De Machabeis
Victorinus, Marius
Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- haesitat, et querulo sic est sermone locuta:
- quid nunc dire paras? iussis paremus et omnes
- munera sed partus custos ne subtrahat ulla,
- sed licet ipse uelis non sum passura tyranne:
- omnes nam pariter pereant certamine tanto, [*](corruptissima sunt quae supersunt fere omnia, nec eiusmodi quae admittant emendationis diligentiam. )
- temporis ipse tui mutes licet horride poenam,
- duraque quae sanctis eadem sententia natis
- sed grauiora paras, si sunt grauiora, minari,
- quodque meos cernis uultus horrore teneri,
- gauderes parte quoties decernis in isto.