IV. DE TESTIMONIO ANIMAE.
Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui uelit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum uel poetarum uel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerperepere Christianae ueritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprioio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei reuincantur. nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseuerauit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt: commemorantes et contestificantes in singula rationem et originem et traditionem et argumenta
sententiarum, per quae recognosci possit nihil nos aut nouum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. sed ne suis quidem magistris alias probatissimis atque lectissimis fidem inclinauit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impingunt. tunc uani poetae, cum deos humanis passionibus et fabuis designant, tunc philosophi duri, cum ueritatis fores pulsantsant. hactenus sapiens et prudens [*]( INCIPIT: DETESTIMONIO ANIMAE FELICITER A 4 quis B cuiusque Ciacconius 5 doctrina B ac om. B 8 rei euiucantur. ac nonnulli lun 10 eum modum] duae tresve litterae (eum) in A perierwnt, gentes Rig 11 testificantes A 12 in singula rationem et originem et traditionem Priorius: in singulationS & originE. & traditione A, in suggillationem et originem et traditionem B, in suggillationem et originum et traditionum Latinius, in singula rationem et originem traditionum Oehlerus argumenta sententiarum Priorius: sentenitiarum angumenta AB 16 ne om. ABmg 17 atque lectissimis om. A 18 incrudelitate A 20 absignant Itm 21 uarietatis A )
135
habebitur, qui pprope Christianum pronuntiauerit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectauerit seu caerimonias despuens seu saeculum reuincens pro Christianono denotetur. iam igitur nihil nobis erit cum litteris et dodoctrina peruersae felicitatis, cui in falso potius creditur quam in uero. uiderint, si qui de unico et solo deo pronuntiauerunt. immo nihil omnino relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. nam et quod relatum est neque omnes sciunt neque qui sciunt constare confidunt. tanto abest, ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo uenit nisi iam Christianus. nouum testimonium aduoco, immo omni litteratura. notius, omni doctrina agitatius, omni editione uulgatius, toto homine maius id est totum quod est hominis. consiste in medio, anima; seu diuina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mementieriss: seu minime diuina, quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli uidetur, eo magis mentiri non debebis, seu de caelo exciperis seu de terra conciperis seu numeris seu atomis concinnaris seu cum corpore incipis seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capcapacissimum. sed non eam te aduoco, quae scholis formata, bybliothecisis exercitata, academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. te simplicem et rudem et impolitam et idioticamcam cocompello, qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de triuio, de textrino totam. imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. ea ex- postulo quae tecum homini infers, quae aut ex temetipsa aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. non es, quod sciam, ChristiChristiana. fieri enim, non nasci solet Christiana. tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab
[*]( 2 cerimonias A, ceremonias B 5 cui B, cum A potius B, eius A 6 pronuntiauer A 9 tantum Iun 12 aeditione A corr. 13 homines A 15 mentieris Oiacconius: mentiens B 17 debens Urs -18 incoeperis B, inciperis Iwn 22 academiis Pam: acadamicis A, academicis B parta B, partam Gel, pastam Hild sapientia B eructas Urs 24 prius te om. B 26 tuae om. A 27 in hominem B 28 est A corr. 29 soles Urs ) 136
extranea aduersus tuos, ut uel tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et inrideant, quae te nunc consciam detineant.
