<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/> Et quod est miserabilius, etiam ipsi iam quasi <lb/>
            nostri effecti, quemadmodum nobis credant, reperire non possunt. <lb/>
            si enim suspicentur etiam ipsa catholica dogmata nos mendaciter <lb/>
            loqui, ut nescio quid aliud occultemus, quod uerum <lb/>
            putamus, certe talia suspicanti dicturus es: hoc tunc ideo <lb n="5"/>
            feci, ut caperem te. sed quid respondebis dicenti: unde igitur <lb/>
            scio, utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? an uero <lb/>
            cuiquam persuaderi potest hominem non mentiri, ne capiatur <lb/>
            qui mentitur, ut capiat? uidesne, quo tendat hoc malum? ut <lb/>
            scilicet non solum nos illis ipsique nobis, sed omnis frater <lb n="10"/>
            omni fratri non inmerito uideatur esse suspectus. atque ita, <lb/>
            dum per mendacium tenditur, ut doceatur fides, id agitur <lb/>
            potius, ut nulli habenda sit fides. si enim et contra deum <lb/>
            loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in ullo <lb/>
            mendacio reperiri, quod tamquam scelestissimum omni modo <lb n="15"/>
            deuitare debeamus? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>