Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Multi putant cum Helia esse Heliseum aut Moysen, sed utrique mortui sunt. Hieremiae autem mors non inuenitur. per omnia ueteres nostri tradiderunt illum esse Hieremiam: nam et ipsum uerbum, quod factum est ad illum, testificatur dicens: priusquam te figurarem in utero matris tuae, noui te et prophetam in gentibus posui te. in gentibus autem propheta non fuit, et ideo utroque diuino, quod promisit, necesse habet et exhibere, ut in gentibus sit propheta. [*]( 10 cf. Mal. 4, 5 et Carm. adu. Marcion. III 149 sq.: Nobilis Helias, qui nondum debita mortis Gustauit, quoniam rursum uenturus in orbem est. ) [*]( 11 cf. ibid. III 189 de Hieremia: Nulla morte uirum constat neque caede peremptum. ) [*]( 14 Hier. 1, 5; cf. Carm. adu. Marcion. III 179 sq.: Sanctus Hieremias, quem gentibus esse prophetam Aeterni uirtus iussit dixitque futurum ... ) [*]( 1 mensibus quadraginta duobus scripsi, amicti cilicio diebus mille CCLX, id est triennio et mensibus sex dies I mille CCXLII A (id est... id CCXLII linea transuersa deleuit m2) 2 et Aml, gt Am2 3 amicti cilicio hic om. A 4 dies mille CCLX faciunt menses XLII scripsi, dies mille CCXLII A 9 mittentur scripsi, imitentur A post mittentur add. multi putant eum Heliseum esse. error hic est a; deinde sequuntur uerba: multi putant eum Heliam etc. 10 cum Helia scripsi, eum He- liam A 11 Hieremiae scripsi, Helie A 12 per omnia — Sia TtavTtuv, durchgangig 16 utroque diuinc id est uaticiniis Hier. /, 5 et Apoc. 11, 3 scriptis )

99
100
hos duo candelabra et duas oliuas dixit: ideo admonuit, ut, si in alio legens non intellexisti, hic intellegas; in Zacharia enim uno ex XII prophetis scriptum est.

[*]( 11, 4 ) Hi sunt duae oliuae et duo candelabra, qui in conspectu domini terrae stant, id est in paradiso. hos ergo oportet interfici ab Antichristo post multas plagas saeculo [*]( 11, 7 ) infixas, quem dicit ascendisse bestiam de abysso. (de abysso) autem eum ascensurum multa testimonia nobis in hoc capitulo contrahenda sunt. ait enim Esaias: ecce Assur cypressus in monte Libano. «Assul\'>: deprimens; \'cypressus\' excelsus ramosus: id est populus multus; in monte Libano\':) in regno regnorum; formosus in germinibus: id est fortis in exercitibus. aqua, inquit, nutriuit illum: id est multa milia hominum, quae subiecta erunt illi. abyssus auxitillum: est ructuauit eundem. nam Ezechiel [*]( 3 cf. Zach. 4, 11-14 9 Ezech. 31, 3 13 ibid. 31, 4 15 cf. Esai. 8, 7 ) [*]( 4 liii A 8 de abysso om. A 9 Esayas A; falso Victorinus Esaiam prophetam laudat pro Ezechiele, cf. lin. 15 10 pr. asur A alt. Assur .. in monte Libano om. A propter homoeoteleuton 12 formosum A 15 Ezechiel] immo Esaias, cf. notam ad lin. 9 )

101
102
paene eisdem uerbis loquitur [fuisse]. fuisse autem eum in regno regnorum et fuisse inter Caesares et Paulus contestatus est. ait enim ad Thessalonicenses: si modo tenet, qui uidetur, donec de medio tollatur. et tunc apparebit, cuius est aduentus secundum efficaciam satanae signis et mendaciis. et ut scirent illum esse uenturum, [qui tunc erat uenturus] qui tunc erat princeps, adiecit: arcanum malitiae iam molitur, id est, malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non uirtute sua nec patris (sui) suscitatur sed dei iussu. quare ergo Paulus dixit: idcirco quoniam non ceperunt amorem dei, mittit illis deus spiritum erroris. ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi a ueritate. Esaias ait: sustinentibus illis lucem ortae sunt tenebrae.

Hos prophetas ab eodem interfici manifestat apocalypsis et [*]( 11, s ) quarta die resurgere, ne quis aequalis deo inueniatur. Sodomam autem et Aegyptum dici Hierosolymam actus populi persecutoris effecit. diligenter ergo et cum summa sollicitudine [*]( 3 II Thesa. 2, 7b—9 8 ibid. 2, 7a 11 ibid. 2, 10. 11 14 Esai. 59, 9 17 cf. Apoc. 11, 11 ) [*]( 1 fuisse (pr.) uncis inclusi 5 secundus A 6 sciret A 7 qui tunc erat uenturus uncis inclusi 8 malitiam scripsi, malicie A 10 sui om. A 12 persuadeant A 17 deo A, domino a Sodoma A 19 persecutores A )

103
104
sequi oportet propheticam praedicationem et intellegere, quoniam spiritus sanctus sparse praedicat et praeposterat et percurrit usque ad nouissimum tempus. rursus tempora superiora repetit, et quoniam quod facturus est semel, aliquoties quasi factum esse ostendit — quod nisi intellegas aliquoties dictum, non aliquoties futurum, in grandem caliginem incidis —, ergo interpretatio sequentium dictorum in eo constabit, ut non ordo lectionis sed rationis intellegatur.

