De Situ Terrae Sanctae
Theodosius
Theodosius. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
In montem Oliueti Domnus super lapidem humeros inposuit, in qua petra ambo humeri eius descenderunt sicut in cera molle, qui locus Ancona dicitur, ibi et ecclesia fabricata est, ubi prope est ecclesia, ubi sancta Tecla est, et ipse locus dicitur Bethfage. Inde pullus asinae, quem Domnus sedit, adductus est, cum quo intrauit de porta Beniamin in Hierusalem.
Ubi legitur: Maris, quare conturbatus es, et tu, Iordanis, quare conuersus es retrorsum, et uos, montes, quare gestistis sicut arietes, et uos, colles, sicut agni ouium? [ubi] circa Iordanem est, hoc est monticelli sunt multi, [*]( 20 Psalm. 113, 5. 6 ) [*]( 2 per anno G de fisco om. P 3 pro] per G transegenda P1, traneigenda corr. 2. 1n. in ipso loco ubi G 4 trans ipsum iordanem G õ Verba: \'Mons Tabor (Abur P) in Galilaea est\' glossema prius in margiru ascriptum male irrepsisse recte iudicat Gildemeister monte tabur qui est in galilea G ubi G 6 helisei ibi est G 9 mortuo P 1 G, mortuum corr. 2. m. P miliaria G, et sic saepe maris mortuus P 1 G. mare mortuum corr, 2. m. P 10 sodome et gomurra G dimerserunt P cum alias tres G quam quinque P 1, quae qu. corr. 2. m. 11 mortuo G 13 se minuet luna, minuet ipsa G Hinc ordo in codicibus ualde turbatus est. 14 Item in monte oliueti, ubi G 16 molle om. G 19 de om. G portam G 20 mare G maris quae conturbatus est P 22 quare exultantes G 23 ubi om. G est hoc est om. G monticellos sunt multos G )
Saraptha Sidoniae, quod scriptum est, in ipsa Fenice, secunda Syria, iuxta montem Carmelum. XII milia habet de Saraptha usque in Sidona et propter hoc dicta est Saraptha Sidoniae, quia ipso tempore metropolis erat Sidona a Saraptha, et modo Saraptha est metropolis. Ubi sanctus Helias missus est ad uiduam illam, quae eum pasceret, et filium eius suscitauit, ibi ecclesia sancti Heliae est, nam nomen mulieris non dicitur nisi tantummodo uidua. Lazarum, quem Domnus resuscitauit, scitur quia resuscitatus est, secundam mortem eius nemo cognouit. Hoc in Bethania contigit secundo miliario de Hierusalem et in resuscitatione sancti Lazari in ipso loco ante pascha dominico omnis populus congregat et missas celebrantur.
In Arabia sunt ciuitates, quas Hiesu Naue destruxit, ubi manebant Amorrei, Gergesaei et Ferezei, tredecim, id est t Iuncta t Volumta, Medeua, t Musica, Filadelphia, Gerassa, t Genara. Vostra, Damasco, Gadara, Auila, Capitulia, t Astra.
Ubi est Hierusalem, prouincia Palestina dicitur, terra Chana, inde Galilaea, inde Syria, inde Mesopotamia. In sinistra Armenia prima et secunda Armenia et Persa Armenia, quae Armeniae sub imperatore sunt. [*]( 1 discendit ipso G 3 sarapha P 1, saraptha corr. 2. m. sarapta G felix PG Fenice emend. Gildemeister 4 suria G monte P 1 5 sidona P 1 G, sidonfi corr. 2. m. P 6 fuit G 7 ipsa est metropolis G helyaa P missus est sanctus G 8 quae] qui P 9 helei P 1, helisei corr. 2 m. mulieres G 11 secunda PG morte G 13 resurrectione G , 14 populos conuenet et ibi missas celebrant G 16 Item in arabia G cinitates XIII G hiesa, sed corr. ead. m. P iosue G nane om. G 17 gergessei G et om. G 18 iuncta P uincta G pro Musica susp. Sittl motha. An Maiudos? cf. Hierocl. synecd. 722, 8 19 gerana G, Nemara Sittl capitulia] aritoliada G Astra uidetur Adra uel Adrassos Hierocl. synecd. 722, 3. 723, 5 20 dicitur om. G chanac P ehanae G 21 suria G armoenia (sic semper) prima ,6, secunda P 22 que armenias G 23 imperatore littera s 2. m. addita P ) [*]( 10* )
In prouincia Asia ciuitas Epheso, ubi sunt septem fratres dormientes et catulus Viricanus ad pedes eorum; nomina eorum id est: Achellidis, Diomedis, Eugenius, Stephanus, Probatus, Sabbatius et Quiriacus, quorum mater Caritina dicitur graece, latine Felicitas. Ibi est sanctus Timotheus, discipulus domni Pauli.
Iuxta montem Syna in Fara ciuitate, ibi sanctus Moyses cum Amalech pugnauit. De Hierusalem in Elusath mansiones III, de Elusath in Aila mansiones VII, quam ille Alexander Magnus Macedo fabricauit. De Aila usque in monte Syna mansiones VIII, si compendiaria uolueris ambulare per heremum, sin autem per Aegyptum, mansiones XXV.
Urbicius dicebatur praepositus imperii, qui ad septem imperatores praepositus fuit et coronas ipsis imperatoribus in capite ponebat et ipse eas de eorum capite deponebat et ipse eos castigabat. Est locus tertio miliario de Hierusalem ciuitate. Dum domna Maria mater Domni iret in Bethleem, descendit de asina et sedit super petram et benedixit eam. Ipse uero praepositus Urbicius ipsum lapidem incidit et fecit eum quadrum in modum altaris uolens eum Constantinopolim dirigere, et dum ad portam sancti Stephani ueniret, iam amplius eum mouere non potuit; quem lapidem unus iugus bonum ducebat, et dum uiderent, quia nullatenus potuerunt eum in antea [*]( 1 ibi G 2 catolus G uiricanis G hyrcanus Sittl 3 actellidis PG Achillides Gildemetster stefanus G 4 probatis P 1, corr. 2, m. sabbatis P caratina P 5 grecae corr. 2. m. P, latine corr. 2. m. P latini G 6 discipolus G 7 sina G infra ciuitatem PG in Fara ciuitate Sittl 8 abimelech PG Amalech Gildemeister eluzath P k heluzath G 9 III] XII (uel XIII) Sittl de glutinarinalia P de eluaath similiter G de Elusath in Aila Sittl 10 de illa PG De Ella (Aila) Sittl 11 compenzaria G uolueris tenire G heremo G 12 sin autem—XXV om. P 13 propositus G 14 propositus G imperatoribus om. G 15 ponebat] imponebat G de capite eorum G deponebus P 1, corr. 2. m. conseruabat G ipse-castigabat om. G 16 de ierosolima ciuitate locus est habens tertium miliarium G 17 ubi domna G dum iret G bethlem G 18 sedet G 21 ut dum G porta GPl, corr. 2. m. stefani G 22 potuerunt G iogus G 23 in antea accidere G)
Fabricauit Anastasius in Mesopotamia prouincia ciuitatem, quae ciuitas Dara dicitur, tenet in longitudinem milia III propter Persos, quando in prouincia imperatoris ad praedandum ueniebant, ubi fossato figebant, quia aquae nullatenus inueniuntur nisi ibi; in qua ciuitate fluuius exit et ad capud ciuitatis mergit sub terra, quia ipse fluuius omnis muro cinctus est.
Ciuitas Melitine in Persa Armenia est, ipsa est metropolis.
Alia ciuitas Arauisso, alia Cocusso, alia Germanicia. In Persida ubi iacet corpus sancti Danihelis, Susa dicitur, XXX milia de Babylonia; ibi sunt et tres pueri; in qua ciuitate habitatio hominum non est propter serpentes et ippocentauros. Hoc Eudoxius diaconus dixit, qui de ipsa prouincia est.
