Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 12, 7—9 ) Deinde ait: factum est in caelo bellum: Michael et nuntii eius pugnauerunt cum dracone, et draco pugnauit et nuntii eius, nemo est inuentus ei locus in caelo. et iactatus est draco magnus, anguis antiquus, recidit in terram. hoc est initium aduentus Antichristi. ante tamen oportet praedicare Heliam et pacifica tempora esse, et sic postea consummato triennio et mensibus sex praedicationis Heliae iactari Antichristum de caelo, ubi habuit potestatem ascendendi usque ad illud tempus, et angelos refugas uniuersos. sic Antichristum de inferno suscitari, hoc et Paulus apostolus ait: nisi prius uenerit peccati, filius perditionis, aduersarius, qui se eleuabit super omne quod nominatur deus aut colitur. [*]( 1 cf. Apoc. 12, 14 9 cf. ibid. 11, 3 10 Antichristum] diabolus.. quia ipse Antichristus est Finn. Natern. de errore prof. rel. c. 22 (CSEL II 112, 18), Beliar, angelum magnum, regem huius mundi, descensurum esse Ascensio Esaiae docet c. 4, 2 (ef. R. II. Charles, The Ascension of Isaiah 1900) 11 cf. Hiob 1, 6 et Zach. 3, 1 13 II Thess. 2, 3. 4 )

115
116

[*](12, 4 a )Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi autem hoc arbitrantur, tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debet, angelorum sibi sub- [*]( 12, 18 ) ditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet a constitutione\'. ergo (quod) superius dicebamus, ait apocalypsis: stetit super arenam maris.

CAPP. XIII et XVII.

[*]( 13, 1. 2 ) Et uidi de mare ascendentem bestiam similem pardo: regnum illius temporis regnum Antichristi cum uarietate [fol. 17v gentium et populorum commixtum significat. [*]( 13, 2 ) pedes eius tamquam pedes ursi, fortis et spurcissimae bestiae; duces autem eius pedes eius dixit. os autem eius tamquam ora leonum, id est ab sanguine madente armatum. os enim iussio illius est et lingua eius, quae ad nihil aliud processura est nisi ad sanguinem effundendum. [*]( 5 cf. ludas u. 6 6 cf. pag. 114, 10-12 ) [*]( 5 discenderet A 6 quod om. A 7 ante arenam exstant uocis oblitae uestigia 10 cum sic uarietate A 15 nichil A )

117
118