Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Sed turpi Sodomae luxu emollita iuuentus
  2. Vt rursum exarsit repetitus clamor in iras,
  3. Vertunt terga metu: rapido pars moenia cursu,
  4. Pars montes, syluasq; petunt, pars septa cateruis
  5. Porrigit ignauas ad tristia vincula palmas.
  6. Vt . vero patruus captum Loth audijt Abram,
  7. Non fletu, quid enim fletus conferret inanis?
  8. Sed virtute parat fratri succurrere capto.
  9. *Instructos igitur tercentum deligit omni
  10. De grege bisq; noue famulos, quos an praeeutes
  11. Insequitur sensim, qua lentum prodidit hostem
  12. Tendere praeda grauis: quorum de nocte silenti
  13. Corpora ( confluctu dum iam languentia duro
  14. Irrigat, & fessos dulcis sopor alligat artus)
  15. *Aggreditur, nil venturum sibi tale jJlltantmn:
  16. Vt quum ieiuni rabies vesana leonis
  17. In pecudum saltu penetrauit septa volucri,
  18. Et dente atq; pede exanimat, cupidamq; vorandi
  19. Ira famem superat, dum meta doloris acerbi
  20. Iamq; ouibus vacuas effecerit vltima caulas.