Inuentio sanctae crucis, quando inuenta est ab Helena matre Constantini XVII. Kal. octobris, et per septem dies in Hierusalem ibi ad sepulchrum Domni missas celebrantur et ipsa crux ostenditur. [*]( I reuocata G altaris P 1, altare corr. 2. m. P 2 factus P 1, factum C, eoir. 2. m. P 3 orbicius G 4 et obrierunt om. G 5 sepulchris foras G 7 anastasius imperator G prouincia om. G ciuitatem om. P in longitudine G 9 cum uoce propter desinit G uno folio abscisso et quando b imperatores P1, corr. 2. m. predendum P 1, corr. 2. m. 10 ibi fossatum b aqua alibi non b 11 de qua ciuitate b et om. P 12 intra muros b 14 metellini P, om. b armoenia P ipse P 1, corr. 2. m. 15 arcauso P arauisa b Arabissus Gildemeister cocurso Pb Cocussus Gildemeister 16 ibi P dicitur ciuitas b XXX P XX miliaria habet de babilonia b 17 babyllonia P et om. b 18 epocentauros Pl, ipocentauros corr. 2. m. P 21 constantini VI nonas mai exaltatio s. crucis XVIII kal. octobris quando per ete, b 22 ibi om. b ad sanctum domini P missas P 1, missae corr. 2. m. misse b caelebrantur P, )
In prouincia Cilicia Aegea dicitur ciuitas, ubi XL dies commercia geruntur et nemo de eis aliquid requirit; si post XL dies inuentus fuerit negotium gerere, fiscalia reddit. In prouincia Cilicia ciuitas Tharso, inde Apollonius fuit. De Tharso usque Adana ciuitate milia XXX. De Adana usque ad Masista XXX milia. De Masista usque ad Anasta .... usque Aegeas LX milia. De Aegeas usque ad Alexandria Scabiosa LX milia. Ab Alexandria Scabiosa usque Antiochia LX milia. De Antiochia usque in Quiro, ubi sunt sanctus Cosmas et Damianus, qui ibi et percussi sunt, milia LX. De Quiro usque Barbarisso, ubi sunt percussi sanctus Sergius et Bacco, milia LX. De Barbarisso usque ad Eneapoli ... in Calonico milia LXXX. De Calonico usque in Constantina milia LX. De Constantina in Edessa LXXX milia, ubi Abgarus rex, qui domino Christo scripsit, manebat. De Edessa usque in Dara CXX milia. De Dara in Amida LXXX milia, quae est ad fines Persarum. De Amida usque Ramusa milia XVIII. [*]( 1 cilitia P g post ubi erasum est P 2 commertia P requirit] reddit b si] set b 3 qui inuentua b fuerit om. b agere b fiscali P 4 ciuitas tarso in prouincia cilicie est unde b apollias P 1, apollonius b, 2. m. P; fortasse: apostolus Paulus 5 tarsa P de dana P de Adana-XXX om, b ad masista XXX omisso milia et sic deinceps 7, 8, 9, 10 etc. P 7 LX P miliaria b, om. numero 8 grauiosa Pb Scabiosa Gildemeister Scabiosa] cauto causa P, om. b anthiocia P antiochiam 9 miliaria LX b 10 qui ibi passi sunt b miliaria LX b 11 passi sunt b sergis P 1, corr. 2. m. 12 baccus b usque ad om. b heneapoli P creapoli b Hierapoli Gildemeister 13 canolico P calenico b Callinico Gildemeister in om. b 14 milia LX] miliaria nonaginta b dessa P edissa b miliaria LXXX b 15 rex fuit b qui om. P manebat om. P usque in amiada b 16 amiada Pb miliaria LXXX b 17 ramussa b XVIII P miliaria decem et nouem b EXPLICIT P, sequitur: In prouintiis gallicanis quae ciuitates sintJ tif. JRiese, geographi lat. min. proleg. p. XXXVI. )