Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Esse patrem faciet, quauis ridenda putetis
  2. Virtutis promissa meg: nec vestra senectus
  3. Impediet, quin diuini sententia iuris
  4. Aeternos semper maneat stabilita per annos.
  5. Sed tamen ignoscam dubijs, pueroq; futuro
  6. Imponam nomen quod culpa hanc arguat Ishac:
  7. Qui nostri indubie seruato foedere pacti
  8. Haeres certus erit, cuncta cum stirpe suoru. a)
  9. Nec tamen Ismael Agar de semine natus
  10. Expers dotis erit: nostro nam munere fultus
  11. Milia multa virum de se ventura potentllm,
  12. Bissenis pariter ducibus regnanda creabit:
  13. Dixit, at ille auidus pactu accelerare receptum
  14. Iam centum pulsans annos, iam pubere nato.
  15. Se primum, gnatnq \', suu, cunctosq; clientes
  16. Ac famulos oZs quo iussum est stigmate signat,
  17. Et populu facit esse noua, fontemq; piorum:
  18. Vna eademq; uia, tanta est deuotio, legem
  19. Accipiens explensq; fide: Quid no meret ergo
  20. Tam praesens veloxq; fides? nã non timor istud