Ad Uxorem

Pseudo-Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Proxime tibi, dilectissima in domino conserva, quid feminae sanctae matrimonio quacumque sorte adempto sectandum sit, ut potui prosecutus sum. Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarundam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu ablata continentiae occasione non modo abiecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in domino [*]() potissimum nuberent. Itaque mihi confusus est animus, ne, qui nuper te ad univiratus et viduitatis perseverantiam hortatus sim, nunc mentione nuptiarum proclivium tibi labendi oblationem faciam. Quod si integre sapis, certe scis id servandum tibi

esse quod sit utilius. Quod vero difficile est, et non sine necessitatibus, et hoc maximum propositum vitae, subresedi; nec mihi de isto quoque referendi ad te causae fuissent, nisi graviorem iam sollicitudinem comprehendissem. Nam quanto grandis est continentia carnis, quae viduitati ministrat, tanto, si non sustineatur, ignoscibile videri potest. Difficilium enim facilis est tunc venia. Quanto autem nubere in domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis. Eo accedit quod apostolus de viduis quidem et innuptis, [*]() ut ita permaneant, suadet, cum dicit, Cupio autem omnes meo exemplo perseverare: de nubendo vero in domino, cum adicit, Tantum in domino, iam non suadet, sed exerte iubet. Igitur in ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur; quia suasum impune quis neglegat quam iussum, quod illud de consilio veniat et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere videatur.

Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de ecclesia tolleret ac gentili coniungeretur, idque ab aliis retro factum re-

cordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura eius facti licentiam profert, Numquid, inquam, de illo capitulo sibi blandiuntur primae ad Corinthies, ubi scriptum est: Si quis fratrum infidelem habet uxorem, [*]() et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam: simfliter mulier fidelis infideli nupta, si consentaneum maritum experitur, ne dimiserit eum; sanctificatur enim infidelis vir a fideli uxore et infidelis uxor a fideli marito; ceterum immundi essent filii vestri? Hanc monitionem fors de fidelibus iunctis simpliciter intellegendo putent etiam infidelibus nubere licere. Qui ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat. Ceterum manifestum est scripturam istam eos fideles designare qui in matrimonio gentili inventia dei gratia fuerint, secundum verba ipsa. Si quis, inquit, fidelis uxorem habet infidelem. Non dicit, Uxorem ducit infidelem. Ostendit iam in matrimonio agentem mulieris infidelis mox gratia dei conversum perseverare cum uxore debere, scilicet propterea, ne qui fidem consecutus putaret sibi divertendum esse ab aliena iam et extranea quodammodo femina. Adeo et rationem subicit, in pace nos vocari ad dominum deum et posse infidelem a fideli per usum matrimonii lucrifieri. Ipsa etiam clausula hoc ita intellegendum esse confirmat, Ut quisque, ait, vocatur a domino, ita perseveret. [*]() Vocantur autem gentiles, opinor, non fideles. Quod si de fidelium tantum matrimonio pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere. Si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est; cui vult nubat, tantum in domino. Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari potuisset, spiritus cecinit: Ne quod ait, Cui velit nubat, male uteremur, adiecit, Tantum in domino, id est in nomine do-
mini, quod est indubitate Christiano. Ille igitur spiritus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in domino praescribit, huic soli condicioni continentiae detrimenta concedit: Tantum, inquit, in domino. Adiecit pondus legi suae, Tantum. Quo sono et modo enuntiaveris dictum istud, onerosum est: et iubet et suadet, et praecipit et hortatur, et rogat et comminatur. Districta, expedita sententia est, et ipsa sui brevitate facunda. Sic solet divina vox, ut statim intellegas, statim observes. Quis enim non intellegere possit multa pericula et vulnera fidei in huiusmodi nuptiis, quas prohibet, apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae in carne gentili inquinamentum praecavisse? Hoc loco dicit aliquis, Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentili a domino allegitur et olim id est ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur, alter in eis perseverare iubeatur? cur, si a gentili inquinamur, non ille diiungitur, quemadmodum iste non obligatur? Respondebo, si spiritus dederit, ante omnia allegans dominum magis gratum habere matrimonium non contrabi quam omnino disiungi: denique divortium prohibet, nisi stupri causa, continentiam vero commendat. Habeat igitur ille perseverandi necessitatem, hic porro etiam non nubendi potestatem. Tunc si secundum scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehendentur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sancti-
ficantur, sine dubio isti qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt in qua non sunt deprehensi. Dei autem gratia illud sanctificat quod invenit. Ita quod sanctificari non potuit, immundum est: quod immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.

