Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. * Iam captiua diu claustris emittere apertis,
  2. Quae bonus humanos opifex seruarat in vsus:
  3. Quę postqua data porta, ruunt: pars aera pennis,
  4. Pars saltus, syluasq; petunt: pars mersa cauernis
  5. Infoditur, patulis: terrae pars libera campis,
  6. Exultat siccis, & prato vernat aperto.
  7. At vero mundi sortitus regna secundi
  8. Cuncta oculis Noe lustrans, ac mente capaci
  9. Accipiens, animum ; volens saturare replendo:
  10. Cuncta haurit, rapido perlustrans omnia visu.
  11. Miraturq; nouum solito fulgentior orbem
  12. Tum mage sol rutilus: ridet maiore sereno
  13. Laeta poli facies: & desperata virescunt
  14. Foetibus arua nouis: sed adhuc versatur imago
  15. Ante oculos, tantae semper memoranda ruinae,
  16. Inter aquas quid pertulerint: quid munere sacro
  17. Non etiam tulerint, fremeret quu verbere saeno
  18. Pontus: & illisas contemneret archa procellas.
  19. Cumq; suis Noe qua prompta & lata reuoluit
  20. Se circum summi fuerit largito patris.