Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Et quia dicit in ciuitate solem non esse necessa- [*]( 21, 23 ) rium, euidenter ostendit creatorem luminum inmaculatum fulgere in medio eius, cuius splendorem nullus poterit sensus cogitare nec lingua proloqui. ex quattuor partibus por- [*]( 21, 13. 21 ) tas dicit ternas esse, positas ex singulis margaritis: quattuor arbitror esse uirtutes: prudentiam, fortitudinem, iustitiam, temperantiam, quae inuicem sibi haerent et dum mutuo miscentur duodenarium efficiunt numerum.