Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. consocians uires, qui terras strinxerat, umor
  2. priuatum gignat pelagus. quidnam esse putamus,
  3. quod raptim lacus est mira uirtute refertus,
  4. qui fuit ante rogus? cunctisne abolere elementis
  5. damnatos iudex uoluit bonus an mage finem
  6. designat tacitum mitis clementia poenae,
  7. quod flammas conpressit aquis, requiemque futuri
  8. forsan iudicii calidis contraria prodit
  9. materies sanctusque lacum Iordanis inundans,
  10. qui primus hominum meruit peccata lauare?