<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nunc autem derident me infimi, nunc monent<lb n="10"/>
            me minores tempore: quia et postea nati sunt in <lb/>
            ecclesia tales et non proficiunt plurimum. monent me autem <lb/>
            dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem <lb/>
            praedicandi populo, quae ipsi non faciunt quorum spernebam <lb/>
            parentes: parentes eorum dixit, quorum imitatione<lb n="15"/>
            filii sunt, quibus tunc dicebatur: uae uobis, scribae et <lb/>
            pharisaei hypocritae. et uirtus manuum eorum <lb/>
            quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc <lb/>
            usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent dominum. in <lb/>
            eis peribat omnis uita: quia non se uel in fine correxerunt.<lb n="20"/>
            egestate et fame instabiles: a uariis desideriis <lb/>
            insatiabiles. qui fugiebant in desertum heri: conferendo <lb/>
            se ad excusationem legis, quam non simpliciter intellegebant; <lb/>
            et quia in deserto acceperant fugientes in desertum <lb/>
            heri. sicut enim hodie pertinet ad nouum testamentum sic<lb n="25"/>
            ad uetus heri; de nouo enim dictum est: hodie si uocem

<note type="footnote"> 3 lob 29, 25 4 lob 29, 525 6 Alatth. 5, 5 IL Cor. 6, 10 <lb/>
            8 Mattli. 5, 19 10 Iob 30, 1 14 Iob 30, 1 16 Matth. 23, 13 <lb/>
            17 Iob 30, 2 19 Iob 30, 2 21 Iob 30, 3 22 Iob 30, 3 26 Ps. 94, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 suscipiendi <hi rend="italic">C</hi> 2 eis <hi rend="italic">om. b</hi> 4 consolans tristes <hi rend="italic">bd</hi> 6 lugentes] <lb/>
            qui lugent <hi rend="italic">P</hi> 7 non <hi rend="italic">om. P</hi> 9 regnum <hi rend="italic">d</hi> 10 infinni <hi rend="italic">S</hi> 12 proficient <lb/>
            C mouent <hi rend="italic">C</hi> monet <hi rend="italic">b</hi> 13 per <hi rend="italic">om. b</hi> 15 <hi rend="italic">alt</hi>. parentes <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            16 sciibae <hi rend="italic">om. C</hi> 17 et hypocritae <hi rend="italic">C ypocrite P</hi> 18 nihil <hi rend="italic">S</hi> parent <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            potestatcs <hi rend="italic">TCb</hi> 20 eo <hi rend="italic">d</hi> pergebat S 21 in egestate <hi rend="italic">SHier</hi> <lb/>
            a uariis] auari <hi rend="italic">C</hi> desiderii b 22 insatiabilibus <hi rend="italic">d</hi> 24 deserto <lb/>
            <hi rend="italic">TPCb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="573"/>
            eius audieritis, nolite obdurare corda uestra, et: <lb/>
            filius meus es tu, ego hodie genui te. qui rodebant <lb/>
            cortices arborum: quia figuras legis, quibus utilia tegebantur, <lb/>
            pro cibo habebant. quorum erat cibus radix <lb/>
            herbarum: sacramenta quae corporaliter iussi erant celebrare <lb n="5"/>
            tamquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intellegentiae <lb/>
            fructus surgeret et supra terram in libertatem <lb/>
            ferretur, quo illi peruenire non poterant. inhonorati et <lb/>
            abiecti et egentes omni bono: amisso primatus honore, <lb/>
            ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro <lb n="10"/>
            meritis suis amiserant et regnum caelorum non tenent. qui <lb/>
            radices lignorum manducabant propter magnam <lb/>
            famem: quod de radicibus herbarum dictum propter fructum <lb/>
            frumenti, hoc de radicibus lignorum intellegendum est propter <lb/>
            fructum uini et olei. nam omnes istos spiritales fructus accepit <lb n="15"/>
            ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, <lb/>
            quae corporaliter Iudaei obseruare cogebantur: sabbatum, <lb/>
            circumcisionem et uictimas et cetera huius modi spiritalium <lb/>
            ciborum. insurrexerunt super me fures: qui ad honores <lb/>
            indebitos, qui iustorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias <lb n="20"/>
            peruenerunt. quorum domus erant cauernae petrarum: . <lb/>
            qui concupiscentias suas defendebant et tegebant quibusdam <lb/>
            obscuritatibus librorum diuinorum. et inter arbores clamabant: <lb/>
            manifesta erant peccata eorum, quamuis ea scripturarum <lb/>
            obscuritate quasi umbris arborum tegere conarentur. <lb n="25"/>
            hinc est: clamor Sodomorum ascendit ad me. et <lb/>
            plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit scriptura: <lb/>
            ut uerbum sit quidquid corde concipitur, clamor, cum

<note type="footnote"> 2 Ps. 2, 7 Iob 30, 4 4 Iob 30. 4 8 Iob 30, 4 11 Iob 30, 4 <lb/>
            19 Iob 30, 5 21 Iob 30, 6 23 Iob 30, 7 26 Gen. 18, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 radebant <hi rend="italic">b</hi> 3 utilia] uina <hi rend="italic">d</hi> 9 subiecti <hi rend="italic">Hier</hi> 12 mandebant <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            famem magnam <hi rend="italic">PS</hi> 13 dictum est <hi rend="italic">Pd</hi> 14 est] et <hi rend="italic">C</hi> 15 istos omnes <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            16 et sacramenta <hi rend="italic">PCb</hi> 18 circumcisiones <hi rend="italic">T</hi> circoncisiones <hi rend="italic">C</hi> ceteras <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            19 super] in <hi rend="italic">SHier</hi> qui] quia <hi rend="italic">P</hi> 20 tenebrosas] tenebras et <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 domos <hi rend="italic">S</hi> 23 diuiuorum librorum <hi rend="italic">Cbd</hi> 25 cogerentur <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="574"/>
            procedit in factum. qui sub stirpibus terrae manebant: <lb/>
            non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere <lb/>
            possunt intellegi, qui uel carnaliter praecepta custodiunt. <lb/>
            stirpes enim sunt non iam ipsi fructus, sed unde surgunt <lb/>
            partes fructiferae uel arborum uel herbarum; si tamen fructiferum<lb n="5"/>
            genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. <lb/>
            filii stultorum et ignobilium: Iudaeorum; nam hos <lb/>
            dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et <lb/>
            isti sub nomine dei ambulant, quem non colunt. stultos autem <lb/>
            et ignobiles dicit Iudaeos, qui e contrario non solum se confidebant<lb n="10"/>
            esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, <lb/>
            quo patre se esse iactabant nobiles. sed cum audiunt: caeci <lb/>
            sunt duces caecorum, stulti demonstrantur; et cum <lb/>
            audiunt: si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite, <lb/>
            degenerando demonstrantur ignobiles. nomen et honor e tinctus<lb n="15"/>
            a terra: erat enim, sed extinctum est. nunc <lb/>
            autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi <lb/>
            patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. et me <lb/>
            habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et <lb/>
            auditionem, quamuis me et narrent et audiant. abominati <lb n="20"/>
            sunt me discedentes procul: longe facti a iustitia peccando <lb/>
            et praecepta iustitiae malis moribus execrando. nec in <lb/>
            faciem meam pepercerunt spuere: execranda facies <lb/>
            namque Christi est his, qui eius praecepta cum contemptu <lb/>
            exhorrent, uel: male me innotescere fecerunt morum suorum<lb n="25"/>
            prauitate. aperiens enim pharetram suam adflixit <lb/>
            me: secreta rerum, unde tentationes existunt. et frenum

<note type="footnote"> 1 Iob 30, 7 7 Iob 30, 8 12 Matth. 15, 14 14 Ioh. 8. 39 <lb/>
            15 Iob 30, 8 16 Iob 30, 9 18 Iob 30, 9 20 Iob 30, 10 22 Iob <lb/>
            30, 10 26 Iob 30, 11 27 Iob 30, 11 </note>

<note type="footnote"> 1 sturpibus <hi rend="italic">S</hi> 2 inf. in stirpibus <hi rend="italic">Cb</hi> 9 dei nomine <hi rend="italic">Pbd</hi> ambulabant <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 et duces <hi rend="italic">b</hi> demostrantur <hi rend="italic">C</hi> 14 si <hi rend="italic">om. C</hi> 19 ad <hi rend="italic">om. SHier</hi> <lb/>
            20 narrant <hi rend="italic">C</hi> 21 discendentes <hi rend="italic">S</hi> facti sunt <hi rend="italic">b</hi> iustitiis <hi rend="italic">PCb</hi> <lb/>
            23 pepecerunt <hi rend="italic">C</hi> namque facies <hi rend="italic">b</hi> 24 his <hi rend="italic">om. TPC</hi> praecepta <lb/>
            eius <hi rend="italic">bd</hi> 27 et] ad S </note><lb/>
             
<pb n="575"/>
            in faciem meam miserunt: ut eis inuitus consentirem <lb/>
            portans eos ducentes quo uellent ad ima sua. et a dextris <lb/>
            germinantes consurrexerunt: et fauendo et bene monendo <lb/>
            exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non <lb/>
            persequendo. pedes meos uinxerunt compedibus: <lb n="5"/>
            officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. contritae <lb/>
            sunt semitae meae: ut non adparerent, per quas <lb/>
            solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi. exuit <lb/>
            enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod <lb/>
            contingit multitudine et consuetudine peccatorum praeualente. <lb n="10"/>
            et iaculis suis uulnerauit me: praeceptis, quibus uideo <lb/>
            mala et, quia cohercere non possum, crucior. abusus est <lb/>
            me sicut uoluit: etiam calamitate et miseria mea usus <lb/>
            est ad iustitiam suam deus, sicut uoluit. doloribus inuolutus <lb/>
            sum: et in me et in aliis patior; foris pugnae. <lb n="15"/>
            intus timores. quis infirmatur, et ego non infirmor? <lb/>
            et iterantur dolores mei, discedit sicut <lb/>
            spiritus spes mea: quasi inane aliquid conuersi ad spem <lb/>
            temporalium habentes quod promitto. et sicut nubes transiit <lb/>
            salus mea: non sperantes salutem promissam amore <lb n="20"/>
            praesentis salutis. et nunc super me effundetur anima <lb/>
            mea: peccando. nocte uero ossa mea confracta sunt: <lb/>
            firmitatem, quam habuit, dixit sibi ereptam. et nerui mei <lb/>
            dissoluti sunt: actiones praeteritae. in multa uirtute <lb/>
             adprehendit stolam meam: ad demonstrandam uirtutem <lb n="25"/>
            suam modo adfligendo et postea reparando. et quasi ora <lb/>
            uestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit

<note type="footnote">2 Iob 30, 12 5 Iob 30, 12 6 Iob 30, 13 8 cf. Pliil. 2, 21 <lb/>
            Iob 30, 13 11 lob 30, 14 12 Iob 30, 14 14 Iob 30, 14 15 II <lb/>
            Cor. 7, 5 16 II Cor. 11, 29 17 Iob 30, 15 19 Iob 30, 15 21 Iob <lb/>
            30. 16 22 Iob 30, 17 23 Iob 30, 17 24 Iob 30, 18 26 Iob <lb/>
            30, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 et-consarreaerunt <hi rend="italic">om. Hier</hi> a] ad S 3 mouendo C 4 quidam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 perseqaendos b finxeruut <hi rend="italic">S</hi> 6 contriti S 9 cedi] credi <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            17 descendit <hi rend="italic">C</hi> 19 sic <hi rend="italic">S</hi> transiet <hi rend="italic">S</hi> 22 precando <hi rend="italic">bd</hi> 23 erectam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 comprehendit P 26 hora <hi rend="italic">PC</hi> </note><lb/>
             
<pb n="576"/>
            auctoritatis. in terra et cinere pars mea: in paenitentia. <lb/>
            quia extremum. steterunt et considerauerunt me: et <lb/>
            me iacente superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. <lb/>
            et proiecisti me a salute: illos dolet. qui <lb/>
            spem reparationis amiserunt. domus enim est omni mor. <lb n="5"/>
            tali terra: ideo se dicit mortem metuere, quia conuersatio <lb/>
            eius non sit in caelo, secundum plures qui mali sunt in <lb/>
            ecclesia et terrene uiuunt. atque utinam possem me <lb/>
            ipsum interficere: ut morerer saeculo. aut rogarem <lb/>
            alium et faceret mihi hoc: uel angelum meliorem uel<lb n="10"/>
            deum per quem corrigerer. ego bona praestolabar: dolet, <lb/>
            quia repente sibi ista euenerunt. uenter meus efferbuit et <lb/>
            non tacebit: interiora uel memoria qua recordatur quid <lb/>
            fuerit primo et quomodo adflicta est in gemitibus. et steti <lb/>
            in coetu clamans: quia non in frequentia audita est<lb n="15"/>
            eorum qui se nolebant corrigere. cutis mea innigrata est <lb/>
            ualde: ex his quae forinsecus patiebatur. uersa est in <lb/>
            luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat deum <lb/>
            gaudens. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>