Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captantur argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. nactae denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem, [*](1] Act. 23, 6. SJ cf. Act. 26, 22. 11] cf. Act. 26, 22; cf. Gen. 9, 5. 16J cf. Act. 17, 32. 27J cf. I Cor. 11, 19. 29J cf. II Cor. 4, 16. ) [*]( 3 communi, ne quia Gel: communi quia PMF, communione qua Bmg 15 nec om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 19 ubi iam MF, ubi Pitulgo 20 digne (= iure, begreiflicherweise) susp. Eng 21 torquere MFGel: extorquere P 26 captantur lJIF, captentur P uulgo 28 nactae Gel: natae PMF )
83
id est animam, et exteriorem, id est carnem, salutem quidem animae, id est interiori homini, exitium uero carni, id est exteriori adiudicauerunt, quia scriptum sit Corinthiis: nam etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior renouatur die et die. porro nec anima per semetipsam homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est, nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadauer inscribitur. ita uocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodammodo fibula est, sub quo uocabulo non possunt esse nisi cohaerentes. porro apostolus interiorem hominem non tam animam quam mentem atque animum intellegi mauult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem. siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum significauit. denique adiunxit: per fidem et in cordibus uestris et in dilectione, fidem quidem et dilectionem non substantiua animae ponens sed conceptiua, in cordibus autem dicens, quae substantiua sunt carnis, iam et ipsum interiorem hominem carni deputauit, quem in corde constituit. inspice nunc, quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi allegarit, interiorem uero renouari die ac die, ne illam corruptelam carnis adfirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur, sed quam in istius uitae spatio ante mortem et usque ad mortem uexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis nominis causa experitur. nam et homo interior hic utique renouari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem, ubi non utique die ac die renouari habemus, sed semel ad summam. de sequentibus disce: quod enim ad
[*]( 3] II Cor. 4, 16. 6] cf. Gen. 2, 7. 13] Eph. 3, 16. 17. 15] Eph. 3,17. 29] n Cor. 4, 17-18. ) [*]( 5 die et Jtf, de die et P, de die in F 6 homini Gel: homine PMF 7 homo om. Gel 9 fibula R3, fabula PMFR1 10 nisi om. PBl 17 ponens om. P (add. R ex Hirsaugiemi) 20. hominem quidem P 21 allegarit Gel: allegaret PMF die, ne scripsi: die. nec PMF 25 eiperitur scripsi: experietur PMF ) [*]( 6* ) 84
praesens est, inquit, temporale et leue pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus quae uidentur, id est passiones, sed quae non uidentur, id est mercedes. quae enim uidentur temporalia sunt, quae uero non uidentur aeterna sunt. pressuras enim et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leues et temporales, idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum aeternarum inuisibilium et gloriae pondus in compensationem laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. adeo non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt. sic et alibi: siquidem, ait, compatimur uti et conglorificemur: reputo enim non dignas esse passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos habet reuelari. et hic minora ostendit incommoda praemiis suis. porro si per carnem compatimur, cuius est proprie passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione promittitur. atque adeo, carni adscripturus pressurarum proprietatem, ut et supra, dicit: cum uenissemus autem in Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra; dehinc, ut et animae det compassionem: in omnibus, inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet carnem, intrinsecus timor, adflictans scilicet animam. adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem sed ut sustinens uexationem corrumpi intellegitur, et hoc non sine interiore. ita amborum erit etiam
[*]( 5] II Cor. 4, 18. 13] Rora. 8, 17-18. 20-24] II Cor. 7, 5. ) [*]( 2 in supergressum om. Gel 3 perficit nobis scripsi (cr. coZ. Ip. 176, 6): perfici a nobis PMF, perficiet nobis Gel intuentibus FR, ut tuentibus M, tuentibus P 6 sunt om. Rig 10 patiendo caro fort. 13 uti et R, uti ut PMF glorificamur F 19 adscripturus Oehlerw: adscribitur ut PMFB1, adscribit 2?3 20 ut et R, mutet PMF dicit PMFy dicat R 22 det scripsi: daret PM, om. F 25 ut om. P 26 intellegitur R3, intellegeretur PMFRintellegetur C 27 et PMF, ex Oehlerus erit om. F ) 85
conglorificari sicut et compati. secundum collegia laborum consortia quoque decurrant necesse est praemiorum.
