Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Qui lymphis tandem sic Noe affatur ademptis:
  2. Et si parua fuit tanto pro crimine poenae
  3. Vitio , vindicibus pluuijs, coeloq; refuso
  4. Tot scelerum damnasse reos, sedemq; nocentem
  5. Terrarum mage diffuso purgasse profundo:
  6. Non tamen offensi feriemus verbere tali *
  7. Vlterius mortale genus: quauis ruituras
  8. Per varium facinus, per crimina pristina rursum
  9. Humanas mentes videam, gentesque profanas:
  10. Non tamen interea cessabit dextera vindex
  11. Supplicia iniustis quę reddat, prquia iustis.
  12. 1708 igitur quos vita probat iustissima nobis.
  13. Crescite securi, et foecunda prole referte
  14. Arua, nouosq; greges longis distendite terris:
  15. Seruabunt elementa vices, cunctisq ; diebus
  16. Sparsis seminibus reddetur debita messis.
  17. Curret opus mundi compar, discordibus horis:
  18. Aestati certabit hyems: ac tempora librans