<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:39-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:39-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Sed qualescumque isti fuerunt, ad nos quid pertinet? <lb/>
            neque enim uere non nobis concedunt, ut istorum nescio <lb/>
            quorum causa atque persona non praeiudicet causae atque<lb n="15"/>
            personae ecclesiae catholicae, si nec causa causae praeiudicat <lb/>
            nec persona personae; et tamen obiciunt nobis, ut adhuc uos <lb/>
            seducant, quod aurum iudici dederimus, ut pro nobis contra <lb/>
            illos sententiam diceret. uos dicite, si potestis, quantum dare <lb/>
            debuerimus electis defensoribus episcopis uestris, ut tanta<lb n="20"/>
            contra se pro nobis uel dicerent uel proferrent, ut sic agerent <lb/>
            causam nostram, sic perimerent suam. quanti emere debuimus, <lb/>
            ut post uerba Primiani, quibus dixerat: indignum est ut <lb/>
            in unum conueniant filii martyrum et progenies <lb/>
            traditorum, uenirent tamen et in unum nobiscum, quod<lb n="25"/>
            indignum esse dixerant, conuenirent? quanti emere debuimus, <lb/>
            ut more forensium aduocatorum de temporibus et diebus, de <lb/>
            personis etiam nobis praescribere conarentur et sic omnibus <lb/>
            hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intellegere non

<note type="footnote"> 10 cf. Breuic. III 14, 26 23 cf. Breuic. III 4, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 accusando <hi rend="italic">ACml</hi> 2 ipsorum <hi rend="italic">Bml</hi> 4 uniuersae <hi rend="italic">v</hi> 5 latentum <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            10 maloram est <hi rend="italic">Bml</hi> 11 illius est <hi rend="italic">Bml</hi> 13 quid ad nos pertinet <lb/>
            <hi rend="italic">(sed tr. ml) A</hi> quid pertinet ad nos <hi rend="italic">BCbv, cf. Petil. I 17, 19</hi> 14 non <lb/>
            <hi rend="italic">del. Bm2, om. b</hi> 15 praeiudicat <hi rend="italic">AmlBmlCbml</hi> 16 causa] causae <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            21 proo <hi rend="italic">Cml</hi> 24 et <hi rend="italic">om. B</hi> 29 non] nos <hi rend="italic">Bml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="141"/>
            possent, satis aperte monstrarent quam malam causam haberent, <lb/>
            quam proferre et agere sic timebant apud eum iudicem, <lb/>
            cuius erga se benignitatem atque iustitiam tanto praeconio <lb/>
            laudauerant et cuius motum aduersum se nullum adhuc senserant? <lb/>
            quanti emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent non <lb n="5"/>
            secum agi debere forensibus formulis, sed diuinis potius testimoniis, <lb/>
            et de scripturis sanctis similiter se responsuros esse <lb/>
            promitterent et, cum mandatum concilii catholici, quod obtuleramus, <lb/>
            recitatum esset atque in eo ipsis etiam confitentibus <lb/>
            claruisset nos ecclesiae catholicae (causam) testimoniis sanctarum <lb n="10"/>
            scripturarum agere noluisse, rursus tamquam obliti, quid <lb/>
            sibi placere dixissent, ad easdem forenses praescriptiones perplexis <lb/>
            et odiosis contentionibus remearent? 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>Quanti emere debuimus, ut suscriptionum nostrarum, <lb/>
            quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti <lb n="15"/>
            exigerent totius concilii nostri praesentiam, ex quo concilio <lb/>
            non nisi decem et octo secundum edictum cognitoris <lb/>
            aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro <lb/>
            aliis subpositi suscribere potuerunt? sic enim peruentum est, <lb/>
            ut eorum quoque numerus recenseretur et ipsi in ea falsitate <lb n="20"/>
            deprehenderentur, cuius in nos suspicionem intendere uoluerunt, <lb/>
            ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur suscripsisse <lb/>
            pro absentibus qui nec Carthaginem uenerant, uerum etiam <lb/>
            quendam recitatum et non respondentem, cum in itinere defecisse <lb/>
            dixissent quaesitumque ab eis esset, quomodo apud <lb n="25"/>
            Carthaginem suscribere potuerit qui in itinere iam defecerat, <lb/>
            post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et

<note type="footnote"> 3 cf. pag. 46, 8 22 cf. Breuic. I 14 </note>

<note type="footnote"> 1 aperte (te <hi rend="italic">in ras. m2) B</hi> 4 adhuc <hi rend="italic">bis Aml</hi> 6 testimoniis potius <lb/>
            <hi rend="italic">bml</hi> 8 cum] con <hi rend="italic">BmiO</hi> optuleramus <hi rend="italic">BmlC</hi> 9 eos <hi rend="italic">Cml</hi> 10 causam <lb/>
            <hi rend="italic">add. mg. v</hi> 11 russus <hi rend="italic">Bml</hi> 14 scriptionum <hi rend="italic">Bml</hi> 15 nemorositate <lb/>
            <hi rend="italic">BmlC</hi> numorositate <hi rend="italic">(sic) Bm2</hi> 19 subpositi (ositi <hi rend="italic">in ras. m2) A</hi> <lb/>
            subtisi <hi rend="italic">(del. m2) B</hi> sObptisi C substituti <hi rend="italic">c, om. bv, cf. Breuic. I 11</hi> <lb/>
            subscriberent <hi rend="italic">Cna1</hi> 20 recenserentur <hi rend="italic">Cml</hi> ipse <hi rend="italic">Bm2b</hi> in ea <hi rend="italic">om. Bb</hi> <lb/>
            21 deprehenderetur <hi rend="italic">Bb</hi> 24 quemdam <hi rend="italic">A</hi> initinere <hi rend="italic">(alt</hi>. i <hi rend="italic">s. 1. m2) B</hi> <lb/>
            25 essent <hi rend="italic">BmlCml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            uariae responsionis suae non uenientem, sed posteaquam suscripsit, <lb/>
            ad propria remeantem in itinere defecisse adseuerarent. <lb/>
            deinde sub diuina testificatione interrogati, utrum eum constaret <lb/>
            fuisse Carthagini, uehementius perturbati dicerent: \'quid, <lb/>
            si alius se pro eodem opposuit?,\' atque ita uerbis suis falsitatem,<lb n="5"/>
            quam nobis obiecerant, in suo mandato apparuisse et <lb/>
            conuictam claruisse firmarent. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>