The six books of a common-weale

Jean Bodin

Bodin, Jean. De Republica Libri Sex Latine ab auctore redditi, multo quam antea locupletiores, cum indice locupletissimo. Frankfurt: e typographro Nicolai Hoffmanni, impensa haeredum Petri Fischeri, 1586 (1609?)

Familia est plurium sub unius ac eiusdem patrisfamilias imperium subditorum, earúmque rerum, quae ipsius propriæ sunt, recta moderatio. Secundum definiendæ civitàtis caput versàtur in familia, quæ ipsa seminarium est ac veluti rudimentum rerum omnium publicarum. Et quidem nulla probabili ratione mihi videtur Aristoteles, Xenophontem secutùs, à politicis œconomica, & civitatém à familia distraxisse: quod aliter fieri non potest, quam si membra singula ab ipsius corporis universi compage divellamus: quod quid aliud ést, quàm sine ullis ædificiis urbes construerë vellé? Certè quidem collegiorum & corporum, atque adeò universitatis scientiam seorsum, tradere oportûisset, cùm non sint familiæ, sint tamen Reipublicae: partes at legum latores & iurisconsultos, quos veluti duces in disputatio--ne de Republica sequi debemus iisdem legibus ac disciplinis Reipublicae corporum & collegiorum æquè ac familiarum iura complecti videmus. Nos tamén aliter atque Aristoteles. Is enim œconomiam bonorum accumulatione definiit: quae collegiorum æquè ac civitatum communis est: at familiæ appellatione, & rectam domus gubernandæ rationem, & iura patrisfamilias in suos complectimur: quæ ab Aristotele & Xenophonte prætermissa videmus. Quemadmodum igitur familia bene ac prudenter instituta, vera est civitatis ipsius imago: ac domesticum imperium, summæ in Republica potestati quodammodo simile: ita quoque familia; regendæ ratio singularis quædam est Reipublicae; instituendæ ac moderandæ disciplina. Et ut singula membra corporis quandiu officium non deferunt suum, firma valetudine & explorata spe salutis fruimur,

9
fruimur: ita quoque si familiæ singulæ suis quæque officiis contineantur civitas universa rectam servabit bene vivendi disciplinam. Sed si vir in uxorem iniurius ac côntumeliosus sit: si uxor viri partes praeripere conetur, neque se ei morigeram præbeat: si uterque liberos in servorum, servos in pecudum loco habeat, imperioque duriore premat: si liberi parentum, servi dominorum iussa detrectent, quis non videt nullam in illa domo concordiam, nullam animorum voluntatumque cônsociationem, sed plena omnia rixarum & contentionum fore? Cum igitur civitatis instituendæ ratio, familiarum recta moderatione veluti suis quibusdam fundamentis innitatur ac fulciatur, primam ac præcipuam familiarumrectè instituendarum rationem inire oportet. Diximus Rempublicam esse legitimam plurimum familiarum & earum rerum, quæ illis communes sunt, cum summa potestate gubernationem. Plurium appellatio non potest in familia duorum numero contineri, ut fere semper[*]( l . ubi .de testib .): cùm ad collegium constituendum tres personæ necessariæ sint[*]( l . Neratius de verb . fig .): tres quoque personas præter patrem familiæ necessarias in familia definienda ducimus ex sententia iurisconsultorum[*]( l .familiæ. eod .). Et quoniam familiæ, collegia, caetus, civitatésque omnes ac totum genus hominum interiret, nisi connubiis quasi quibusdam seminariis conservaretur ac propagaretur: consequens est familiam suis omnibus numeris ac partibus sine matrefamilias perfectam & consummatam non videri: ex quo sit ut quinque personis in-- familia cônstituatur. Quod si tribus personis nec paucioribus constat collegium, totidemque familia præter patrem ac matremfamiliae: sequitur tres familias nec pauciores ad civitatem constituendam necessarias esse. Inde opinor Apuleio ac veteribus contritum illud ac pervagatum, quindecim personis populum conflari. Et si enim paterfamiliae DCC. uxores habeat, quot Salamo rex Hebraeorum: & [*](Iustin.lib.4.) sexcentos liberos, quot Hierotimus rex Parthorum ab uxorum multitudine sustulit: aut quingentos servos, quot M. Crassus in censum retulit, quia sub unius & eiusdem patris familiæ imperium subiungantur, nec populi nec civitatis appellatione veniant: etiam si filios omnes ac servos connubiorum ac commerciorum iure coniungat, quandiu fuerint sub eiusdem -- ac potestate, quem etiam in cunis adhuc vagientem lex[*]( l .pronuntiatio.de verb . fig . § .familiae.)ipsa patrem familiæ appellat. Inde verbum Hebraeis pro familia usitatum, non quia mille personis familia definiatur, ut