Haec si ita sunt, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos constat esse et arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris apostoli dicentis cum eiusmodi ne cibum quidem [*]() sumendum. Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud tribunal domini proferemus, et matrimonium rite contractum allegabimus quod vetuit ipse? Non adulterium est quod prohibitum est, non stuprum est. Extranei hominis admissio minus templum dei violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet. Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti, et quali pretio? sanguine dei. Laedentes igitur carnem istam eum laedimus de proximo. Quid sibi voluit ille qui dixit delictum quidem esse

extranco nubere, sed minimum, cum alias seposita carnis iniuria ad dominum pertinentis omne delictum voluntarium in dominum grande est? Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur. Recenseamus nunc cetera pericula aut vulnera, ut dixi, fidei ab apostolo provisa, non carni tantum, verum etiam et ipsi spiritui molestissima. Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt mores confabulationes malae: quanto magis et convictus et individuus usus? Quaevis mulier fidelis deum observet necesse est. Et quomodo potest duobus dominis servire, domino et marito, adde gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit, formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa, non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis, tanquam sub oculis dei modeste et moderate transigantur.

Sed viderit, qualiter viro officia pendat. Domino certe non potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum, procuratorem domini sui ad impedienda fidelium studia et officia, ut, si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas, si ieiunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exer-

ceat, si procedendum erit, numquam magis familiae occupatio obveniat. Quis enim sinat coniugem suam visitandorum fratrum gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria circuire? Quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere suo adimi libenter feret? Quis denique sollemnibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? Quis ad convivium dominicum illud, quod infamant, sine sua suspicione dimittet? Quis in carcerem ad osculanda vincula martyris reptare patietur? Iam vero alicui fratrum ad osculum convenire? aquam sanctorum pedibus offerre? de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere? Si pereger frater adveniat, quod in aliena domo hospitium? si cui largiendum erit, horreum, proma praeclusa sunt.

Sed aliquis sustinet nostra nec obstrepit. Hoc est igitur delictum, quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia iniustorum sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur. Non potest nescire qui sustinet, aut si celatur quia non sustinet, timetur. Cum autem scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra pressura operari domino, nihil interest, in qua parte delinquas, aut in conscientiam mariti, si sit patiens, aut in conflictationem tui, dum vitatur impatiens. Nolite, inquit, [*]() margaritas vestras porcis iactare, ne conculcent eas et conversi vos quoque evertant. Margaritae vestrae sunt etiam quotidianae conversationis insignia. Quanto curaveris ea occultare, tanto su-

spectiora feceris et magis captanda gentili curiositati. Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu explodis, cum etiam per noctem exurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari? Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes? et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit? sine gemitu? sine suspicione panis an veneni? Sustinent quidam, sed ut incul-
cent, ut illudant huiusmodi feminis, quarum arcana in periculum quod credunt reservent, si forte laedantur, sustinent, quarum dotes obiectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet apud arbitrum speculatorem litigaturi. Quod pleraeque non providentes aut re excruciata aut fide perdita recognoscere consueverunt.