Non placemus deum praedicantes hoc nomine unico unicum, a quo omnia et sub quo uniuersa. dic testimonium, si ita scis. nam te quoque palam et tota libertate, qua non licet nobis, domi ac foris audimus ita pronuntiare, quod deus dederit, et, si deus uoluerit. ea uoce et aliquem esse significas et omnem illi confiteris potestatem, ad cuius spectas uoluntatem, simul et ceteros negas deos esse, dum suis uocabulis nuncupas, Saturnum, Iouem, Martem, Mineruam. nam solum deum confirmas quem tantum deum nominas, ut, cum et illos interdum deos appellas, de alieno et quasi pro mutuo usa uidearis. de natura quoque dei, quem praedicamus, nec te latet. deus bonus, deus benefacit tua uox est. plane, adicis, sed homo malus, scilicet contraria propositione oblique et figuraliter exprobrans ideo malum hominemnem, quia a deo bono abscesserit. etiam, quod penes deum bobonitatis et benignitatis omnis benedictio inter nos summum sit disdisciplinae et conuersationis sacramentum, benedicatt te deus tam facile pronuntias quam Christiano necesse est, at cum in maledictum conuertis benedictionem dei, perinde dicto omnem super nos potestatem eius consistere secundum nos confiteris. sunt qui etsi deum non negent, dispectorem plane et arbitrum et iudicem non putenttent, in quo utique nos maxime reiciunt, qui ad istam disciplinam metu praedicati iudicii transuolamus, sic deum honorantesrantes, dum curis obseruationis et molestiis animaduersionis absoluunt, cui ne iram quidem adscribunt. nam si deus, inquiunt, irascitur, corruptibilis et passionalis est: porro quod patitur quodque corrumpitur etiam interitum potest capere, quem deus non capit. at idem alibi animam diuinam et a deo conlatam confitentes cadunt in testimonium ipsius animae retorquendum aduersus opinionem superiorem. [*]( 2 conscientia detinet ABmg, conscientia detineant Oehlerus 3 dominum B unico om. A 8 illic A corr. 9 negas om. A 10 nam om. A 11 cum et Oehlerus: et cum AB 13 quam Rig 14 bonus est B planeadicis A, plane ea dicis B 15 et contraria B 20 in A, id B 21 dictionem ABmg proinde dicis B 23 despectorem A )
137
si eenim anima aut diuina aut a deo data est, sine dubio datorem suum nouit, et si nouit, utique et timet, et tantum postremo adauctorem. an non timet quem magis propitium uelit quam iratum? unde igitur naturalis timor animae in deum, si deus non nouit irasci? quomodo timetur qui nescit offendi? quid timetur, nisi ira? unde ira, nisi ex animaduersione? unde animaduersio, nisi de iudicio? undede iudicium, nisi de potestate? cuius potestas summa, nisi dei solius? hinc ergo tibi, anima, de conscientia suppetit domi ac foris nullo irridente, uel prohibente praedicare, deus uidet omnia, et deo commendo, et deus reddet, et deus inter nos iudicabit. unde tibi hoc non Christianae? atque adeo plerumque et uitta Cereris redimita, et pallio Saturniturni coccinata, et deae Isidis linteata, in ipsis denique temtemplis deum iudicem imploras. sub Aesculapio stas, Iunonemnonem in aere exornas, Mineruam † calcias furuis galeam formis, et neminemem de praesentibus deis contestaris. in tuo foro aliunde iudicem appellas, in tuis templis alium deum pateris. o testimoniumnium ueritueritatis, quae apud ipsa daemonia te testem efficit Christianorum!
Enimero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi non et probemuss, qui ea solis de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi adsentator inludit. ea et esse et abominationem sustinere execrationes tuae respondent. daemonium uocas hominem aut immundiimmunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam nos daemoniis deputamus ad [*](2 non nouit AB, non del. Gel ut tantum B 3 auctorem B, ad auctorem (i. e. cum auctor tantus sit) Hartelius et quem AB, et del. Gel 5 nouit] uult A offendit A 7 de dei AB, dei del. Rig iuditio A 12 hoc tibi B Christiane B adeo Rig: ad eum B, do & A, id Gel 13 redemita A coccinata Bmg, concinnata AB et stola fort. linteata Bmg, lintiata AB 15 stas Oehlerus: stans AB exornas Bmg, exoras AB, exorans Gel, exaurans Rig Mineruae Pam, Hartelius calceans Pam, chalceam (sc. exornas) Hartelius 16 furuis Pam: furnis AB, Martis uel Quirini fort. formas fort. 19 te testem Jun: testem AB 20 cum ABmg, cur B demonia A esse? Gel sane] anne Lat 21 solis de scripsi: soli de A, solide B, solida e Bmg exigimus? Gel 22 adsentatori Bmg ea et esse et Gel: ea et esse se et B, et esse se et A, et esse et Big 23 execrationis A demonium A 25 aut ad AB, aut del Oehlerus )
138
necessitatem odiiii inportunum. Satanan denique in omni uexatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a priprimordio circumuentus, ut praeceptum dei excederet, et propterea in mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis traducem fecit. sentis igitur perditoremtorem tuum, et licet soli illum nouerint Christiani uel quaecumque apud dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.
