Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. iussa Noen monuit sacris excedere claustris
  2. coniuge cum fida natis nuribusque pudicis
  3. et noua deductis iterum dare rura colonis
  4. cunctaque quae pariter proli seruata futurae
  5. humanos pollens opifex formauit in usus.
  6. quae, postquam data porta, ruunt: pars aera pennis,[*]( Gen. 8,19 )
  7. pars saltus siluasque petunt, pars mersa cauernis
  8. infoditur patulis terrae, pars libera campis
  9. exultat siccis et prato uernat aperto.
  10. at dominus, mundi sortitus regna secundi,
  11. cuncta Noe gaudens oculis ac mente capaci
  12. accipit atque animum nequit exsaturare replendo
  13. et cupido raptim perlustrans omnia uisu
  14. [*]( 516J Uerg. Georg. II, 47 luminis oras, cf. Aen. VII, 660. 524] Uerg. Aen. I, 83 qua data porta ruunt. 525] Verg. Georg. IIII, 53 saltus siluasque peragrant. )[*]( 503 parenties (e alt. eras.) 508 Addictos (c s. u.) sententiae (s ex c ni2, e tert. eras.) 510 fletus G fletur 514 propior B proprios 516 luminis (lu ex m) oras B auras, fort. recte, cf. indo script. 517 ut M Et 519 noen (N supra n pro m3) excedere G excidere 522 pariter ego pater 523 pollens (po m2 in ras.) 524 porta ruunt G portarunt 528 Ad (t supra d m3) 529 noe (N supra n m3) 530 nequid (t supra d mz) )
    405
  15. ut noua miratur. noto fulgentior ortu
  16. et mage sol rutilus, ridet maiore sereno
  17. laeta poli facies et desperata uirescunt
  18. fetibus arua nouis. sed adhuc uersatur imago
  19. ante oculos tantae semper memoranda ruinae,
  20. inter aquas quid pertulerint, quid munere sacro
  21. et non pertulerint, fremeret cum uerbere saeuo