Eandem adhuc sententiam exequitur remunerationes uexationibus praeferens: scimus enim, inquit, quoniam etsi terrena domus nostri tabernaculi dissoluatur, habemus domum non manu factam aeternam in caelis, id est: pro hoc, quod dissoluetur caro nostra per passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. meminerat euangelicae definitionis: beati, qui persecutionem patiuntur propteriustitiam, quia illorum est regnum caelorum m. non tamen carnis restitutionem negauit, si.. compensationem mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur, cui dissolutio reputatur, scilicet carni. sed quia domum dixerat carnem, eleganter uoluit et in mercedis comparatione uocabulo domus uti, ipsi domui, quae dissoluetur per passio-nem, meliorem domum repromittens per resurrectionem. nam et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit. quamquam et de domicilio mundi potest intellegi, quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt priora non ad carnem pertinere. diuisionem enim facit apostolus, cum subicit: nam et in hoc gemimus domicilium nostrum, quod de caelo est superindui desiderantes; siquidem exuti non nudi inueniemur, id est: ante uolumus superinduere uirtutem caelestem aeternitatis quam carne exuamur. huius enim gratiae priuilegium illos manet, [*](4] II Cor. 5, 1. 9J Matth. 5, 10. 17] cf. Ioh. 14, 2. 22] n Cor. 5, 2—3. ) [*]( 2 quoque PMF, etiam Gel 3 adhuc FGel: ad hoc PM 5 nostri PMF, nostri huius C 7 pro hoc quod Gel: quod pro hoc PMRt, quod per hoc F, pro hoc R3G 8 quod domicilium R 10 est F Gel: esset M, om. P (add. R ex Eirsaugienst) 11 lacunam signaui: pro dissolutione eius desidero 13 deputatur C 18 et om. R3 20 secuntur PMF ostenduntur P 21 priora-pertinere om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 22 in hoc C, hoc PMF gemimua PMF, ingemi- scimus C 24 inueniemur MF, inueniamur Puulgo 25 superinducere MF )
86
qui ab aduentu domini deprehendentur in carne et propter duritias temporum antichristi merebuntur compendio mortis per demutationem expunctae concurrere cum resurgentibus, sicut Thesalonicensibus scribit: hoc enim dicimus uobis sermone domini, quod nos qui uiuimus, qui remanemus in aduentum domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu et uoce tubae dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primi; dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obuiam Christo et ita semper cum domino erimus.
Horum demutationem ad (omnes in prima ad) Corinthios reddit dicens: non omnes quidem resurgemus, omnes autem demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi. in nouissima tuba. [sed illi scilicet soli, qui inuenientur in carne: et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.] hac ergo prius positione perspecta reliqua reuocabis ad superiorem sensum. nam cum adicit: oportet etenim corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud induere inmortalitatem, hoc erit illud domicilium de caelo, quod gementes in hac carne superinduere desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur, quia \'grauari nos\' ait, \'qui simus in tabernaculo, quod nolimus [*]( 4] I Thess. 4, 1»—17. 13] I Cor. 15, 51-52. 18] I Cor. 15, 53. 23] cf. II Cor. 5, 4. ) [*]( 6 aduentum Oehlems: aduentu PMF 7 in iussu et om. Gel 8 uoce tubae MF (sed cf. p. 59, 14), in uoce angeli (archangeli Gel) et in tuba Preliqui descendet M, descendit PF 10 simul om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 11 christo PMF, domino in aera C (cf. c. 24) 12 omnes in prima ad addidi 13 (non) omnes scripsi: omnes PMF omnes autem scripsi: non autem omnes PMF 15 sed illi-demutabimur seelusi: totum hunc locum ob eam rem consulto et deprauatum et interpolatum esse, quia quae afferebantur uerba apostoli non concordabant cum Vulgatae recensione, ex eis cognosci licet, quae infra p. 87, 7 sqq. leguntur 16 resurgent (primil et) nos Gel 17 hac P, haec MF positione PMF, dispositione Gel perspecta scripsi: prospecta PMF 19 etenim PMF, enim Ruulgo corruptum R 21 superinduere PMF, Buperindui C 23 nolimus PM, uolumus F )
