Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est, quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in ueritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim uitae uindicari. cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, — in aduentu, opinor Christi, — nec liceat eam ante constitui, uota nostra suspirant saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque, ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem [*](28] cf. Es. 13, 13; Soph. 2, 2; Os. 9, 7. ) [*]( 3 ut ne Eng 5 tunc MFR1, tum PR3 imlgo 6 spes sacramenti de la Cerda 8 adnuntiata R, adnuata PMF, adnutata susp. Eng 13 et si PMF, sed et si B. et <postremo) si fort. 15 aperte Lat: aperta PMF 17 hominum PM, humanum F 20 ferre PM 25 in aduentu PMF, in aduentum C uerba in aduentu, opinor, Christi quae in libris mss. paulo infra post constitui leguntur, huc transtuli 26 constitui PMF, constitui<\'!llsm) Gel reliqui 27 aaeculiPMF. <in) saeculi Gel reliqui in transitum sensu finali )
55
ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. euoluerem prophetias, si dominus ipse tacuisset - nisi quod et prophetiae uox erant domini — sed plus est, quod illas suo ore consignat. interrogatus a discipulis, quando. euentura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. nam posteaquam edixit: et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, adlegendarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israhelis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Iohelem et Danihelem et uniuersum concilium prophetarum futura signa in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum, cum stupore sonitus maris et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum, quae immineant orbi terrae. uirtutes enim, inquit, caelorum commouebuntur, et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. ubi autem coeperint ista fieri, emergetis et eleuabitis capita uestraquod redemptio uestra adpropinquauerit. et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum, cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis
[*]( 1] cf. Act. 1, 7. 5] cf. Luc. 21, 7. 7] cf. Luc. 21, 9-24. 8] cf. Luc. 21, 25-28. 10] Luc. 21, 24. 14] Luc. 21, 25-26. 18] Luc. 21, 26-28. 27] cf. Luc. 21, 29-81. ) [*]( 1 praeter PMF, praeterquam R uulgo 5 est om PRl 7 eruperat PMF, eruperant Gel 9 digerit Gel: dirigit PMF 11 adlegendarum PMF, adlegandaium Gel 12 reliquo Gel 15 <in> luna Pam conclusionem PMF (graece: cuvoxi), conlisionem Pam 28 et (florem) debinc OeMerrts ) 56
antecursorem. ita et uos, cum uideritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. uigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. quis ergo dominum tam intempestiue, tam acerbe excitauit iam a dextera dei ad confringendam terram secundum Esaiam, quae. puto, adhuc integra est? quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum Dauid, quasi uelocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem\'? quis caelo descendentem legum talem conspexit qualem ascendentem apostoli uiderant secundum angelorum constitutum? nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fleuit: est iam, qui resurrexerit, nisi (quod) haereticus. exiit plane iam de corporis sepulcro etiamnunc febribus et ulceribus obnoxius, et conculcauit iam inimicos etiamnunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiamnunc Caesari quae sunt Caesaris debens.