[*]( 11, 19 ) Apertum esse templum dei quod est in caelo: apparitio domini nostri est. templum dei filius ipsius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud; et dicentibus Iudeis: quadraginta sex annis aedificatum est, [unde] ait euangelista: ille de [*]( 11, 19 ) templo corporis dicebat. arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia quaecumque (cum) illo aduenerunt, illud dicit apparuisse.

CAP. XII.

[*]( 12, 1. 2 ) Mulier autem amicta sole et luna sub pedibus, habens coronam stellarum XII, parturiens in [*]( 11 Ioh. 2, 19-21 ) [*]( 2 sparse = eo7tap|XEva)? uel OTtopaSiqv 8 lectionis scripsi, dilectionis A 13 unde uncis inclusi 16 cum om. A )

105
106
doloribus suis: ecclesia est antiqua patrum et prophetarum et sanctorum [fol. 16\'] apostolorum, quia gemitus et tormenta desiderii sui habuit. usque quo factum est ex plebe sua secundum carnem suam olim promissum [esse]. sole autem amictam: spem resurrectionis significat et gloriae repromissionem. luna uero: casus sanctorum corporum ex debito mortis, quod deficere numquam potest. nam quemadmodum minuitur uita hominibus. sic et augebitur nec in toto extincta est spes dormientium, ut quidam putant, sed habebunt in tenebris lucem sicut lunam. stellarum XII coronam: (coronam) patrum significat secundum carnis natiuitatem, ex quibus erat spiritus carnem sumpturus.

[*]( 12, 3 a. 4 b ) Draco autem rufus stans expectans, ut cum [*]( 3 uerte: (die alttestamentliche Gemeinde sehnte sich), bis das einst VerheWene in Erfiillung gegangen ist aus ihrem Volk nach ihrem Fleiseh secundum scripsi, secum A 4 esse uncis inclusi solem A 10 coronam alt. om. A 12 fps (= spiritus) DF, xps (= Christus) A; nomen spiritus Victorini doctrinae congruum esse testimonio est quod p. 8 lin. 13 legimus, ubi notam in apparatu critico adiunctam ( post conuersum excidisse uidetur Christum) delendam esse nunc censeo 13 ruffus A )

107
108
peperisset mulier filium, deuoraret eum: diabolus est. angelus refuga scilicet, qui omnium hominum interitum per mortem aequalem posse esse opinabatur. sed ille qui non de semine natus erat, nihil morti debebat; propter quod nec deuorare eum potuit, id est in morte destinare. etenim eum temptare accesserat tamquam hominem; sed cum inuenisset non illum esse quem putabat. discessit ab eo, inquit, usque ad tempus.

[*]( 12, 5 b ) Hunc dicit raptum esse ad solium dei. id nos legimus in Actis apostolorum, quemadmodum loquens cum disci-[*]( 12, 5 a ) pulis raptus est in caelis. acturum autem eundem omnes gentes in uirga ferrea: (uirga ferrea) gladius est; [fol. 16v] [*]( 7 Luc. 4, 13 10 cf. Act. 1, 9 ) [*]( 2 angelus refuga] saepius in Carm. adu. Marcion. de diabolo (cf. V 2 etc.), item apud Luciferum Galaritanurn: de refuga illo angelo (CSEL XIIII 67, 1) 3 posse esse scripsi, se esse A 12 uirga ferrea (alt.) om. A ) [*](Huius spatii utimur opportunitate, ut apparatus critici ad pag. 109. 14 pertinentis finem addamus:) [*]( 3) Sg: propter (om. g) persecutionem (-is g) omnes uidi recessisse de suis locis (locis suis g): id (hoc g) est, boni mouebuntur persecutionem fugientes. et filius eius raptus est etc. (= cap. XII u. 5 b). haec recensio rectum expositionis ordinem ita restituere studuit, ut — id quod iam diximus — primum uersum 5 a, deinde u. 5 b explicandum esse censeret. )

109
110
omnes enim gentes [et] sub machina Antichristi contra sanctos staturae sunt: gladio, ait, utrumque casurum.

[*]( 12, 3b ) Quod autem coloris dixit esse rufi, id est coccinei, operis eius fructus talem dedit illi colorem; ab initio enim fuit homicida et omne genus humanum non tantum debito mortis quantum per uarias clades ubique oppressit.

[*]( 12, 3 b ) Septem capita: septem reges Romanos, ex quibus et Antichristus, in priore dicemus. cornua X: decem reges in nouissimo tempore; hos eosdem plenius ibi tractabimus.