nonnulli putant, sed à verbo quod principem ac dominum significat. Ut familia universa ab ipso capite nomen accipiat: rectiùs opinor quàm Graeci ab aut Latini à famulis. Sed quid prohibet, dicat aliquis, tria collegia sine familia civitatem constituere, si summa imperii potestate regantur? Id quidem videri potest, non sit tamen Respublica, quia nullum collegium, nullum corpus sine familia stare diu potest, sed brevi oportet interire. At[*]( l .proponebatur de iudic . ff .)iurisconsulti tradunt populum immortalem esse, ac millesimo pôst anno eundem fore qui antea fuisset: etiam si ususfructus Reipublicae legatus post annum centesimum[*]( l .an ususfructus.de ususfr . ff .)extinguatur: ne proprietas inanis sit ac inutilis domino futura: quoniam cives omnes unius sæculi diuturnitate intermori
10
videantur: licet immortales sint sempiterna quadam sui generis propagatione futuri: non aliter ac navis illa Thesei, quæ tametsi novarum tabularum substructione centies immutata fuisset, antiquum nomen retinebat. autem navis informe lignum sit, sublata carina, quæ proram, puppim, & costas firma coagmentatione sustinet: ita Respublica sine summa potestate, quæ omnia civitatis membra familiásque singulas in unum corpus cogit, consistere nullo modo potest. Et ut navis, ne à proposita similitudine discedamus, in partes plurimas dividi potest, aut omnino flammis absumi: sic etiam populus in diversa loca dissipari, aut penitus, salva , exscindi: quia nec in personis nec in moenibus civitas subsistit, sed in civium omnium cœtu sub eiusdem imperii summa --testate. enim elephas non magis animal dici debet, quàm formica: sic Ragusia, civitatum fere omnium, quæ sunt in Europa, minima, non minus Respublica dici debeat, quàm Turcarum aut Tartarorum, aut etiam Hispanorum, quorum imperia iisdem finibus, quibus solis cursus, terminantur: & quemadmodum exigua familia angustissimis gurgustiis comprehensa eodem familiarum iure censetur, quo quæ superbissimis ac latè potentibus ædificiis gloriantur: sic Ulysses, cuius imperium Ithacae scopulo continebatur, rex æquè dicitur ab Homero atque Agamemnon. Recte enim Cassiodorus magnum imperium magnam Rempublicam appellat, quàm Princeps summo imperio moderatur. Quare si ex tribus familiis pater familiae cæteris imperet, eique pareatur: aut --nus duorum imperium subire non recuset: aut tres simul ac semel summum ius in trium familiarum subditos exerceant: æquè respublica dicetur, ac si multitudine cives innumerabiles complectatur. Ita fiet ut familia interdum maior sit, quàm Respublica. Quod de familia Tuberonis iure dicebatur[*]( Plutarch. in AEmilio .)cum sexdecim liberos unà cum uxoribus ac fervis cum imperio domestico regeret. Igitur fallit Aristoteles [*](In politicis.), qui putat Babylonis Urbem, cuius ambitus quadrata figura tantus erat, ut vix toto triduo[*]( Herodot . li . 5 . Ionas . c . 3 .)pedestri gressu conficeretur, gentem potius dici debere, quàm rempublicam, quam ipse decem millibus civium, definiendum putavit: quasi absurdum esset gentes multitudine innumerabiles ac locis infinitas, quæ modo eiusdem imperii summi potestate regantur, Rempublicam --pellare. Ista ratione civitas Romanorum, qua nulla clarior extitit unquam, Reipublicae laudem non mereatur: cum suæ originis initio tria tantum, nec plura, civium millia complecteretur: Tiberii vero principatu quinquies ac decies millies centena millia, ac præterea centum ac decem millia, qui pene toto terrarum orbe dispersi erant, censa fuisse legamus, præter servos, quorum numerus decuplo maior extitit. Nec tamen eo numero provinciales imperio subditi, nec item sociæ civitates, ac liberi populi continebantur, qui respublicas ab imperio divisas habuerunt. Est igitur summum imperium quasi Reipublicae cardo, quo magistratus ac leges innituntur, & cuius vi ac potestate collegia, corpora, familiæ, singuli cives in unum veluti corpus coguntur: sive uno sint conclusi loco, ut Suitensium respublica sociarum minima; sive
11
plures habeat provincias qualis , quæ ab extremis populis ad céntum ac viginti septem provincias habuisse fertur[*](Ester. cap . 1 . Herodot . Plutarchus in Artoxerxe .): qualis nunc etiam respublica, cuius quinquaginta sunt provinciæ, quas Paulus nulla ratione regna vocat, cùm unius & eiusdem principis, qui ab illis appellatur, summo imperio ac potestate regantur. Sed præter illud imperium, quod posuimus quasi totius fundamentum, multa sunt præterea civibus inter se communia, scilicet forum, fana, porticus, viæ, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetudines, theatra, , publica ædificia, pascua communia, agri publici, ærarium, denique præmia, , legis actiones, multæquecum multis res rationésque contractæ: hæc,inquam, omnia aut civium omnium nexu & mancipio, aut usu & fructu communia sunt, aut certè publica, aut simul. Magna etiam illa cómmunitas est, quæ tum ex collegiis & corporibus, túm etiam ex beneficiis ultrò & citrò datis & acceptis coalescit. alioqui nulla, ne cogitatione quidem, fingi Respublica potest, quæ nihil omnino habeat publicum aut commune. Quanquam fieri potest, ut agrorum pars maxima sit communis universorum civium, pars verò minima singulorum: ut agraria lege totus ager Romanus, qui millia iugerum octodecim capiebat, trifariam[*]( Dionysius Halycarnassęus lib. 2 ) est: prima pars sacris faciendis,secunda necessariis sumptibus: tertia singulis civibus cessit, cum autem tria civium millia censa fuissent,singulis civibus duo iugera tributa fuere. Sed agri dividantur, fieri non potest ut omnia omnium civium communia , quod adeo præclarum & optandum videbatur, ut etiam liberos & uxores omnium communes esse cuperet: sic enim fore augurabatur, ut verba illa & nunquam inter cives exaudirentur: quasi omnium, quas in republica videmus discordiarum ac civilium bellorum occasionem . nec intelligebat bonorum ac rerum omnium communione Rempublicam interire: quia nihil publicum esse potest, nihil sit privatum: nec regem quemquam futurum, si cives omnes reges sint: ut neque concéntus exaudiatur, si vocum artificiose inter se confusarum diversitas ac dissimilitudo, quæ Harmoniæ suavitatem efficit, ad unum & eundem sonum revocetur. Quamquam civitas, si tamen hoc nomine appellari potest, omnino repugnat divinis ac naturæ legibus, quibus non solùm adulteria & incestus, sed etiam rapinæ ac furta tam disertè prohibentur, ut ne aliena quidem per leges divinas expetere liceat: quibus legibus perspicuum fît capitalem esse orationem, quæ ad æquationem bonorum pertinet: cum Respublicas divina procuratione fundatas, & constitutas ob id fuisse videamus, ut suo iure publica ac privata tenerentur. At illam rerum omnium pestem ac perturbationem veriùs quàm communitatem sequitur familiarum[*](familiaris resopponitur publicæ. I. 7 . § . si paciscar. de pactis. I. 4 . de publicis iudic . ff .)omnium interitus, quæ in uxorum ac liberorum atque adeo rerum omnium confusione consistere nullo modo possunt. Nec mirum debet videri, si ab hac opinione tam absurda Plato sponte discessit, & eam, quam ipse adscripserat, Rempublicam, facilè passus est aboleri, ut suam tue-
12
retur. Nam qui omnia habuisse communia iactant: poculum tamen & gladium suum habuisse confitetur: vestimenta etiam privata cuiusque fuisse necesse est, alioqui debiliores ab iis spoliati fúissent, qui robore plus cæteris valerent. Quemadmodum igitur legitima plurium familiarum, & rerum inter se communium cum summa potestate gubernatio: est plurium sub unius ac eiusdem imperio subditorum, & earum rerum, quæ ipsius propriæ sunt,recta gubernatio. eo potissimum Reipublicae ac familiæ discrimen versatur: familias rerum domesticorum ac familiæ habet: etiam domus aliquid in publicum seu vectigalium, seu tributi nomine conferre cogatur. Ac fieripotest, ut cives omnes convictu communi collegiorum in modum, qualia fuere , qui seorsum ab uxoribus & familia cibum sumere ac dormire consueverant quindecim aut viginti virorum coacto. verò moribus cives omnes utriusque , uxores, inquam liberi, senes, iuvenes, egentes, divites simul epulari consueverant[*]( Aristotel . in polit.), sua tamen cuiusque propria fuere, sed tantum erogabant,quantum ad communem convictum satis esse videretur: commodiùs illi quidem quàm , qui nostra ætate in modo communem illum convictum, sed etiam novam bonorum omnium, præter , quas plures habere licebat, ac vestium, communionem invexerant[*]( Sleidan .), ut mutuam inter ipsos concordiam & a- commodius tuerentur: à qua tamen longissimè abfuerunt. Nam qui rerum omnium communionem admittunt, tantum absunt ab ea, quam se tueri posse confidunt,civium inter ipsos amicitia, ut amor ille mutuus viri & , parentum etiam erga liberos ac vicissim liberorum , denique proximorum inter & affinium mutua penitus extinguatur, sublato propinquitatis iure quo vinculo nullum ad civium concordiam & necessitudinem firmius cogitari potest. Nam quod ames vehementer tuum sit oportet, & quidem totum tuum: communitas verò per se ac discordiarum parens ab iurisconsultis merito appellatur[*]( l .cum pater § . dulcissimis. de legat. 