Iam nunc quod ad nnecessarioremrem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum ststatum tuum tendit, adfirmamus te manere post uitae dispunctionem et expectare diem iudicii proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno; quibus sustsustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominisminis materiam et memoriam reuersuram, quod et nihil mali ac boni sentire, possis sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit iudiiudicii sine ipsius exhibitione qui meruit iudicii passionem. ea opinio Christiana etsi honestior multo Pythagorica quae te non in bestias transfert, etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit, etsi Epicurea grauior, quae te ab interitu defendit, tamen propter suum nomen soli uanitati et stupori et, ut dicitur, praesumptioni deputatur. sed non eerubescimus, si tecum erit nostra praesumptio. primo enim, cum alicuius defuncti recordaris, misellum uocas eum, non utique ut de bono uitae ereptum, sed ut poenae et iudicio iam adscriptum. ceterum alias securos uocas defunctos. profiteris et uitae incommodum et mortis beneficium. uocas porro securos, si quando extra portam cum obobsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis aut a bustis dilutior redis. at ego sobriam [*](1 odii oportunam B, odiis oportunum Iun 2 auersatione Bmg et detestatione om. A 8 nouerunt A corr. apud] capit Iun, sapit Viae- h conius 10 necessariorum Ivm 11 in quantum Jtm 19 pitagorica A 21 epicura eagrauior A gratior Bmg 22 propter nomen solum Lat 23 praesump*tioni A 25 non utique ut scripsi: non utique quod AB, non uti Lat 26 dereptum Lai poena A iuditio A 27 sfaros A 28 quando A 29 mattaeis B, mattyis Itm 30 recedis] cedis Lipsim )
139
tuam sententiam exigo. misellos uocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. nam in conconuiuio eorum quasi praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare non possis. debes adulari propter quos laetius uiuis. misellum ergo uocas qui nihil sentit? quid, quod ut sentienti maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae mmorsu facis? terram grauem inprecaris et cineri pepenes inferos tormentum. aeque ex bona parte cui gratiam dedebes, ossibus et cineribus eius refrigerium comprecaris et ut bene requiescat apud inferos cupis. si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseuerantia, si denique nihil es ipsa Ubi corpus reliquisti, cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? immo cur in totum times mortem, si nihil est tibi mortemendum post mortem, quia nec experiundum post mortem. nam etsi dici potest ideo mortem timeri non ut ultra quid minantemtem sed ut commodum | uitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura uitae pariter excedas, lucratione grauioris partis metum diluis nec iam timenda est amissio bonorum, quae altero bono id est incommodorum pace pensatur. non est timendum quod nos liberat ab omni timendo. si times uita decedere, quia optimam nosti, certe mortem timere non debes, quam malam nescis. at cum times, scis malam. non scires autem malam, quani nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem quod eam mamalam faciat, ut timeas. omittamus nunc naturalem formam timendidi mortem. nemo timeat quod euadere non potest. Lex alte la parte congredior laetioris spei post mortem. nam omnibus fere ingenita est famae
[*](1 sentiam A 2 est B eorum] cum Lat 3 conrecunbentibus A 4 quos laetius Lat: quod laetius B, quos lautius Rig 5 sqq. quid, cum ... facis, terram e. q. s. Lat 6 si cuius Iim 7 tormentum Gel: stramentum AB 9 compraecaris A 11 es Gel: est AB 13 si om. A mortem, si nihil es? tibi — experiundum e. q. s. Semlerus 14 quia scripsi: qua AB 15 dicere B dicere potes Gel ut ultra quid scripsi: ultra quid AB, ut aliquid Gel 17 excedas, lucratione scripsi: excedant. lucratione A, excedant et lucratione B, excedas et lucratione Gel, excedas, ea lucratione Iun, excidant, lucratione Oehlerus 18 diluis Gel: diluit AB ne A 23 quam scripsi: quia B 26 laetiores B ) 140
post mortem cupido. longum est reteretexere Curtios et Regulos uel Graecos uiros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae mortis propter postumam famamam. quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet5 ut uel litteraturae operibus uel simplici laude morum uel ipsorum sepulcrorum ambitione nomen suum seruet? unde aniLmae hodie affectare aliquid quod uelit post mortem et tantoperLe praeparare quae sit usura post obitum? nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret. sed forsitan de sensu post eexcessum tui certior sis quam de resurrectione quandoqueue cuius nos praesumptores denotamur. atquin hoc quoquee ab anima praedicatur. nam si de aliquo iam pridem defunctocto tanquam de uiuo quis requirat, prae manu occurrit dicere, Abiit iam et reuerti debet.
Haec testimonia animae quanto uera, tanto simplicia, quanto simplicia, tanto uulgaria, quanto uulgaria, tanto communia, quanto communia, tanto naturalia, quanto naturalia, tanto diuina. non puto cuiquam friuola et ridicula uideri posse, si recogitet naturae maiestatem, ex qua censetur auctauctoritas animae. quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis discipulae. magistra natura, anima discipula. quicquiduid aut illa edocuit aut ista perdidicit, a deo traditum,ditum est, mamagistro scilicet ipsius magistrae. quid anima possit de principalipali institutore praesumere, in te est aestimare de ea quae in te est. senti illam quae ut sentias efficit. recogita in praesagiis uatem, in ominibus augurem, in euentibus prospicem. mirum, si a deo data homini nouit diuinare? tam mirum, si eum, a quo data est, nouit. etiam circumuenta ab aduersario meminit sui [*]( 2 uel B, et A grecos A innumerabilia elogia Oehlerus: innum ..... liae logia A, innumera elogia B 4 ista (A ?)B ut uel A, uel ut B 6 anima B 7 adfectaret B praepararet Gel 8 quae sit usura Rig: quaesitura ABmg, quo sit usura B 9 curaret Rig: sciret B 10 certior sis A, certioris B, certior es Gel 13 de om. B 14 abiit Gel: habet AB 18 putem B friuola et ridicula Hild: friuolae tridi .... A, friuolam et frigidum B, friuola et frigida Oehlerus 21 animad A corr. docuit A 25 hominibus A 26 euntibus A 27 homini nouit Gel: nouit homini AB 28 interrogationis signum post nouit sustuli )
141
auctoris et bonitatis et decreti eius et exitus sui et aduersarii ipsius. sic mirum, si a deo data eadem canit quae deus suis dedit nosse? sed qui eiusmodi eruptiones animae non putauit dodoctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae ae tacita commissa, dicet potius diuentilatis in uulgus opinionibus publicatarum litterarum usum iam et quasi uitium corroboratumatum taliter sermocinandi. certe prior anima quam littera et prior sermo quam liber et prior sensus quam stilus et prior homo ipse quam philosophus et poeta. numquid ergo credendum est ante litteraturam et diuulgationem eius mutosos ab huiusmodi pronuntiationibus homines uixisse? nemo deum et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos loquebatur? mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cecessantibus bus etiam tunc sine quibus etiam hodie beatior et locupletior et prudentior esse non potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis quodammodo labiis paparta retro, non fuerunt, antequam litterae in saeculo germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset.set. et undede, oro, ipsis litteris contigit nosse et in usum loquellaeae disseminarenare quae nulla umquam mens conceperat aut lingua protuleratlerat aut auris exceperat? at enim cum diuinae scri- pturae, quae penes nos uel Iudaeos sunt, in quorum oleastro insititi sumus, multo saecularibus litteris, quarum uel modica tantumtum aetate aliqua, antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidemem earum demonstrandam, et si haec eloquia de litteris usurpauit animama, utique de nostris credendum erit, non de uestris, quia potiora sunt ad instruendam animam priora quam postera, quae, et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum, etsi de uestris instructam concedamus, ad originem tamen
[*](1 ultimum et om. B, fuit in A 4 et prius del. Big 5 tacite commissam Urs de uentilatis Gel 6 publicatum Iun 7 sermonandi A 9 phylosophus A 10 multos B 11 ab huiusmodi] absque Gel 14 etiam hodie A, hodie iam B 15 prouideutior Bmg esse om. A 17 parat B fuerint A antequam litterae in saeculo germinassent om. A 19 oro Oehlerus: ordo AB contigit? unde nosse Iun usu A 22 olea ex oleastro Lat 23 quarum addidi uel AB, non Pam 24 antecedantUt" A 9.Q iiistrnntanfi frfil • inAt.1"11Ilt.1I. >4 R ) 142
principalemem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcumque que de nostris sumsissesse et tradidisse contigit uobis. quod cum ita sit, non multum refert, a deo formata sit animae conscientia an litteris dei. quid igitur uis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis callositatem?
