Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Mortali quae structa manu contigere celsos
  2. Credit posse polos, & ad aethera ducere nostrum.
  3. Quu nemo indutus terreno corpore coelum
  4. Ascendat, nisi qui coelo descenderit alto.
  5. Sed quia gens vna est, eade quoq; forma loquedi
  6. [*](J) om. uu. 224-227,)
    470
  7. In cdponenda persistent turre: nec ante
  8. Desistent quam mutua opus consensio coeptum
  9. Finierit: tanta est humanae insania mentis.i)
  10. Ergo agite, (vt vetitu norint quod posse negata est)
  11. Iam descedamus, tumefactaq; corda superbo
  12. Consensu varij turbemus vocibus oris:
  13. Vt quod peccartmt concordis crimine metis,
  14. Confusae damnet melior discordia linguae.
  15. Dixit, & intentos operi molemq; leuantes
  16. Mentibus attonitis subiecta obliuio primum
  17. Intrat, & ignotae subijt perfectio linguae.
  18. Increpitant operis studio cessante magistri
  19. Cunctantes socios, sed vocem nemo remittit
  20. Non intellectis, quod siquis tentat, inane
  21. Sibilat, aut rupti fremitu sermonis anhelat:2)