Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Eripere instanti exitio, mortisq; tenebris:
  2. Cunctaq; viuificis animalia reddere claustris:
  3. Siue ea terra fouet, seu clarus sustinet aiir,
  4. Singula de mundis septena, & singula bina
  5. Ex ijs quae sacris minus apta, immttda vocatur.
  6. Nec mora fit. quidquid conuexo cardine coeli
  7. Nascitur, ignotum diuersis partibus orbis,
  8. Quod stupet Eous, quod pallidus horret Iberus,
  9. Australis Libyae calidis quod nutrit harenis,
  10. Scindit Hyperboreas miro quod lumine noctes
  11. Festinat trepidans: & apertae immergitur arcae.
  12. Diluuium dicas iam pracscnsisse, Deoq;
  13. Authori parere suo: d; pecudes ratione carentes
  14. Plus quam imprudentes homines ratione valere,
  15. Et si nil sapiunt. Ergo omni semine vitae
  16. Praegrauida vt primu claudi Deus iperat archa,
  17. Nox ruit, & subitae coelum obduxere tenebrae,
  18. Effusoq; cadens terras ferit aere nymbus. \')
  19. Et furit, & toto pariter desaeuit in orbe.2)
  20. Nec satis excidio est, qui nubibus effluit imber: