Ad Uxorem

Pseudo-Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Dignum duxi, dilectissima mihi in domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, iam hine providere, ut provisum observes, mandare fidei tuae. Nam saecularibus satis agentes sumus, et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus tabulas ordinamus, cur non magis de divinis atque caelestibus posteritati nostrae prospicere debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et demonstrationem eorum quae ex bonis immortalibus et de haereditate caelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis

hoc meae admonitionis fideicommissum deus faciat, cui sit honor, gloria, claritas, dignitas et potestas nunc et in saecula saeculorum. Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis, nihil mihi isto nomine collatura nisi quod tibi proderis. Ceterum Christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in die resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem. Proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo venit etiam in illa, quam septem fratribus per successionem nupsisse voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus expectat. Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae domini. Ne me putes propter carnis tuae integritatem mihi perservandam de contumeliae dolore suspectum insinuare iam hinc tibi consilium viduitatis. Nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. Non enim tam frivola, tam spurca deus suis pollicetur. Sed an tibi vel cuicumque alii feminae ad deum pertinenti proficiet quod suademus licet pertractare.

Non quidem abnuimus coniunctionem viri et feminae benedictam dictam a deo ut seminarium generis humani, et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam atque exinde permissam, unam tamen. Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa. Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit. Erant et concubinae. Sed licet figuraliter in synagoga ecclesia intercesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere quae postea aut amputari aut temperari mererentur. Superventura enim lex erat. Oportebat enim legis adimplendae causas praecucurrisse. Item mox legi succedere habebat dei sermo circumcisionem inducens spiritalem. Igitur per licentiam tunc passivam materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas dominus evangelio suo, dehinc apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes aut composuit inconditas.

Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et posteritatis castigatione, ut praestruam Christum separandis matrimoniis, abolendis coniunctionibus advenisse, quasi iam hinc finem nubendi praescribam. Viderint qui inter cetera perversitatum suarum disiungere docent carnem in duobus unam, negantes eum qui feminam de masculo mutuatus duo corpora ex eiusdem materiae consortio sumpta rursus in se matrimonii computatione compegit.

Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet. Quid tamen bono isto melius sit accipimus ab apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente, illud propter insidias temptationum, hoc propter angustias temporum. Qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem; quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa. Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri, quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat, ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri? At enim quanto melius est neque nubere neque uri? Sed etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum quam comprehensum et distortum negare. Atque isto beatiores qui valent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere: Quod permittitur, bonum non est. Quid enim? necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est. Quod si timeo quod permittitur, suspectam habet permissionis suae causam.
Quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non vetantur: etsi quodammodo vetantur, cum alia illis praeferuntur. Praelatio enim superiorum dissuasio est infimorum. Non ideo quid bonum est, quia malum non est, nec ideo malum non est, quia non obest. Porro plene bonum hoc antecedit, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Namque malle debes quod prodest quam quod non obest. Ad primum enim locum certamen omne contendit; secundus solatium habet, victoriam non habet. Quod si apostolo auscultamus, obliti posteriorum et extendamur in priora et meliorum donativorum sectatores simus. Sic nobis etsi laqueum non imponit, quid utilitatis sit ostendit dicens, Innupta de dominicis cogitat, uti et corpore et spiritu sancta sit: nupta vero sollicita est quomodo coniugi suo placeat. Ceterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum, qui Pauli similis extiterit.

Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur in quibusdam. Legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno

sensu utrumque positum est. Caro terrena materia est, spiritus vero caelestis. Cur ergo ad excusationem proniores quae in nobis infirma sunt opponimus, quae vero fortiora non tuemur? Cur caelestibus terrena non cedant? Si spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam disiunctis a matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima quae venit de concupiscentia carnis, sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda est a servis dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia aetatis officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia haec eius adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt. Malunt enim deo nubere. Deo speciosae, deo sunt puellae. Cum illo vivunt, cum illo sermocinantur, illum diebus et noctibus tractant, orationes suas velut dotes domino assignant, ab eodem dignationem velut munera dotalia, quotienscunque desiderant, consequuntur. Sic
aeternum sibi donum domini occupaverunt, ac iam in terris non nubendo de familia angelica deputantur. Talium exemplis feminarum ad aemulationem te continentiae exercens spiritali affectione carnalem illam concupiscentiam humabis, temporalia et volatica desideria formae vel aetatis immortalium bonorum compensatione delendo. Ceterum haec saecularis concupiscentia causas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, videlicet caelestia repromittens, dominari in aliena familia, alienis opibus incubare, cultum de alieno extorquere, sumptum quem non sentias caedere. Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis dei et cura et providentia, qui lilia agri tanta gratia vestit, qui volatilia caeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victu vestituque curari, spondens scire se quid cuique servorum suorum opus sit, non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non Gallicos mulos, nec Ger manicos baiulos, quae nuptiarum gloriam accendunt, sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est. Praesume, oro te, nihil tibi opus esse, si domino appareas, immo omnia habere, si habeas dominum, cuius omnia. Caelestia recogita, et terrena despicies. Nihil viduitati apud deum subsignatae necessarium est quam perseverare.

Adiciunt quidem sibi homines causas nuptiarum de sollicitudine posteritatis et liberorum amarissima voluptate. Nobis otiosum est. Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi apud dominum, quod etiam apostolo votum fuit? Nimirum necessaria suboles servo dei. Satis enim de salute nostra securi sumus, ut liberis vacemus: quaerenda nobis onera sunt quae etiam a gentilium plerisque vitantur, quae legibus coguntur, quae parricidiis expugnantur, nobis demum plurimun importuna, quantum fidei periculosa. Cur enim dominus Vae praegnantibus et nutricantibus cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur in illa die expeditionis incommodum futura? Ea utique nuptiis imputantur. Istud autem ad viduas non pertinebit. Ad primam angeli tubam expeditae prosilient, quamcunque pressuram persecutionemque libere perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina nuptiarum. Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia nubitur, nihil ex istis necessitatibus competit dei servis, ut non

satis habeam semel alicui earum succubuisse et uno matrimonio omnem concupiscentiam huiusmodi expiasse. Nubamus quotidie, et nubentes a die illo timoris deprehendamur ut Sodoma et Gomorrha. Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant, sed cum dicit, Nubebant et emebant, insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent, alterum per lasciviendi voluptatem, alterum per adquirendi cupiditatem. Et tamen illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes deum, ab iis nos nunc arceat? Tempus, inquit, in collecto est. Superest ut qui matrimonia habent tamquam non habentes agant.

Quod si hi qui habent obliterare debent quod habent, quanto magis non habentes prohibentur repetere quod non habent, ut cuius maritus de rebus abiit, exinde requiem sexui suo nubendi abstinentia iniungat, quam pleraeque gentilium feminarum memoriae carissimorum maritorum parentant. Cum quid difficile videtur, difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt, qui statim a lavacro carnem suam obsignant? quot item qui consensu pari inter se matrimonii debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate regni caelestis? Quodsi salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto? Credo enim difficilius salvum

derelinqui quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum satis continentia sanctae feminae post viri excessum dei causa, cum gentiles satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotia perferant? Romae quidem quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes de virginitate censentur. Achaeae Iunoni apud Aegium oppidum virgo sortitur, et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt. Ceterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matrimonio allectas. Nam manentibus in vita viris non modo decedunt, sed et alias eis utique ridentibus
loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina, quae pietatis etiam sanctae solatia excludit. Haec diabolus suis praecepit, et auditur. Provocat nimirum dei servos continentia suorum, quasi ex aequo. Continent etiam gehennae sacerdotes. Nam invenit quomodo homines etiam in bonis sectationibus perderet, et nihil apud eum refert alios luxuria, alios continentia occidere.

Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis, ad sustinendam novissime voluntatem dei. Super haec enim recogites, moneo, neminem non ex dei voluntate de saeculo educi, si ne folium quidem ex arbore sine dei voluntate delabitur. Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est. Igitur defuncto per dei voluntatem viro etiam matrimonium dei voluntate defungitur. Quid tu restaures cui finem deus posuit? Quid libertatem oblatam tibi iterata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, inquit, matrimonio, ne quaesieris solutionem: solutus es matrimonio, ne quaesieris obligationem. Nam etsi non delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit. Quare facultatem continentiae, quantum possumus, diligamus, quam primum obvenerit, inbibamus, ut quod in matrimonio non valuimus, in

viduitate sectemur. Amplectenda occasio est quae adimit quod necessitas imperabat. Quantum detrahant fidei, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplina ecclesiae et praescriptio apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam adlegi in ordinem nisi univiram non concedat. Aram enim dei mundam proponi oportet. Tota illa ecclesiae candida de sanctitate describitur. Sacerdotium viduitatis et caelibatum est apud nationes. Pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, Pontificem Maximum, rursus nubere nefas est. Quantum deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat? non utique ut alicuius boni affinis, sed ut dei domini placita cum contumelia affectans.

Nam de viduitatis honoribus apud deum uno dicto eius per prophetam expeditum est: Iuste facito viduae et pupillo, et venite nite disputemus, dicit dominus. Duo ista nomina, in quantum destituta auxilio humano, in tantum divinae misericordiae exposita, suscipit tueri pater omnium. Vide, quam ex aequo habetur qui viduae benefecerit, quanti est vidua ipsa, cuius assertor cum domino disputabit! Non tantum virginibus datum, opinor. Licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem dei, tamen vidua habet aliquid operosius, quia facile est non appetere quod nescias et aversari quod desideres nunquam. Gloriosior continentia quae ius suum sentit, quae quid viderit novit. Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum semper habuit, ista, quod bonum sibi invenit; in illa gratia, in ista virtus coronatur. Quaedam enim sunt divinae liberalitatis, quaedam nostrae operationis. Quae a domino indulgentur, sua gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio perpetrantur. Stude igitur ad virtutem continentiae, quae pudori procurat, sedulitati, quae vagas non facit, frugalitati, quae saeculum spernit. Convictus atque colloquia deo digna sectare, memor illius versiculi sanctificati per apostolum: Bonos corrumpunt mores congressus mali. Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem

irrepunt verba pudoris inimica, per otium a severitate deducunt, per vinolentiam quidvis mali insinuant, per curiositatem aemulationem libidinis convehunt. Nulla huiusmodi feminarum de bono univiratus loqui novit. Deus enim illis, ut sit apostolus, venter est, ita et quae ventri propinqua. Haec tibi iam hinc commendo, conserva carissima, post apostolum quidem ex abundanti pertractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis.