<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1:4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia <lb/>
            uniuersaliter odisse debemus. nullum est enim mendacium, <lb/>
            quod non sit contrarium ueritati. nam sicut lux et tenebrae,<lb n="10"/>
            pietas et inpietas, iustitia et iniquitas, peccatum et recte <lb/>
            factum, sanitas et inbecilitas, uita et mors, ita inter se sunt <lb/>
            ueritas mendaciumque contraria. unde quanto amanus istam. <lb/>
            tanto illud odisse debemus. uerumtamen sunt quaedam mendacia, <lb/>
            quae credere nihil obsit, quamuis etiam tali mentiendi<lb n="15"/>
            genere fallere uoluisse mentienti sit noxium, non credenti. <lb/>
            tamquam si frater ille seruus dei Fronto in his, quae tibi <lb/>
            indicauit — quod absit — aliqua mentiretur, sibi nocuisset <lb/>
            profecto, non tibi, quamuis tu omnia credidisses sine tua iniquitate <lb/>
            narranti, quoniam siue illa ita gesta sint sine non ita,<lb n="20"/>
            non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse <lb/>
            gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula ueritatis et doctrina <lb/>
            salutis aeternae iudicetur esse culpandus. si autem hoc quisque <lb/>
            mentiatur, quod si quis crediderit aduersus doctrinam <lb/>
            Christi haereticus erit, tanto est nocentior mentiens, quanto

<note type="footnote">1 sentie <hi rend="italic">Ch</hi> potius <hi rend="italic">om. V</hi> ueraedicam <hi rend="italic">TCh</hi> ueredicam P <lb/>
            2 defendam <hi rend="italic">Ch</hi> deferendam <hi rend="italic">V</hi> exortor T1 3 asertor <hi rend="italic">V</hi> 4 adtende Ifl <lb/>
            5 laudabilia <hi rend="italic">W</hi> impius <hi rend="italic">Ch</hi> 7 putatur multa genera mendaciorum <lb/>
            <hi rend="italic">RMOWI</hi> 9 odisse] ostendisse <hi rend="italic">V</hi> enim est <hi rend="italic">V</hi> enim mendacium est <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            10 ueritati contrarium <hi rend="italic">V</hi> ueritatis <hi rend="italic">C</hi> 11 rectum <hi rend="italic">TCh</hi> 13 et <lb/>
            mendacium <hi rend="italic">V</hi> quando <hi rend="italic">TCh</hi> 14 tanto <hi rend="italic">ex</hi> toto m. <hi rend="italic">2 B</hi> uernntamen <lb/>
            (n <hi rend="italic">semper) L</hi> 15 nichil <hi rend="italic">(semper</hi> ch) <hi rend="italic">llr</hi> 16 mentiendi <hi rend="italic">T</hi> 17 hiis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            iis <hi rend="italic">bd</hi> 18 non mentiretur <hi rend="italic">V</hi> sibi <hi rend="italic">om. TCh</hi> nocuisse <hi rend="italic">TCh</hi> <lb/>
            19 tua <hi rend="italic">TCh</hi> creddisses <hi rend="italic">Ch</hi> 21 tamen] tale <hi rend="italic">TCh</hi> ita crediderit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            22 etiamsi (si <hi rend="italic">s. l.) M</hi> ut regula <hi rend="italic">FL</hi> 23 interne <hi rend="italic">V</hi> culpandus <lb/>
            esse <hi rend="italic">V</hi> 24 mentiatur] nuntiat <hi rend="italic">V</hi> 25 hereticos <hi rend="italic">Ch</hi> nocentior est 17 <lb/>
            nOllcentior <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="475"/>
            miserior credens. uide ergo, quale sit, si aduersus doctrinam <lb/>
            Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, <lb/>
            ut inimicos eiusdem doctrinae capiamus, quos ad ueritatem, <lb/>
            dum nos ab ea recedimus, adducamus, immo uero cum mendaces <lb/>
            mentiendo capimus, mendacia peiora doceamus. aliud <lb n="5"/>
            est enim quod dicunt, quando mentiuntur, aliud quando <lb/>
            falluntur. nam cum haeresim suam docent, ea dicunt, in quibus <lb/>
            falluntur; quando autem se dicunt sentire, quod non <lb/>
            sentiunt, uel non sentire quod sentiunt, ea dicunt, in quibus <lb/>
            mentiuntur. quod eis quisquis credit, etsi eos non inuenit, <lb n="10"/>
            ipse non perit. a regula quippe catholica non recedit, qui <lb/>
            haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem catholicum <lb/>
            credit. ac per hoc non est ei perniciosum, quia in hominis <lb/>
            mente, de qua latente non potest iudicare, non in dei fallitur <lb/>
            fide, quam debet insitam custodire. porro autem, quando <lb n="15"/>
            haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando ueritatem, <lb/>
            erit particeps ut erroris ita damnationis illorum. sic <lb/>
            fit, ut, cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus <lb/>
            mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat, <lb/>
            nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus <lb n="20"/>
            rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inueniatur quicumque <lb/>
            perierat; quando uero, cum sint Priscillianistae, ut sua <lb/>
            uenena non prodant, nostros se esse mentiuntur, quisquis <lb/>
            nostrum eis credit etiam illis latentibus ipse catholicus

<note type="footnote">1 qualeg z&gt; 3 doctrini <hi rend="italic">W</hi> quod <hi rend="italic">VMłp 4</hi> adducimus <hi rend="italic">V</hi> 5 docemua <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 6 enim est <hi rend="italic">V</hi> quo <hi rend="italic">ChT1</hi> dictum 3 mentitur <hi rend="italic">RM</hi> <lb/>
            7 beresem <hi rend="italic">TCh</hi> heresim JR-f 9 quod non sentiunt uel non sentire quod <lb/>
            sentiunt ea dicunt <hi rend="italic">sqq. MC</hi> 10 quisquis eis <hi rend="italic">FL</hi> eius <hi rend="italic">TCh</hi> 11 peribit <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 12 catholicum dogma <hi rend="italic">FL</hi> proferente P 13 hac <hi rend="italic">T</hi> pernitiosum <lb/>
            <hi rend="italic">TVy</hi> 14 de om. <hi rend="italic">V</hi> de qua latente non] de qualitate <lb/>
            nemo <hi rend="italic">C</hi> latent <hi rend="italic">V</hi> late ne R 16 heresim <hi rend="italic">TLf</hi> 17 error ista <hi rend="italic">TiCh</hi> <lb/>
            et damnationis <hi rend="italic">bd</hi> dampnationis <hi rend="italic">V</hi> illorum] eoram P sicj sit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            18 ut] aut (a a. <hi rend="italic">I.) T</hi> in—falluntur <hi rend="italic">om. TCh</hi> 19 errore mortifero <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            20 qui <hi rend="italic">Chl</hi> 21 ei. cp crediderit <hi rend="italic">ex</hi> dederit <hi rend="italic">Ch</hi> inuenitnr <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            quaecumque \'fit 22 priscilianistae <hi rend="italic">M</hi> 23 non <hi rend="italic">(del. assign.) f om. V</hi> <lb/>
            nostris <hi rend="italic">T</hi> 24 credit eis <hi rend="italic">V</hi> credito <hi rend="italic">B</hi> in illis <hi rend="italic">R</hi> catholicus <lb/>
            ipse T </note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            perseuerat; nos contra ut ad eorum perueniamus indaginem, si <lb/>
            Priscillianistas nos esse mentimur, quia eorum tamquam nostra <lb/>
            sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, ant confirmabitur <lb/>
            apud eos aut transferetur ad eos interim statim. quid <lb/>
            autem hora superuentura pariat, utrum inde postea liberentur<lb n="5"/>
            uera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis, et <lb/>
            utrum audire uelint docentem, quem sic experti sunt mentientem, <lb/>
            quis nouerit certum? quia hoc esse ignoret incertum? <lb/>
            ex quo colligitur perniciosius aut, ut mitius loquar, periculosius <lb/>
            mentiri catholicos, ut haereticos capiant, quam mentiuntur<lb n="10"/>
            haeretici, ut catholicos lateant, quoniam quisquis credit <lb/>
            catholicis mentiendo temptantibus, aut efficitur aut confirmatur <lb/>
            haereticus, quisquis autem credit haereticis mentiendo <lb/>
            sese occultantibus, non desinit esse catholicus. quod ut fiat <lb/>
            planius, aliqua exempli gratia proponamus et ex eis potissimum<lb n="15"/>
            scriptis, quae mihi legenda misisti. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>