Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Non illam species, non illam corpora rerum,
  2. No modus astrorum, numerus nec mollis arenę
  3. Falleret, aut quantis cum magno terra profundo
  4. Extensa est spacijs: aut quae mensura peractae est
  5. Molis: quid resonet motu septemplicis axis
  6. Armoniae vocale melos: nunc discitur vsu
  7. Assiduisq; datur studijs: qudqud arte vel vsu
  8. Quod capimus, Domino semper donate tenemus.
  9. Et vero ad primos vt se digressa parentes
  10. 150 Nostra chelys referat, iam quęso aitedite paucis,
  11. Pulsus ab augustis Paradisi sedibus Adam,
  12. Nullum habuit prius officiu qua coiugis usum,
  13. Atq; omne natis operam nauare creandis:l)
  14. Ergo vbi prima domus natis iam plena duobus
  15. *Inter tam varios solatia multa labores
  16. Attulit: atq; nouum se vidit vterq; parentem:
  17. Multiplicata graues releuauit cura dolores :
  18. Et spes iam subijt propriis gaudere ministris
  19. Ruris in officio: quorum qui maximus aeuo,
  20. Arua Cain duris vertebat pinguia rastris.