De Machabeis
Victorinus, Marius
Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- accipe nate tuae securus dicta parentis.
- accipe. ne segnis reddas uirtutis honorem.
- sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes,
- iam locus est melior. quam regna labentia Regis,
- quorum si proprios attingis pectore sensus
- uictor apud populos Regem superasse fereris,
- sicut fama tuos iam misit in omnia fratres :
- huc accede precor. sunt haec. sunt apta dolenti
- contempsisse nefas. et iura relinquere Regis
- indomiti. quem nulla manet post ista uoluptas.