2 . l 2 .quando & quibus quarta pars. C . l . in re communi. urbanorum prædiorum . l . sancimus. § . sin autem. de dona. C . l .Lucius § . Carus de lega. 2 . ff .)Nec minus fallunt, qui putant rerum communium maiorem, quàm privatarum curam fore: cum videamus ab omnibus æquè deseri[*]( l . 2 .quando & quibus quarta pars.)nisi ex publico rapiant, quod in privatam : natura est , ut in plures dispersa perinde vim amittat[*]( Plato in Mēnone . Plutar .): ut flumina quæ in rivulos aditu prohibere, nec ferendis navibus esse possunt. Igitur certa familiæ gubernatio uxores, liberos, servos, ac privatas res tum ab iure, tum eo, quod commune seiungit. Quin omni republica præcipuam pupillorum, furiosorum ad prodigorum curam magistratus gerere videmus, quia[*]( l . j . l .ius dandi. de tutelis. ff .) interest ne privatorum bona diripiantur. Sæpe quoque legibus acquirendarum ac distrahendarum, rerum modus & conditio præscribitur, quia familiarum ac bonorum cuiusque , cum Reipublicae cura ac tutela coniuncta videtur.
13
leges omnium communes sunt, nihil tamen vetat sua quædam esse familiarum statuta, suum ius familiare, ac privatum[*]( Bartol .in. l .omnes populi: de justitia. ff . Baldus in l . cum omnes de episcopis. Imola & Cuman in l . 3 .de testamentis. Andre . ad Specul . in titul . de testamentis § compendiose. Bald . in l . 2 . de Constituta pecunia. C . Innocentius in cap. cum accessisent de constitut. ), ab antiquis familiarum principibus, institutum. Exemplum habemus in clarissima gente, quæ plures habet familias privato quodam iure , diverso tum ab imperii legibus, tum etiam à communibus institutis. Duces & comites iure familiari , legitima bonorum suæ gentis successione, tum etiam in electoris imperiali munere, quod vicissim ducibus instituto tribui oportet: quæ iura , ad imperiales Augustæ conventus rogationem -rioribus annis tulit. Iura quoque inter & principes, quas . & comprobarunt[*](anno 1370 . & 1431 . Decius confil . 515 .): quibus inter gentiles familiari iure cautum erat, ut alterius familiæ deficientis , uti videmus. Acne longius à nostris discedamus, iura familiaria gentis diplomate ac Senatus auctoritate comprobata videmus, legibus municipalibus ac planè contraria. nam eo iure primogenitos cernere licet ea conditione ut pecunia satisfiat, ac Vidi gentile nomen stemmatáque pura præ se ferre teneatur. Severius etiam , , ac gentili iure receptum erat, ut ab avorum haereditate omnino arcerentur, quandiu mares quocumque gradu propinqui extitissent: quasi legem principibus in familias suas derivarent. Hæc quidem seu familiaria, seu gentilia iura ab avis & proavis illarum gentium ac sui nominis ac familiæ decus perpetua quadam originem traxere: quæ quodammodo ferenda sunt[*]( Bald .in e. j . § . Mulier si de feudo controversia, per cap . j .de filiis natis ad morganaticam .) in claris ac . & quidem illa quæ diximus privata iura non modo familias, sed res quoque publicas incolumes ab interitu saepe conservârunt. Quamobrem prudenter imperiali decreto comitiorum, quæ Augustæ coacta sunt[*](anno 1555 )post diuturnas bellorum , gentilia principum , sine quibus imperium illis tempori- præcipiti ruina casurum videbatur. Quod quidem ad obscuras familias pertinere non debet, ut iura publica quantum quidem fieri possit omnium communia & eadem. Non enim sine gravissima caussa ferendum est, ut privatis familiarum pactis iuri publico[*]( l .Ius publicu . de pactis. ff .) . Neque vero iure familiari ab avis & proavis posteri obligantur, nisi quatenus assensionem. Itaque principes ac gentis, inter quas censetur, gentilia rebus iudicatis non ita pridem . Multo minus sacra familiaria gentiliáve [*]( Macrobius in Saturnalib .Cicero.) Romanorum institutis probata -renda sunt: ne pro familiaribus publica deferantur, ut Camillus querebatur apud [*]( Livius lib. 5 ), An, inquit, gentilia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra & deos etiam in pace deseri placet? Erat enim lex . tabularum his verbis concepta: -
14
TUA PERMANENTO. . Tullius in transtulit. Atque & familiæ differentia in dicta sint: nunc de singulis familiæ partibus disseramus.