De Machabeis
Victorinus, Marius
Victorinus, Marius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- Rex fuit Antiochus Syriae ditissimus olim,
- in cuius regno mater natique fuisse
- septem, ut fama refert, de sancta gente creati:
- quos cura assiduo generis meminisse iubebat,
- et legi seruire datae: sic nanque uolentes
- de populo meliore dei sua iura tenebant.
- rex auidus mutare fidem, mutare timorem
- uoluit, et ut populo pariter misceret iniquo
- praemia promittit matri, promittit et illis,
- et quicquid posset totum perquirere regnum,
- si demutaret mentes, sensusque priores,
- cogeret et natos alios sibi fingere mores.
- illa . negat, tacitumque premit sub corde dolorem.
- hanc postquam nulla potuit compellere praeda,
- tentauit primum tormentis uincere saeuis.
- pertulit illa tamen gemitus, et tristia regis
- uerbera non timuit. uictum se uidit ut ille,
- heu quid agam, dixit: uincor, quid plura? dolendo,
- non tamen effugies, plus est quod plura dolebis,
- in natos saeuibo tuos, licet improba perstes,