<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:25-retractationes</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1:25-retractationes</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa006.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Haec est fides, quae paucis uerbis tenenda in symbolo <lb/>
            nouellis christianis datur. quae pauca uerba fidelibus nota <lb/>
            sunt, ut credendo subiugentur deo, subiugati recte uiuant, <lb/>
            recte uiuendo cor mundent, corde mundato quod credunt <lb n="15"/>
            intellegant.

<note type="footnote"> 1 I Cor. 15, 52 9 I Cor. 15, 54. 55 </note>

<note type="footnote"> 1 in ictu] an ut <hi rend="italic">M</hi> sine ullis] diuine utiles <hi rend="italic">M</hi> talibua] tabulis S <lb/>
            creditur P 2 mirabili <hi rend="italic">R</hi> 3 nostra] natura <hi rend="italic">P</hi> phylosophi <hi rend="italic">A; post</hi> <lb/>
            philosophi <hi rend="italic">in cod. R epistulae cuiusdam Augustini</hi> ad <hi rend="italic">JSieronymum <lb/>
            pars sequitur, sed uersu 17 verbis</hi> quod scriptum est <hi rend="italic">ad hanc orationem<lb/>
             transit</hi> 5 adserunt <hi rend="italic">S</hi> ullum <hi rend="italic">M</hi> omne] nec P quodlibet <hi rend="italic">Obd <lb/>
            om. AFSVf</hi> 6 <hi rend="italic">pr</hi>. corpus <hi rend="italic">om. FSVj, s.l.A</hi> 7 facta a] corpus et <hi rend="italic">AFS</hi> <lb/>
            concedunt et V et T corpus <hi rend="italic">TN</hi> temporali <hi rend="italic">A</hi> liberatum <hi rend="italic">AFSTNV</hi> <lb/>
            corpus liberatum 7 8 ineffabilitate <hi rend="italic">M</hi> caritate <hi rend="italic">om. M</hi> atque <lb/>
            stabilitate <hi rend="italic">om. AFSTNChf</hi> sine corruptione <hi rend="italic">bd: om. codd</hi>. 9 perfruetur <lb/>
            <hi rend="italic">NТ\'j</hi> fruemur <hi rend="italic">V</hi> enim om. <hi rend="italic">SMf</hi> illud fiet <hi rend="italic">M</hi> illud <hi rend="italic">om. YO</hi> <lb/>
            absorpta <hi rend="italic">FPbd</hi> 10 uictoriam <hi rend="italic">STNbd</hi> 12 symbulo <hi rend="italic">RS</hi> simbolo <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            13 nobellis <hi rend="italic">R</hi> nonnullis uerbis <hi rend="italic">V</hi> uerba pauca <hi rend="italic">M</hi> nota] non <hi rend="italic">VO</hi> <lb/>
            14 subiungantur <hi rend="italic">R om. AFSTNVy</hi> deo <hi rend="italic">om. AFSTNVf</hi> recte <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            et recte <hi rend="italic">A</hi> 15 recte uiuendo—credunt <hi rend="italic">om. R</hi> 16 et intellegant <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            intellegant et sic est finis huius operis <hi rend="italic">V</hi> Eiplicit liber secundus de <lb/>
            fide <hi rend="italic">12</hi> Explicit Aurelii Augustini tractatus de fide catholica <hi rend="italic">A</hi> Explicit <lb/>
            <hi rend="italic">fol</hi>. 65* <hi rend="italic">F</hi> Explicit sermo beati Augustini de symbolo item sermo beati <lb/>
            Augustini epi de fide <hi rend="italic">fol. 172 P</hi> Expt de fide ac symbolo <hi rend="italic">fol. 376 N, <lb/>
            fol. 19sb TExpf</hi> tractatus Augustini de fide katholica <hi rend="italic">r; M lol. 104*- subscriptione<lb/>
             caret</hi> Explicit in dno xpo filio dei tractatus Aurelii Augustini <lb/>
            de fide katholica <hi rend="italic">fol. 66* S, fol. 277* V, 0</hi> </note> 
<pb n="33"/>
            
</p></div><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><ab><title type="sub">LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. </title></ab><p>De fide et symbolo pag. 30, 16 sqq. 
    </p><p>Retract. I 17. In hoc libro cum de resurrectione ageretur. <lb/>
      resurget, inquam, corpus secundum christianam <lb/>
      fidem, quae fallere non potest. quod cui uidetur <lb/>
      incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis <lb/>
      autem tunc futura sit, non considerat, quia illo <lb/>
      tempore immutationis angelicae non iam caro <lb/>
      erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera quae <lb/>
      ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione <lb/>
      disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro <lb/>
      et sanguis regnum dei non possidebunt. sed quisquis <lb/>
      ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc <lb/>
      habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec <lb/>
      membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio <lb/>
      corrigendus est, commonitus de corpore domini, qui post <lb/>
      resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus <lb/>
      oculis, uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque <lb/>
      se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, <lb/>
      quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me <lb/>
      uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam <lb/>
      negasse in dei regno futuram, sed aut homines, qui <lb/>
      secundum carnem uiuunt, carnis et sanguinis nomine nuncupasse <lb/>
      aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla <lb/>
      erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei <lb/>
      non possidebunt, bene intellegitur tamquam exponendo <lb/>
      quid dixerit continuo subdidisse: neque corruptio incorruptionem <lb/>
      possidebit. de qua re ad persuadendum infidelibus <lb/>
      difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse <lb/>
      reperiet, quisquis de ciuitate dei legerit uolumen. 
    </p><pb n="693"/></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>