Moratur dei ancilla cum laboribus alienis, et inter illos om-

nibus nominibus daemonum, omnibus sollemnibus regum, incipiente anno, incipiente mense, nidore turis agitabitur. Et procedet de ianua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum, discumbet cum marito saepe in sodalitiis, saepe in popinis, et ministrabit nonnumquam iniquis, solita quondam sanctis ministrare, et non hinc praeiudicium damnationis suae agnoscet, eos observans quos erat iudicatura? Cuius manum desiderabit? de cuius poculo participabit? Quid maritus suus illi, vel marito quid ipsa cantabit? Audiet sane aliquid dei coenans de taberna. De gehenna quae dei mentio? quae Christi invocatio? Ubi fomenta fidei de scripturarum interiectione? Ubi spiritus? Ubi refrigerium? Ubi divina benedictio? Omnia extranea, omnia inimica, omnia damnata, atterendae saluti a malo immissa.

Haec si illis quoque evenire possunt quae in matrimonio gentili fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a deo, et iubentur perseverare et sanctificantur et

spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud deum matrimonium huiusmodi, cur non et prospere cedat, ut pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur, habens iam ex parte divinae gratiae patrocinium? Nam et ad aliquam virtutem caelestem documentis dignationis alicuius vocatus ille de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus insidiet, minus speculetur. Sensit magnalia, vidit experimenta, scit meliorem factum; sic et ipse dei candidatus est timore. Ita facilius huiusmodi lucro fiunt in quos dei gratia consuetudinem fecit. Ceterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere. Quae domino non placent, utique dominum offendunt, utique a malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis petitoribus placet nomen Christianum. Ideo inveniuntur qui tales non
exhorreant ut exterminent, ut abrapiant, ut a fide excludant. Habes causam, qua non dubites nullum huiusmodi matrimonium prospere decurri, dum a malo conciliatur, a domino vero damnatur.

Ad. hoc quaeramus, an iure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. Nonne etiam penes nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant, officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt servituti vindicandos qui cum alienis servis post dominorum denuntiationem in consuetudine perseveraverunt? Severiores habebuntur terrenae disciplinae caelestibus praescriptis? ut gentiles quidem extraneis iunctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli servos sibi coniungant et in statu suo perseverent? Scilicet negabunt sibi a domino per apostolum eiusdem denuntiatum. Quam

huius amentiae causam detineam, nisi fidei imbecillitatem pronam semper in concupiscentias saecularium gaudiorum? Quod quidem plurimum in lautioribus deprehensum est. Nam quanto dives aliqua est et matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent talibus ecclesiae. Difficile in domo dei dives, ac si quis est, difficile caelebs. Quid ergo faciant? Unde nisi a diabolo maritum petant idoneum exhibendae sellae et mulabus et cinerariis peregrinae proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse non praestet. Quaeso te, gentilium exempla proponas tibi. Pleraeque et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus sibi coniunguntur ad luxuriam inventis, aut ad licentiam sectis. Nonnullae se libertis et servis suis conferunt, omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum libertatis suae timeant. Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, Iocupletatiorem futuram
[*]() in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna caelorum, divitium non sunt, plus dives in paupere inveniet. Maiore dote dotabitur de bonis eius qui in deo dives est. Sit illa ex aequo in terris, quae in caelis forsitan non erit. Dubitandum et inquirendum et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus cui deus censum suum credidit? Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii quod ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, pater rato habet? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et iure nubunt. Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis? Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in carne una. Ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur, simul ieiunia transigunt, alterutro docentes, alterutro exhortantes, alterutro sustinentes. In ecclesia dei pariter utrique, pariter in convivio dei, pariter in angustiis, in per-
secutionibus, in refrigeriis. Neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est. Libere aeger visitatur, indigens sustentatur. Eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta benedictio. Sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant quis melius domino suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet. His pacem suam mittit. Ubi duo, ibi et ipse: ubi et ipse, ibi et malus non est. Haec sunt quae apostoli vox illa sub brevitate intellegenda nobis relinquit. Haec tibi suggere, si opus fuerit. His te ab exemplis quarundam reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere, non expedit.