Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Materia, hic paucis cum Mose resumere fas est.
- Primus enim meritis postremus in ordine toto 1)
- Factus homo: vt sese rebus praestare creatis
- Nosset, <6 hinc laudes duo persolueret aequas,
- Ergo homini factura Dei manus optima summi2)
- Tractatu facili ac bene gnarum cedere limum,
- Et flexum formamq; sequi qua ducitur arte
- Sumit, (6 humanã quale iam mente gerebat
- Explicat in speciem: tum flatu immissa vaporo
- Vita rigauit humum: tellus mollita liquore
- Vertitur in carne: & sanguis, qui lubricus humor,
- Distendit molles per nota foramina venas.
- Tunc mentis iam plenus homo tellure relicta
- Exilit, ac dominu prudens rationis adorat.
- Haud aliter bustis madata resurgere apertis
- Corpora quum Christi caelo delapsa patenti
- Maiestas grauidae reserat viscera terrae,
- * Exilient, dominumq; colent terraeq; poliq;.
- Na quod no habuit quum sic è puluere vili
- Humanu in formâ copactû est corpus honoram