De Machabeis
Victorinus, Marius
Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- a primo quartus partus mihi quartus ab imo,
- quae nunc uerba tibi. quae possum dicere nate?
- hoc nisi quod solum durata potentia tecum
- sit simul et uirtus, sanctaeque originis auctor
- illi debemus regi quodcunque rogamur.
- ille dedit nobis Abraham cum semine sancto.
- per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,
- quod manet in dominum. sanctus qui nascitur Isac.
- tunc cum iam nullum natum sperare senectus
- sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat.