Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. *Nobiliora facie : dum lato in sidera vultu
  2. Erexisti hominem: quem saeui fraude tyranni
  3. In mortis laqueos, & ad impia tartara raptum
  4. Vnigeni redimis profuso sanguine nati:
  5. Eq; imis erebi dona ad maiora petitum
  6. Restituis quam factus erat: vitaeq; perenni
  7. Reddis, & in coelum diro vehis hoste subacto.
  8. Iam iam nemo patrem temerarius arguat Adam
  9. Quod leue praescriptum violata lege resoluens
  10. Ad loetum patefecit iter: nam culpa, parentis
  11. Compensata satis: quia plus est vincere mortem
  12. Quam nescisse mori. coeli nunc laetus ab aula
  13. Dispicit aetherios axes, & sidera calcat:
  14. Dispositosq; vocat ventura in regna nepote :
  15. Quos iterum formauit aquis, iterum ; renasci
  16. Aeterni docuit diues sapientia patris:
  17. Tete igitur deus alme precor, qui numine prono
  18. Das sentire animis , & te charissime patris
  19. Nate tui, da mellifluum in praecordia verbum
  20. * Nostra tuum: & linguas nobis infunde disertas: