De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

De originibus quidem ut secretioribus et ignotis penes plures nostrorum altius1 nec abunde investigandum fuit quam de instrumentis ethnicalium littera-

rum. Extant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt. Ab his ludorum origo sic traditur: Lydos ex Asia transvenas in Etruria consedisse Timaeus refert duce Tyrreno, qui fratri suo cesserat regni contentione. Igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt. Inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur. Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat. Nihil iam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit. Nam et cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt demonstrati gratia vini. Exinde ludi Consualia dicti, qui initio Neptunum honorabant. Eundem enim et Consum vocant. Dehinc Ecurria ab equis Marti Romulus dixit; quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc
Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. Probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum. Facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis. Et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum in- scriptione eiusmodi: CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES † COILLO POTENTES. Sacrificant apud eam nonis Iuliis sacerdotes publici, XII. Kalend. Septembres flamen Quirinalis et virgines. De hinc idem Romulus Iovi Feretrio ludos instituit in Tarpeio, quos Tarpeios dictos et Capitolinos Piso tradit; post hunc Numa Pompilius Marti et Robigini fecit (nam et robiginis deam finxerunt); dehinc Tullus Hostibus, dehinc Ancus Martius et ceteri. Qui quos quem per ordinem et quibus idolis ludos instituerint, positum est apud Suetonium Tranquillum vel a quibus Tranquillus accepit. Sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.