Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Ambo proijciunt: quarum rigido una lacerto I)
  2. In nudum casu silicem dimissa resultat,
  3. Scintillamq; ciet: sicco quae e fomite nata
  4. Exijt in flammam & crinita incendia late
  5. Extendens tota iam sylua ardebat adepta.
  6. Hic horrent, latebrasq; gradu trepidate requirūt.
  7. Sed pauidos stupor ipse tenet: curamq; sagacem
  8. Inijcit insolitae flammae: quam cernere rursum,
  9. Et twmidi2) spectare volunt. Paulum ergo remoti
  10. Telluris dorso sterilis mirantur opacas
  11. Defluxisse comas, nemorum ; horrere fauillas,
  12. Fuscariq; diem, totas splendescere terras,
  13. Et lucem sub sole nouam: nec mente quieta
  14. accipiunt crepitus stridentibus vndiq; syluis,
  15. Vndantesq; globos flammarum, in sidera latos,
  16. Nec quod radices immersus tendit in imas
  17. Ignis edax \'penitus: sumpto quo victa calore
  18. Terra suas pandit generosa ad munera venas.
  19. Quae quum iam cuncto siccata liquore fuisset
  20. Mox fieri liquor incepit: riuisq; metalla