Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Tunc sanctis hominum parebant omnia iussis:
  2. Terra grauis, liquidum pelagus, vegetabilis aer.
  3. * Non opus arte illis, coelesti namq; magistro
  4. *Omnia discebant: sed postqud in crimina mudus
  5. Exijt (6 late vicijs sese abdidit imis,
  6. Perdidit insigne hoc munusdanata propago:
  7. Oblitamq; Dei plures effingere diuos
  8. Non puduit: tanti est supremi obliuio patris.
  9. Tum grauis inuentor loeti cessare capacem
  10. Fraudis materiem non passus, cuncta maligno
  11. Subdidit arbitrio, quo fatum induceret orbi,
  12. Suaderetq; Deum vel iam non esse, vel ista
  13. Inferiora huius cotemnere munia mundi.
  14. Ergo res hominu cunctas euentaq; rerum
  15. Quae domino fuerat par assignare supremo, 4)
  16. Assignare vagis persuasit subdolus astris: 5)
  17. Atq; auium spectare fibras , motusq; volantum, 6)
  18. Et studio ingenti magice scelus intulit artis.
  19. Et plures creare Deos, idolaq; muta
  20. Aut magis idolis latitantem semet in ipsis