De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit? An deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister tot statuum,4 ut sacerdos coronatus vel coloratus ut leno, quem curru rapicndum diabolus adversus Elian exornavit? Placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus

Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat? Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre. Sic et tragoedos cothurnis extulit, quia "nemo potest adicere cubitum unum ad staturam suam:" mendacem facere vult Christum. Iam vero ipsum opus personarum quaero an deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae? Non amat falsum auctor veritatis; adulterium est apud illum omne quod fingitur. Proinde vocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseverantem non probabit: omnem enim hypocrisin damnat. Ceterum cum in lege praescribit maledictum esse qui muliebribus vestietur, quid de pantomimo iudicabit, qui etiam muliebribus curvatur1? Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit? Tales enim cicatrices caestuum et callos pugnorum et aurium fungos a deo cum plasmaretur accepit; ideo illi oculos deus commodavit, ut vapulando deficiant. Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida qui eundem postmodum iugulat.