De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversatione

amittendae voluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei. Novam proxime defensionem suaviludii cuiusdam audivi. Sol, inquit, immo ipse etiam deus de caelo spectat nec contaminatus Sane, sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur. Utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium evaderemus. Sed spectat et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa. Et idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui spectat omnia. Comparas, homo, reum et iudicem, reum, qui, quia videtur, reus est, iudicem, qui, quia videt, iudex est. Numquid ergo et extra limites circi furori studemus et extra cardines theatri impudicitiae intendimus et insolentiae extra stadium et immisericordiae extra amphitheatrum, quoniam deus etiam extra cameras et gradus et † apulias oculos habet? Erramus: nusquam et numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod semper et ubique non licet. Haec est veritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec variare iudicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem dei fixa sunt.1