<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:68-75</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:68-75</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="68"><milestone unit="chapter" n="28" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>dicet</reg> aliquis: <q>unde haec tibi nota sunt?</q> <reg>non</reg> me hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. <reg>est</reg> quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim cognovi—humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. <reg>is</reg> cum istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. <reg>non</reg> apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p><reg>itaque</reg> admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur; iste <q>claudus,</q> quem ad modum aiunt, <q>pilam</q>; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. <reg>dicit</reg> autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>quid</reg> multa? Graecus facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit. <milestone unit="chapter" n="29" resp="editor"/> <reg>est</reg> autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit ita festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. <reg>in</reg> quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut improbum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut poetam. <reg>devenit</reg> autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque advena quo tot sapientes et tanta civitas. <reg>revocare</reg> se non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur. <reg>rogatus</reg>, invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria denique eius delicatissimis versibus expresserit, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p>in quibus, si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit detrahi nihil volo. <reg>qui</reg> si fuisset in discipulo comparando meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>sed</reg> idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit. </p><p rend="indent"><reg>qui</reg> modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, <q>non illa tibi,</q> inquit, <q>invidia nocuit sed versus tui.</q> <reg>nimis</reg> magna poena te consule constituta est sive malo poetae sive libero. <q><reg>scripsisti</reg> enim: <q>cedant arma togae.</q></q> <reg>quid</reg> tum? <q><reg>haec</reg> res tibi fluctus illos excitavit.</q> <reg>at</reg> hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: <quote rend="uppercase"><reg>velitis</reg> ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit</quote>, sed <quote rend="uppercase">qvod vindicarit.</quote> <reg>verum</reg> tamen, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><milestone unit="chapter" n="30" resp="editor"/><p>quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: <q><reg>cedant</reg> arma togae.</q> <q><reg>tuae</reg> dicis,</q> inquit, <q>togae summum imperatorem esse cessurum.</q> <reg>quid</reg> nunc te, asine, litteras doceam? <reg>non</reg> opus est verbis sed fustibus. <reg>non</reg> dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>quaere</reg> ex familiari tuo Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere mirabitur. <q><reg>at</reg> in altero illo,</q> inquit, <q>haeres: <q>concedat laurea laudi.</q></q> <reg>immo</reg> me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. <reg>nam</reg>, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. <reg>atque</reg> ista oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>omitto</reg> nihil istum versum pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. <reg>sed</reg> sit offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum suarum? <reg>quod</reg> si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum fuisset? <milestone unit="chapter" n="31" resp="editor"/> <reg>tu</reg> quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? <reg>complecti</reg> vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus possent, quibus iratus esse deberem. <reg>quorum</reg> quidem— quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>