87
exui sed potius superindui, uti deuoretur mortale a uita\\ scilicet dum demutatur superinduendo quod est de caelis. quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere inmortalitatem et continuare uitam lucrifacta morte per uicariam demutationem, ne inferos experiatur usque nouissimum quadrantem exacturos? ceterum demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est inferos iam expertus. abhinc enim definimus carnem omnimodo quidem [resurrecturam atque] illa ex demutatione superuentura habitum angelicum suscepturam. aut si in his solis, qui inuenientur in carne, demutari eam oportebit, ut deuoretur mortale a uita, id est caro ab illo superindumento caelesti aeterno: ergo qui mortui deprehendentur uitam non consequentur, priuati iam materia et, ut ita dixerim, esca uitae, id est carne, aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale deuorari possit a uita, si uitam sunt consecuturi. sed in mortuis, inquis, iam deuoratum erit mortale istud. non utique in omnibus. quantos enim licebit uel pridianos inueniri, tam recentia cadauera. ut nihil in illis deuoratum uideri possit? utique enim deuoratum non aliud existimas quam interceptum, quam abolitum, quam omni sensui ereptum, quod comparere omni genere cessauerit. nec gigantum autem antiquissima cadauera deuorata constabit, quorum crates adhuc uiuunt. diximus iam de isto alibi. sed et proxime in ista ciuitate cum odei fundamenta tot ueterum sepulturarum sacrilega conlocarentur, quingentorum fere annorum ossa adhuc succida et capillos olentes populus exhorruit. constat non tantum ossa durare uerum et
[*]( 5] cf. Matth. 5, 26; Luc. 12, 59. 15] cf. II Cor. 5, 4. 24J cf. Tert. de anima c. 51. ) [*]( 2 demntatur PM, demutanmr FRmg 4 lucrifacta F, lucrifactam PM, lucrificata C 6 exacturos R, exacturus PMF 8 omni modo quidem PMF, quidem omni modo Gel reliqui resurrecturam atque seclusi 9 illam C 12 aeterno PMF, et aeterno C 15 recipiam M (corr. m. 2) 19 Jo.J illis B, illis PMF 20 existimans P (n del. R) M (corr. m. 2) 21 sensui scripsi: sensu PMF 23 grates P, arates F 24 odei Gel: hodie PMFReo die R3 25 sacrilegio siue (apertura) sacrilega Eng 26 aucida M ) 88
dentes incorruptos perennare, quae ut semina retinentur fruticaturi corporis in resurrectione. postremo etsi tunc deuoratum inuenietur mortale in omnibus mortuis, certe a morte, certe ab aeuo, certe per aetatem, numquid a uita, numquid a superindumento, numquid ab inmortalitatis ingestu? porro qui ab his ait deuoratuiri mortale, ab aliis negauit. et utique hoc a diuinis uiribus, non a naturalibus legibus perfici praestarique conueniet. ergo cum a uita habeat deuorari quod mortale est, id exhiberi omnifariam necesse est, ut deuoretur, et deuorari, ut demutetur. si ignem dicas accendi oportere, non potes id, per quod accenditur, alibi necessarium adfirmare alibi non. sic et cum infulcit: siquidem exuti non inueniemur nudi, de eis scilicet, qui non in uita nec in carne deprehendentur a die domini, non alias negauit nudos quos praedixit exutos, nisi quia et reuestitos uoluit intellegi eadem substantia, qua fuerant spoliati. ut nudi enim inuenientur carne deposita uel ex parte discissa siue detrita, - et hoc enim nuditas potest dici — dehinc recipient eam, ut redinduti carnem fieri possint etiam superinduti inmortalitatem. superindui enim nisi uestito iam conuenire non poterit.