            iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum <lb/>
            timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex <lb/>
            eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus <lb/>
            ageretur. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>