Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Costituit: quam sacra Deo laude ; rependat,
  2. * Gratcsq; euaso referat discrimine Noe.
  3. Mox niueo sacra exurgunt altaria saxo:
  4. Agnovitq; haec prima recens altaria mundus:
  5. Antea totus enim conuexo tramite coeli
  6. Templumudus erat, tū dudu ad sacra paratis
  7. Affuit e gregibus septenis hostia praeceps:
  8. *Seu volucru ex specie, mollis quas sustinet aer:
  9. *Siue ex ijs quae terra parit: nil septima quaeq;
  10. Aris sternuntur deuota animalia sacris,
  11. Aethereo tum mox ignis demissus olympo
  12. Libat odoratos ad sacra altaria foetus:
  13. Ambrosiumq; Deo flagrant holocausta vapore.
  14. Et quanquam nostri nil muneris indiget ille
  15. Totius mundi dominusq; Deusq;: suorum
  16. Attamen officijs veneraricEmunere gaudet:
  17. Qui lymphis tandem sic Noe affatur ademptis:
  18. Et si parua fuit tanto pro crimine poenae
  19. Vitio , vindicibus pluuijs, coeloq; refuso
  20. Tot scelerum damnasse reos, sedemq; nocentem