Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 4, 2 )Significanter solium positum, quod est sedes iudicii et regis, super quem solium uidisse se ait similitudinem iaspidis et sardi. quia iaspis aquae color est et sardi ignis, haec duo testamenta posita esse usque ad consummationem orbis super tribunal dei exinde manifestabatur, quorum iudiciorum duum unum iam consummatum est in cataclismo per aquam, aliud autem per ignem consummabitur. [*]( 2 cf. Apoc. 1, 13 13 cf. ibid. 4, 3 ) [*]( 4 similitudinibus correxit ex similitudine A 8 ferturus scripsi cum TS (cf. fertilis, fertor), laturus A ait] Ait enim A 9 factus sum] factum suum A 12 signifieanter scripsi, significantur id est A 13 queni] item TD 14 sardi] item TI) 15 uerte: daB diese (zwei Edelsteine) als die beiden Testamente (= als die Sinnbilder der beiden Testamente) iiber dem Throne Gottes angebracht sind 16 cf. exinde manifestatur duorum iudiciorum ordo Beatus p. 234 17 duum scripsi, diuinum A )

47
48
[*](4, 3 )iris autem circum solium ardentem colorem habet; iris autem arcus dicitur, de quo etiam ad Noe et filios suos locutus est deus, ne iam timerent inrigationem aquae. statuam, inquit, arcum meum in nubibus, ne iam aquam timeatis sed ignem. [*]( 4, 6 ) ante solium autem tamquam mare uitreum simile cristallo: donum est baptismi, quod per filium suum paenitentiae tempore, antequam iudicium inducat, effundit; ideo ante solium id est \'ante iudicium\'. cum autem dicat: mare uitreum simile cristallo, aquam mundam, stabilem, non uento agitatam, non pro fluuio defluentem, sed tamquam donum dei inmobilem traditam ostendit.

[*]( 4, 7. 8 ) (Quattuor animalia) quattuor sunt euangelia. primum, inquit, similem leoni secundum similem uitulo, tertium similem homini, quartum similem aquilae uolanti: (habentes) alas senas in circuitu, oculos et intus et deforis: et non cessant dicere, inquit: (hagios hagios hagios) [*]( 3 Gen. 9, 13 ) [*]( 1 ardentem colorem] infra (lin. 4) uidemits irim ad ignem pertinere 12 qu. animalia om. A 13-14 similem A quater, item T habentes om. A 16 inquit] item TD hagios .. hagios om. A )

49
50
sanctus sanctus sanctus dominus deus omnipotens. XXIIII seniores habentes tribunalia XXIIII: libri (sunt) prophetarum et legis referentes testimonia [fol. 7r] iudicii. sunt autem XXIIII patres XII apostoli et duodecim patriarchae. animalia igitur quod differenti uultu sunt, hanc habent rationem.

Simile leoni animal euangelium est cata Iohannem, quod, cum omnes euangelistae hominem factum Christum praedicauerunt, ille autem illum antequam descenderet et carnem sumeret deum praedicauit dicendo: deus erat uerbum et quoniam tamquam leo fremens exclamauit, leonis uultum sustinet praedicatio eius. hominis Matheus enititur enuntiare nobis genus Mariae, unde carnem accepit Christus. ergo dum enumerat ab Abraham usque ad Dauid et ab Dauid usque ad Ioseph, tamquam de homine locutus est; ideo praedicatio eius effigiem hominis accepit. Lucas quoque (a) sacerdotio Zachariae offerentis hostiam pro populo et apparente sibi angelo dum enumerat, propter sacerdotium et hostiam ipsa conscriptio uituli tulit imaginem. Marcus interpres Petri ea quae in munere docebat commemoratus [*]( 2 cf. Apoc. 4, 4 3 cf. Th. Zahn, Geschichte des neutestamentlichen Kanons II p. 338 sq. 7 cf. Th. Zahn, Forschungen zur Gesell. des n. t. Kanons II p. 258 sqq. 10 Ioh. 1, 1 20 cf. Papias apud Euseb. hist. eccl. III 39 ) [*]( 2 sunt om. A 3 iudicii] Indicio A in noua sectione 7 interpretationem inter se contrariam praebent codex A et reliqui testes: ille id quod Irenaei exemplum (lib. III 11, 8) et genus dicendi (cata Iohannem) probant. Victorini propriam, hi id quod alii loci testificantur ex Hieronymi libris sumptam, cf. eiusdem prologum in euangelia quattuor, comment. in Ezech. lib. I c. 1, contra Iouinianum lib. I 26 etc. similem A 13 enititur scripsi, enim mittitur A 14 ergo dum enumerat ab] et indumentum erat A 16 ideo] Idem A eius eius A 17 a om. A offerenti A 18 angeli A duro enumerat] indumentum erat A 20 in munere scripsi, imminere A )

51
52
conscripsit sed non ordine, et incipit prophetiae uerbo per Esaiam praenuntiato. incipiunt ergo sic dicendo, Iohannes: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum — haec facies leonis —; Matheus autem: liber generationis Iesu Christi filii dei filii Dauid filii Abrahae - haec facies hominis — Lucas autem sic: fuit sacerdos nomine Zacharias de uice Abia (et) mulier illi erat de filiabus Aaron—haec est imago uituli —; [fol. 7v Marcus incipit sic: initium euangelii Iesu Christi sicut scriptum est in Esaia; aduolante spiritu coeptum est, ideo uolantis aquilae habet et effigiem. non solum autem spiritus propheticus sed et ipsum uerbum dei patris omnipotentis, qui est filius ipsius, dominus noster Iesus Christus, feret easdem imagines in tempore aduentus sui ad nos. et cum praedicatus esset tamquam leo et tamquam catulus leonis, propter salutem hominum homo factus est ad mortem deuincendam et uniuersos liberandos; quod se ipsum obtulerit hostiam deo patri pro nobis, uitulus dictus est; et quod morte deuicta ascenderit in caelis extendens alas suas et protegens plebem [*]( 3 Ioh. 1, 1 5 Matth. 1, 1 6 Luc. 1, 5 9 Marc. 1, 1. 2 (Esai. 40, 3) 15 Gen. 49, 9 (cf. Cypriani testimonia I 21: Iuda... uelut leo et uelut catulus leonis) 19 cf. Hier. 48, 40 ) [*]( 1 ordinem A, cf. quae apud Eusebium legimus ex Papiae libro deprompta (hist. ecclesiast. III 39, 15): MdpMÇ epp.Yjvsbg IlsTpou .. eypattev o>j fjivtoi Ta?s: et] Scd et A 2 praenuntiatio A 5 fili A ter, item T bis 7 et om. A 10 ceptum A 12 qui] quia A 13 feret pro fert, cf. differet p. 28, 3 14 praedicatus = προϕητενϑεὶς (cf. Koffmane, Geschichte des Kirchenlateins [1879] p. 81) )
53
54
suam, aquila uolans nominatus est. <hae) ergo praedicationes quamuis quattuor sint, una tamen praedicatio est, quia de uno ore processit, sicut fluuius in paradiso de uno fonte in quattuor partes diuisus est.