Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Summe & sancte Deus, cunctae virtutis origo,
  2. Omnipotens, quem nec subtili indagine rerum
  3. Mentibus humanis sensu comprendere fas est,
  4. Et nescire nefas (nam te ratione profunda
  5. In tribus esse Deum, sed tres sic credimus vnum
  6. Vnica personas ut tres substantia reddat.
  7. Indiscreta pio conseruans foedera nexu)
  8. Tu sine principio, pariter sine fine perennis,
  9. Solus es atque idem: nullique obnoxius aeuo.
  10. Tu spatium rerum mentis quocunq; recessus
  11. Tenditur, excedis: spatio neq; cingeris vllo.
  12. Nec te qui capiat locus est, immensus enim es tu.
  13. Quinetiam humanae nec fas contingere menti
  14. Qualis imago tua est, oculis ignara videri,
  15. * Ni cui cernendam speciali numine sese
  16. Exibeat: nec vero est qui virtute creata
  17. Tevegetet motus: per que sumus atq; mouemur.
  18. Tu mens et sacre penitus substantia mentis:
  19. Tu ratio, et plene prudens rationis origo,
  20. Tu virtus virtutis apex, atq; ipsa profecto