<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1:79-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1:79-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa044.opp-lat1"><div n="79" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            coangusta ergo uerbum, ut redhibitio creditori, non lingua <lb/>
            respondeat, siue mystice: coangusta uerbum, hoc est consumma;<lb n="5"/>
            uerbum enim consummans et breuians faciet <lb/>
            dominus super terram, hoc est ei multis ratiociniis adbreuiata <lb/>
            tibi summa conueniat. deducito quod expensis diuersis est <note type="margin"> F </note> <lb/>
            erogatum, ut saluum habeas quod supersit, quomodo dominus <lb/>
            de multis dispensationibus Iudaeorum ex multo illo ratiocinio<lb n="10"/>
            peccatorum consummauit tandem atque breuiauit, ut reliquiae <lb/>
            saluae fierent per electionem gratiae et seruarentur ad semen, <lb/>
            per quos intermortuam spem synagogae resuscitaret. 
</p></div><div n="80" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="21" unit="altchapter"/> Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adiuuit <note type="margin"> 618 AB </note> <lb/>
            rependas molestiam! cum istum fraudaueris cui debes, postea <lb n="15"/>
            in tempore necessitatis tuae non inuenies creditorem. quam <lb/>
            indignum, ut cum uictum tuum sustentare non queas, cum <lb/>
            adhuc nihil debeas, putes quod et uictum tuum possis et <lb/>
            debitum sustinere. ante cogita unde dissoluas et sic mutuum <lb/>
            sume. (fructus) inquit \'agrorum capio.\' sed qui non abundant <lb n="20"/>
            usui quomodo abundabunt contracti faenoris incremento? sed <lb/>
            possessionem meam uendo. et unde fructus, quibus utaris ad <note type="margin"> C </note> <lb/>
            sumptum? faenus non pecunia sua soluitur, sed augetur: <lb/>
            numerando coaceruatur et crescit. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>