Docet quidem apostolus Colosensibus scribens mortuos fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei, qui illum suscitarit a mortuis: et uos cum mortui [*](1] Luc. 21, 31. 2] Luc. 21, 36. 8] cf. Es. 2, 19. 10] cf. Ps. 109, 1. 13] cf. Act. 1, 11. 14] cf. Zach. 12, 12. 15] cf. Zach. 12, 10. 16] cf. Mal. 4, 5; cf. Apoc. 12, 6. 17] cf. Apoc. 18, 9. 20] of. Eph. 6, 12. 21] cf. Matth. 22, 21. 23] cf. Col. 1, 21. 24] cf. Col. 2,12. 26] Col. 2, 13. ) [*]( 3 in tempore MF, tempore Puulgo tempore, <orantes,) ut fort. dignemini Gel 6 fruticat sed Pam: fructificasset PMF 7 intempestiue FR. intempestatiue PM 8 a dextera scripsi: ad dexteram PMF 11 clamante Gel 15 pupugerunt. nemo uulgo 17 est PMF, <et) est Gel quod addidi 20 potentibus. et uulgo 21 debent P (corr. R), debens M (s in fas.) 22 colosensibus PMF, Colossensibus R uulgo 26 suscitarit R, suscitaret PMF )
57
essetis delictis et praeputiatione carnis uestrae, uiuificauit cum eo, donatis uobis omnibus delictis, et rursus: si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quasi quidam uiuentes in mundo sententiam fertis? sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter, ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. denique: si resurrexistis, inquit, c u ill C h ri s to, e a qua e sursum sum sunt t qua erite, ubi est Christus in dextera dei residens; ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere. quae non quaereremus nec saperemus. si possideremus. subicit etiam: mortui enim estis, — scilicet delictis, nonuobis-et uita uestra abscondita est cum Christo in deo. nondum ergo adprehensa est quae abscondita est. sic et Iohannes: et nondum, ait, manifestatum est, quid futuri sumus. scimus quia, si manifestauerit, similes eius erimus. tanto abest, ut simus iam quod nescimus, utique scituri, si iam essemus. adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. de qua spe et expectatione Paulus ad Galatas: nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. non ait \'tenemus\'; \'iustitiae\' autem dei dicit ex iudicio, quo iudicabitur de mercede. ad quam pendens et ipse, cum Philipensibus scribit: si qua, inquit, concurram in
[*]( 3] Col. 2, 20. 8] Col. 3, 1-2. 14] Col. 3, 3. 17] I Ioh. 3. 2. 2*1 Gal. 5, 5. 26] Pbil. 3, 11-12. ) [*](1 (in) delictis Gel praeputio Gel 3 e.itis M, esBetis PF 4 quasi quidam Pam: quidam quasi PMF 15 nobis N Pam: nobis PMF et uita C. sed uita PMF 18 sumus PMF, simus Gel manifestatus fuerit C 19 eius FM, ei P 20 ntique-eseemus om. P (add. R in mg, ex Uirsaugiensi) 21 repraesentatio C, praesentatio PMF 25 iudicabitur PMF, iudicabimur B quam (ex quas) PM 26 philipensibus PM, philippensibus Fuulgo 26 resuscitationem PMF, resurrectionem Gel ) 58
resuscitationem, quae a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. et utique crediderat et omnia sacramenta cognouerat, uas electionis, doctor nationum, et tamen adicit: persequor autem, si adprehendam, in quo sum adprehensus a Christo. et amplius: ego me, fratres, non puto adprehendisse: unum plane, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem; utique in resuscitationem a mortuis, suo tamen tempore, sicut ad Galatas: bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus, sicut et ad Timotheum de Onesiphoro: det illi dominus inuenire misericordiam in illo die. in quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum inmaculatum inreprehensibile, in apparentiam domini Iesu Christi. quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. de quibus temporibus et Petrus in Actis: paeniteat itaque uos et respicite ad abolenda delicta uestra, uti tempora nobis superueniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum nobis Christum, quem oportet accipere caelos ad usque tempora exhib.itionis omnium, quae locutus est deus ore sanctorum prophetarum.