Crede itaque tuis et de commentariis nostris tanto magis crede diuinis, sed de animae iipsius arbitrio perinde crede naturae. elige quam ex his fidelius sororem obserues ueritatis. si tu tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. ut et naturae et deo credas c/ede animae, ita fiet ut et tibi credas. illa certe est quam tanti facis, quantum illa te facit, cuius es totus, quae tibi omnia est, sine qua nec uiuere potes nec mori, propter quam deum neglegis. cum enim times fieri Christianus, eam conueni. cur alium colens deum nominat? cur, cum maledicendo spiritus denotat, daemonia pronuntiat? cur ad caelum contestatur et ad terterram detestaturstatur? cur alibi seruit, alibi uindicem conuenit? cur de mortuis iudicat? cur uerba habet Christianorum, quos nec auditosditos uisosque uult ? cur aut nobis dedit ea uerba, aut accepit a nobis ? cur aut docuit aut didicit? suspectam habes conuenientiam prapraedicationis in tanta disconuenientia conuersationis. uanus es, si huic linguae soli aut Graecae, quae propinquae inter se habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae uniuersitatem. non Latinis nec Argiuis solis anima de caelo cadit. omnium gentium unus homo, uarium nomen est, una anima, uaria uox, unus spiritus, uarius sonus, propria cuique genti loquella, sed loquellae materia communis. deus ubique et bonitas dei ubique, daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii [*]( 3 an a Gel 4 a litteris A 5 usu communi A 6 callositatem Gel: scallositatem AB 7 credo ABmg 9 quem A 10 tu scripsi: te AB, de Hartelius 11 credis A 12 quanti lun 15 cur (cum) Harnack colat A, colit Oehlerics, Harnack 16 maledicendos Gel 18 uidicem A cur Gel: quid AB 19 cur Gel: quae AB nec Gel: ne AB uisosue Hild in A legisse sibi uisus est: sed etiam hic uisosque habuit 21 habes Iwn: habe AB 22 disconuenentia A 23 propinquo A 26 uarium add. Urs 27 loquela A sed loquellae om. A 29 demonium A )
143
diuini inuocatio ubique, mors ubique et conscientia mortis ubique, et testimonium ubique. omnis anima suo iure proclamat quae nobis nec mutirere conceditur. merito igitur omnis anima et rea et testisis est, in tantum et rea erroris, in quantum et testis ueritatis, et stabit ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere. deum praedicabas et non requirebas, daemonia abominabaris et illa adoraadorabas, iudicium dei appellabas nec esse credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecauebas, Christianum nomen sapiebas et Christianum nomen persequebarisbaris.
[*]( 1 mors ubique om. A 2 animas A 3 ne B 4 et primum et ultimum om. B 5 stabilis B 6 et non requirebus om. A 9 Christianum nomen] Christum Big sapiebus et Christianum nomen persequebaris Big: .......... baris A, quem nihil nisi persequebaris habuisse apparet; unde colligitwr, in exemplo eius ante persequebaris scriptum fuisse nomen, quod ut kic ponatur, ipsa ratio suadet: ita scilicet cur illa omissa in A sint perspicitur: sapiebus et persequebaris Hild 10 DE TESTIMONIO • ANIMAE EXPLICIT A ) 144