Incerti Auctoris Carmen Sodoma
Pseudo-Tertullian
Pseudo-Tertullian. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- quod nullos animat per anhela uolumina fluctus.
- quodque etiam patrio numquam suspirat ab austro.
- quodque caret proferre aliquam de gurgite gentem
- squamigeram leuique cute uel cortice saeptam
- uel crispam conchae et duplici conpagine clausam.
- solum illic propria mentitur fruge bitumen.
- exusti fuligo maris, quod uiuidus ardor
- subter stagna coquens de sulpuris et salis aestu
- temperat inque picem dat terrae adhaerere marinam. [*]( 132 maior init. lilt. P illa prior illa foritas L feritas LP species V prospiciensj spicicns V 133 adest V om. LP Oxoniensis editor haec ftr coniectura suppleuit : Deseruisse pii fertur comiuercia fratris. 134 laetasJ laetant L 135 optima sese P optimas esse L optima essc V 136 mela L (mella li m) mala PV 137 carpantur LP carpere aues r tacta Peiper tactu libri tacti L Miiller 138 cinere V uacui) uani LMuller fallacia V fauillaque (quae L) LPE 138 terrac P\' 140 illa quieti LP ipsa maris pax r 141 quod LP qua V nullus L animatj amittat T agitat L Miiller anhella uolumine L 142 quodque P quaequc L quaquc I" etiam] I\'nam r 143 qumlque P que L (queue HJ quaquu 1\' oaret L T fcauet m nequit P negat LMullcr gentem P gente L piscem r 144 squamigeram IJP squamieutem I* leuique cute cuti p) LP uel leuicutem r 145 erispe V conchac et Peiper conchem (3 L) LP concàt r concham m concha LMuUer, duplici] aut duplici It (non p) conpagine] LP clausam LP i-lusam r 146 propria mentitur LP propriam editur de V unde p. metitur de fr. LMuller 148 qftoquens V sulpuris P r sulfuris I. 149 dat terrae LV terris dat J" iulherere L hae*ere P habere V )
- inuehitur proprio cum tempore pingue crematae
- uirus aquae spumisque cutis super aequora nigra
- texitur. adpellunt. quis est ea captio mercis;
- adclinant laterum leues libramine lembos,
- ut semel inpositam doceant conscendere uenam;
- nam se sponte leuans adnabit inertis ad ora
- nauigii pressumque dabit prae munere largo.
- ni plaga contigerit. qua mensis femina uestit.
- Ecce aliud monstrum pelagi de clade notatur:
- cuncta illic inuita natant; natura recessit
- mergendis data corporibus. si denique testae
220