Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. Temporaq; in seriem bene cdditus ordo redegit.
  2. Nam non, sacrilegi sensit quod lingua furoris,
  3. Casus mentis inops dum nescia semina voluuit.
  4. Tam prudens contorsit opus: nec dicere factum
  5. Ante aeuum fas est, quia tempore nata mouetur.
  6. Nec porro eternum mundum, superisq; coquum
  7. Credere fas stabilem semper tenuisse vigorem:
  8. Na quod corporibus constat coepisse fatendu est.
  9. Corpus enim quod plaga terit, quod tpa soluunt,
  10. Atq; abolent ipso qui tendit in vltima fine,
  11. Principium ostendit : quod quae sortita probatur,
  12. Aut facta haec credi par est, aut nata putari. 1)
  13. [*]( 1) om. UU. 83-36. )
    442
  14. Factu igitur costat mundu, quod quisq; subactus
  15. Annuit, & vero conuictus dogmate credit,
  16. Concedes fecisse Deum: qui numine Verbi
  17. Et virtute potens quidquid natura putatur
  18. Disposuit, iussit, monuit, munusq; creatum
  19. Succiduis vicibus (semper fugitiua reformans)
  20. Sustinet: ac volucrem retrahens circurotat orbe.
  21. Qui si cuncta etiam mauult dissoluere raptim,