Quae haec tempora, cum Thesalonicensibus disce. legimus enim: qualiter conuersi sitis ab idolis ad seruiendum uiuo et uero deo et ad expectandum a [*]( 3] cf. Act. 9, 15. cf. I Tim. 2, 7. 4] Phil. 3, 12-14. 10] Gal. 6, 9. 12] II Tim. 1, 18. 14] I Tim. 6, 14-15. 18] Act. 3, 19-21. 26] I Thess. 1, 9-10. ) [*]( 1 quae PMF, quae ebt C 5 et Eng: eo PMF 9 resuacitationem PM, resurrectionem F 12 honesifero PM, hone si foro F 17 potentator PMF, potens B regnantium < et dominus dominantium) Gel reliqui 18 paeniteat itaque MFC, paeniteat P 19 respicite PMF, resipiscite Erasmus 21 nobis PMF, nobis Pam 22 ad (8. u. a m. 1) F 25 quae haec MW (ex Gorziensi, ni fallor): quae PBi, et haec F thesalonicensibus P, thessalonicensibus MF 27 ad om. F e caelis Pam )
59
caelis filium eius, quem suscitauit ex mortuis, Iesum. et rursus: quae enim spes nostra uelgaudium uel exultationis corona, quam ut et uos coram domino nostro Iesu Christo in aduentu ipsius? item: coram deo et patre nostro in aduentu domini nostri Iesu Christi cum uniuersis sanctis eius. de quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit: si enim credimus, quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum ipso. hoc enim dicimus uobis in sermone domini, quod nos, qui uiuimus, qui remanemus in aduentum domini nostri, non praeueniemus eos, qui dormierunt. quoniam ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui uiuimus, qui. sumul cum illis tollemur in nubibus obuiam Christo in aerem et ita semper cum domino erimus. quae uox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? nam etsi tuba dei euangelicus sermo dici potest, qui illos iam uocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo uiuunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? miserrimi reuera, ut apostolus pronuntiauit, qui in ista tantum uita sperantes habebuntur, excludendo, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati circa ueritatem non minus quam Phygelus et Hermogenes. et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum
[*]( 2] I Thess. 2, 19. 5] I Theas. 3, 13. 8] I Thess. 4, 14-17. 23] cf. I Cor. 15, 19. 26] cf. II Tim. 1, 15. ) [*]( 3 quam Lat et, uos BMF, quam ut uos PR1 quam uos R3 4 domino MF, domino deo P uulgo 4 aduentu R, aduentum PMF 5 aduentu F. aduentum PM 7 maerenda PMF, miseranda Gel reliqui 8 exponit FM, exponit dicens P uulgo 9 resurrexit B 11 domini N Pam: itei PMF 16 lacunam signaui: qui <remanemus> fort. (= oi iceptXBi- -ojjLsvot) 21 uocarit Pam: uocaret PMF 24 excludendi C (probatEng) 25 praeripiunt quod uulgo 26 phigelus PMF) 60
et in ipsa ad Thesalonicenses epistola suggerit: de temporibus ribus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi uobis. ipsi enim certissime scitis, quod dies domini quasi fur nocte ita adueniet. cum dicent <pax) et \'tuta sunt omnia\', tunc illis repentinus insistet interitus. et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: obsecro uos, fratres, per aduentum domini nostri et congregationem nostram ad illum, ne cito commoueamini animo neque turbemini, neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam, scilicet pseudoapostolorum, acsi per nostram, quasi insistat dies domini. ne quis uos seducat ullo modo, quoniam nisi ueniat abscessio primo, huius utique regni, et reueletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius perditionis, qui aduersatur et superextollitur omne, quod deus dicitur uel religio, uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se. nonne meministis. quod cum apud uos essem, haec dicebam uobis? et nunc quid teneat scitis, ad reuelandum eum in suo tempore. iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet, donec de medio fiat. quis. nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristi superducet? et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et euacuabit apparentia aduentus sui, cuius est aduentus secundum
[*](1] I Thess. 5. 1-3. 7] II Thess. 2, 1-7. 241 cf. Apoc. 17, 12-14. 25] II Thess. 2, 8-10. ) [*]( 1 thesalonicenses PMF, Theasalonicenses B uulgo 7 obsecro autem C 8 domini nostri Iesu Christi C 11 pseudoapostolorum PRl 12 pseudoprophetarum PRl per om. PJR1 17 omne PMF, in omne B dicitor deus F 18 (ipse) sedeat fort. dei templo F 20 quid teneat PM, qui teneat RF, quid detineat Gel 22 tenet F (cf. graeca): tenet, teneat PM uulgo 24 dispersa antichristi = die zerstreuten Mdchte des Antichrist (Eng) antichristi PufFRt, antichristuin R3 uulgo ) 61
operationem satanae in omni uirtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis, qui pereunt.