Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Multiplicatur aquis, atfroq; citatior antro
  2. Exit, & Assyrios celeri secat agmine campos.
  3. Iustior Euphrates, diti qui gurgite largus
  4. Irrigat arentes subiectae Persidis agros:
  5. Mollibus elicitus riuis: atq; omnibus aeque
  6. Seruit, & humanos totum se praebet in vsus:
  7. 448
  8. Donec siccus aquis, nome quoq; prodigus ipsum
  9. Consummat terris, pelagi quod debuit vndis.
  10. Haec igitur cuncto naturae ditia foetu
  11. Imperia, & tanta virtutum dote refertae
  12. Delitiae, prima est hominis possessio primi,
  13. In quam deductus vita exultare perenni
  14. Accola iussus erat: tales ergo ille locatus
  15. * Inter delitias,t6longe pinguia Tempe:
  16. Dum fit adhuc dignus discitq; labore mereri, \')
  17. Expers moerorum curaeq; ignarus agebat.
  18. Tantu apud autore est meriti pro nomine summi
  19. Nodu aliquid meruisse mali: Quatu ergo putamus
  20. Soluere posse patrem rediturae in tempora vitae:
  21. Cuius apud famulos iam tum largitio pura