De Pudicitia
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.
Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Ioannes nescio quid diversae parti subplaudere videatur? quasi in Apocalypsi manifeste
fornicationi posuerit paenitentiae auxilium, ubi ad angelum Thyatirenorum spiritus mandat habere se adversus eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten dicit et docet, atque seducit servos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis. Et largitus sum illi temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec vult eam inire nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum et moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi paenitentiam egerint operum eius. Bene autem quod apostolis et fidei et disciplinae regulis convenit. Sive enim ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Ioanne concessum quod a Paulo sit denegatum. Hanc aequalitatem spiritus sancti qui observaverit, ab ipso deducetur in sensus eius. Haereticam enim feminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat. Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum cognito postmodum casu et paenitentia expiato et veniam consequi et in ecclesiam redigi? Unde et apud nos, ut ethnico par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma veritatis utroque homine purgatus admittitur. Aut si certus es mulierem illam post fidem vivam in haeresin postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici veniam ex paenitentia vindices, sane agat paenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. Haec enim erit paenitenitia quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de venia deo reservamus. Denique ea Apoealypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla condicionali damnatione decrevit. Non enim de ethnicis videbitur sapere, cum de fidelibus pronuntiarit, Qui vicerint, haereditatem habebunt istam, et ero illis deus, et illi mihi in filios, et ita subiunxerit: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et veneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, quod est more secunda. Sic et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum vitae habeant potestatem, et in portas ad introëundum in sanctam civitatem. Canes venefici, fornicator, homicida, foras, utique qui non ex praeceptis agant. Illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. Celerum quid mihi eos, qui foris sunt, iudicare? praecesserat. De epistola quoque Ioannis carpunt statim. Dictum est, Sanguis fil(??)eius emundat nos ab omni delicto. Semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille: aut si non semper, non etiam post fidem, et si non ab delicto, non etiam a fornicatione. Unde autem exorsus est? Lumen praedixerat deum, et tenebras non esse in illo, et mentiri nos, si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris incedamus. Si vero, inquit, in lumine incedamus, communionem (??) eo habebimus, et sanguis Iesu Christi domini nostri emundat nos ab omni delicto. Ergo in lumine incedentes delinquimus, et in lumine delinquentes emundabimur? Nullo pacto. Qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. Unde et ostendit, quomodo emundabimur a delicto, in lumine incedentes, in quo delictum agi non potest. Adeo sic emundari nos ait, non qua delinquamus, sed qua non delinquamus. Incedentes enim in lumine, tenebris vero non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non admisso delicto. Haec est enim vis dominici sanguinis ut quos iam delicto mundarit et exinde in lumine constituerit, mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseveraverint. Sed subicit, inquis, Si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos, et veritas non est in nobis. Si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat ea nobis et emunde(??) nos ab omni iniustitia. Numquid ab immunditia? Aut si ita est, ergo et ab idololaria. Sed aliud in sensu est. Ecce enim et rursus, Si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo eius non est in nobis. Eo amplius, Filioli, haec scripsi vobis, ne delinquatis, et si deliqueritis, advocatum habemus apud deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse placatio est pro delictis nostris. Secundum haec, inquis, et delinquere nos et veniam habere constabit. Quid ergo fiet, cum procedens aliud invenio? Negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea veniam, in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat. Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. Omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas. Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta, utique hactenus admittenda. Siquidem subiungit, Omnis qui manet in illo, non delinquit. Omnis qui delinquit, neque vidit neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Omnis qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. Qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est filius Dei, ut solvat opera diaboli. Nam et solvit liberans hominem per lavacrum, donato ei chirographo mortis. Et ideo omnis qui ex deo nascitur, non facit delictum, quia semen dei manet in illo, et non potest delinquere, quia ex deo natus est. In hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. In quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de deo nati sunt, isti delinquendo, quia de diabolo sunt, proinde atque si nunquam sint ex deo nati? Quod si dicit, Qui non est iustus, ex deo non est, qui non pudicus, quomodo rursus ex deo fiet, qui iam esse desiit? Iuxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Ioannem in primore quidem epistola negantem nos sine delicto esse, nunc vero praescribentem non delinquere omnino, et illic quidem aliquid de venia blandientem, hic vero districte negantem filios dei quicunque deliquerint. Sed absit. Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. Et hic enim illam Ioannes commendavit, quod sint quaedam delicta cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti. Cui enim non accidet aut irasci inique, et ultra solis occasum, aut et ma(??) immittere, aut facile maledicere, aut temere iurare, aut fidem pac(??) destruere, aut verecundia aut necessitate mentiri? In nego(??) officiis, in quaestu, in victu, in visu, in auditu quanta tenta(??) ut si nulla sit venia istorum, nemini salus competat. Horum (??) erit venia per exoratorem patris Christum. Sunt autem et cont(??) istis, ut graviora et exitiosa, quae veniam non capiant, homicidi(??) idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et (??) catio, et si qua alia violatio templi dei. Horum ultra exorator (??) erit Christus; haec non admittet omnino qui natus ex deo fu(??) non futurus dei filius, si admiserit. Ita Ioannis ratio cons(??) diversitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum deli(??) filios dei nunc adnuit, nunc abnuit. Prospiciebat enim cla(??) litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus dicturus in (??) manifestius. Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non (??) mortem, postulabit, et dabit ei vitam dominus qui non ad mort(??) delinquit. Est enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut (??) postulet. Meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a deo dep(??) pro populo mortalia delinquente. Omnis iniustitia delictam est, et est delictum ad mortem. Scimus autem, quod omnis qui (??) deo natus sit non delinquit, scilicet delictum quod ad morte(??) est. Ita nihil iam superest quam aut neges moechiam et fornication(??) mortalia esse delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus (??) exorare permittitur.Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac (??) minat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei antisti(??)
ad ubique de ecclesia eradicandum omne sacrilegium pudicitiae, sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex redundantia alicuius etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum. Extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a deo satis auctorati viri, ut quem Paulus iuxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabae non habemus operandi potestatem? Et utique receptior apud ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. Monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae iacere ab operibus mortuorum, Impossibile est enim, inquit, eos, qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustaverunt et participaverunt spiritum sanctum et verbum dei dulce gustaverunt, occidente iam aevo cum exciderint, rursus revocari in paenitentiam, refigentes cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. Terra enim, quae bibit saepius devenientem in se humorem et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem dei consequitur; proferens autem spinas reproba et maledictioni proxima, cuius finis in exustionem. Hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam promissam ab apostolis norat. Optime enim legem interpretabatur, et figuras eius iam in ipsa veritate servabat. Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem varietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usq(??) ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit eum, quoniam convertit in album, mundus est. Qua vero die visus fuerit in eiusmodi color vivus, inquinatus est. Conversum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intellegi, qui iam non sit varius, non sit de pristino et novo aspersus. Si vero post abolitionem in vetustatem aliquid ex illa revixerit, rursum in carne eius quod emortuum delicto habebatur immundum iudicari, nec expiari iam a sacerdote. Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile est vitium. Item de domo: Si quae maculae et cavositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent. Dehinc introgressus sacerdos si invenisset cavositates viridicantes vel rubescentes, et aspectum earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad ianuam et secerneret domum illam septem diebus. Dehinc die septima regressus si animadvertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret extrahi eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra civitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum et pulvere alio inliniri domum. Oportet enim, cum pervenitur ad summum sacerdotem patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima, et ubi introierit eam sermo dei et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et cruentos (nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem proeliatorem imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae fiunt, ut ita homo habilis deo sit. Quod si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis causis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiavit, et iussit deponi materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum immundum. Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur extra civitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post ruinam. Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata. Prospicietur, inquit illi, et non morietur, quia nondum est manumissa cui servabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui servabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non habet veniam.