De Machabeis

Victorinus, Marius

Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. longa magis uita est. regnoque potentior isto
  2. quod regis, extrema huius iam parte moraris?
  3. hos quoque si metuis superant aetate minores. ^
  4. contemptuque simul uici tua regna superbe.
  5. sed perage imperium, nec partus diuide nostros,
  6. hos quoque da flammis, et uiribus utere regni,
  7. mortalis tamen es, nec in aeuum regna tenebis.
  8. Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus
  9. exhibet. et gemitus intra sua pectora uoluit,
  10. consentit cum mente color. tristisque grauatos