De Pudicitia

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 1. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1853.

Pudicitia, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praeiudicium omnis bonae mentis, quamquam rara nec facile perfecta vixque perpetua, tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit, siquidem omne animi bonum aut nascitur aut eruditur aut cogitur. Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est, bona iam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina, nec erudiri, ita deserta sunt studia, nec cogi, ita exarmata sunt iura. Denique de qua incipimus, eo usque iam exolevit, ut non eiuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur, isque satis castus habeatur, qui non nimis castus fuerit. Sed viderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset ut infructuosa quae non apud deum egisset. Malim nullum bonum quam vanum. Quid prodest esse quod esse non prodest? Nostrorum bonorum status iam mergitur, Christianae pudicitiae ratio concutitur, quae omnia de caelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per iudicia ex utroque testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et

regni. Adversus hanc nonne dissimulare potuissem? Audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium. Pontifex scilicet Maximus, quod est episcopus episcoporum, edicit: Ego et moechiae et fornicationis delicta paenitentia functis dimitto. O edictum cui adscribi non poterit BONUM FACTUM! Et ubi proponetur liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum ianuis, sub ipsis libidinum titulis. Illic eiusmodi paenitentia promulganda est ubi delinquentia ipsa versabitur. Illic legenda est venia quo cum spe eius intrabitur. Sed hoc in ecclesia legitur, et in ecclesia pronuntiatur, et virgo est. Absit, absit a sponsa Christi tale praeconium! Illa, quae vera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium macula. Non habet quibus hoc repromittat, et si habuerit, non repromittit, quoniam et terrenum dei templum citius spelunca latronum appellari potuit a domino quam moechorum et fornicatorum. Erit igitur et hic adversus psychicos titulus, adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, que magis hoc mihi in notam levitatis obiectent. Nunquam societatis repudium delicti praeiudicium est. Quasi non facilius sit errare
cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. At enim me non magis dedecorabit utilis levitas quam ornarit nocens. Non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est et apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar, tanquam parvulus sapiebam; at ubi vir sum factus, ea quae parvuli fuerant evacuavi. Adeo devertit a sententiis pristinis, nec idcirco deliquit quod aemulator factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant. Atque utinam et isti, qui meram et veram intergritatem carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in feminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponunt. Sed iam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea, quotiens volunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur, quoniam melius est nubere quam uri. Nimirum propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. Cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae iure? Nam et remedia vacabunt, cum crimina indulgentur, et crimina manebunt, si remedia
vacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecavent, cum aut praecavendum non sit ubi parcitur, aut parcendum non sit ubi praecavetur. Praecavent enim, quasi nolint admitti aliquid, indulgent autem, quasi velint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere velint, non debeant praecavere. Nec enim moechia et fornicatio de modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecavet et securitas quae indulget. Sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri quasi modica, et praecaveri quasi maxima. Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas, et ideo durissime nos infamantes paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus. Eundem limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus, ieiunas pacis lacrimas profusuris, nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, salutificator omnium hominum et maxime fidelium. Itaque et filios dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes invicem sicut et Christus donavit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum iudices alienum? Dimitte, et dimittetur tibi. Talia et tanta futilia eorum,

quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus repercutere, quae et dei severitatem intemptent et nostram constantiam provocent? Quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus. Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere, faciens pacem, sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae mandans, ne pro populo peccatore deprecaretur. Quoniam si ieiunaverint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. Et rursus: Et tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece et oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo invocaverint me, in tempore adflictionis suae. Et adhuc supra, idem misericordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo isto, et ne postulaveris misericordiam consequi eos, et ne accesseris pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes, et adflictationem suam offerentes deo. Deus enim zelotes, et qui naso non deridetur, adulantium scilicet bonitati eius, et qui licet patiens, tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquid et semper tacebo et sustinebo? Quievi velut parturiens, exsurgam, et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et exuret inimicos eius, non solum corpus, verum et animas occidens in gehennam. Ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur ipse demonstrat. Quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit. Unde et apostolus iudicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi hominem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit, Ad quid mihi eos qui foris sunt iudicare? Dimittis autem, ut dimittatur
tibi a deo. Delicta mundantur quae quis in fratrem, non deum admiserit. Debitoribus denique dimissuros nos in oratione profitemur, sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi funem contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae, illa laxare videatur, quasi incertae, et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem. Porro et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione. Et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiva concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione. Causas paenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. Secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem. Omne delictum aut venia dispungit aut poena, venia ex castigatione, poena ex damnatione. De ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium hinc dimittentium delicta. Sed et Ioannes docebit: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabitur vita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, hoc erit inremissibile. Ita ubi est postulationis vis, illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio discriminatur. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in delicto
scilicet inremissibili. Et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem debeant redigi.

Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad eam paenitentiae speciem quam cum maxime definimus venia carere. Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret venia, iam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro frustra agetur paenitentia, si caret venia. Omnis autem paenitentia agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra agatur, quia non erit agenda, si frustra agatur. Porro frustra agitur, si venia carebit. Merito itaque opponunt, quoniam huius quoque paenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt. Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur. Quantum autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. Ad dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mavult erubescere quam communicare. Adsistit enim pro foribus eius, et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque advocat, et redit plus usque negotiata, compassionem scilicet quam communicationem. Et si pacem hic non metit, apud dominum seminat. Nec amittit, sed praeparat fructum. Non vacabit ab emolumento, si non vacaverit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi vana, nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant. Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adiuvabit.

Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipsorum iam delictorum regredi censum, an ea sint, quae veniam ab hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornicationem

nominamus, usus expostulat. Habet et fides quorundam nominum familiaritatem. Ita in omni opusculo usum custodimus. Ceterum si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium. Nec enim interest nuptam alienam an viduam quis incurset, dum non suam feminam; sicut nec locis refert, in cubiculis an in turribus pudicitia trucidetur. Omne homicidium et extra silvam latrocinium est. Ita et ubicunque vel in quacunque semetipsum adulterat et stuprat qui aliter quam nuptiis utitur. Ideo penes nos occultae quoque coniunctiones, id est non prius apud ecclesiam professae, iuxta moechiam et fornicationem iudicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii crimen eludant. Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra iura naturae, non modo limine, verum omni ecclesiae tecto submovemus, quia non sunt delicta, sed monstra.

Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex dei praesto est. Siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem ipsorumque idolorum fabricationem, post commendatam sabbati venerationem, post imperatam in parentes secundam a deo religionem, (??)ullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit praeceptum quam, Non moechaberis. Post spiritalem enim castitatem

sanctitatemque corporalis sequebatur integritas. Et hanc itaque munivit, hostem statim eius probibendo moechiam. Quale delictum iam intellege, cuius cohibitionem post idololatriam ordinavit. Nihil secundum longinquat a primo. Nihil tam proximum primo quam secundum. Quod fit ex primo, aliud quodammodo primum est. Itaque moechia adfinis idololatriae. Nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata etiam sorte coniungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. Eo amplius praemittens, Non moechaberis, adiungit, Non occides. Honoravit utique moechiam, quam homicidio anteponit, in prima utique fronte sanctissimae legis, in primis titulis caelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione signatam. De loco modum, de ordine statum, de confinio meritum cuiusque dignoscas. Est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quandam atque suggestum aspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis. Inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit. Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam a cohaerentium corpore divellet, de vicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad paenitentiae fructum? Nonne hinc idololatria, inde homicidium detinebunt, et si qua vox fuerit, reclamabunt, Noster hic cuneus est, nostra compago? Ab idololatria metamur, illa distinguente coniungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporavit nos scriptura divina, litterae ipsae glutina nostra sunt, iam nec ipsa sine nobis potest. Ego quidem idololatria saepissime moechiae occasionem subministro. Sciunt luci mei et mei montes, et vivae aquae ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae
procuremus. Ego quoque homicidium nonnunquam moechiae elaboro. Ut tragoedias omittam, sciunt hodie venenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar, quot rivalitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur. Etiam apud Christianos non est moechia sine nobis. Ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur, occiditur. Igitur aut nec illis aut etiam nobis paenitentiae subsidia convenient. Aut detinemus eam, aut sequimur. Haec ipsae res loquuntur. Si res voce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus. Pariter de paenitentiae officio sedent in sacco et cinere inhorrescunt, eodem fletu gemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eandem invocant matrem. Quid agis mollissima et humanissima disciplina? Aut omnibus eis hoc esse debebis (beati enim pacifici), aut si non omnibus, nostra esse. Idololatrea quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis? idololatrae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam? Personae acceptatio est: miserabiliores paenitentias reliquisti.

Plane, si ostendas, de quibus patrociniis exemplorum praeceptorumque caelestium soli moechiae et in ea fornicationi quoque ianuam paenitentiae expandas, ad hanc iam lineam dimicabit nostra congressio. Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias. Vetera enim transierunt secundum Esaiam, et novata est iam novatio secundum

Hieremiam, et obliti posteriorum in priora porrigimur secundum apostolum, et lex et prophetae usque ad Ioannem secundum dominum. Nam et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis quem Christus non dissolvit, sed implevit. Onera enim legis usque ad Ioannem, non remedia. Operum iuga reiecta sunt, non disciplinarum. Libertas in Christo non fecit innocentiae iniuriam. Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, iustitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae. In qua lege Beatus vir qui meditabitur die ac nocte. De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens vertens animas; iura domini directa, oblectantia corda; praeceptum domini longe lucens(??), inluminans oculos. Sic et apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; utique: Non moechaberis. Sed et supra: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit, sed legem sistimus, scilicet in his quae et nunc novo testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur. Pro, Non moechaberis, Qui viderit ad concupiscentiam, iam moechatus est in corde suo, et pro, Non occides, Qui dixerit fratri suo Racha, reus erit gehennae. Quaere, an salva sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi. Ceterum si qua vobis exempla in sinu plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae. Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia quia et aliquando concessa est. Cui emolumento hodie plenior disciplina coercetur, nisi ut a maiore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatrae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum totiens invenimus retro restitutum. Communicabis et homicidae, quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione delevit, et David Uriae caedem cum causa eius moechia confessione purgavit. Iam et incesta
donabis propter Loth, et fornicationes cum incesto propter Iudam, et turpes de prostitutione nuptias propter Osee, et non tantum frequentatas, verum et semel plures, propter patres nostros. Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur. Habemus quidem et nos eiusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati iudicii fornicationis. Et utique sufficit tantum numerum XXIV milium populi fornicantis in filias Madian una plaga ruisse. Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam. Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt psychici, etiam potestatem. Luserit ante Christum caro, immo perierit antequam a domino suo requisita est: nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis. Adhuc in Adam deputabatur cum suo vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem retinens. Inhaerebat usquequaque libidinis virus (ex lacte sordes hoc habent), idoneae quod nec ipsae adhuc aquae laverant. At ubi sermo dei descendit in carnem, ne nuptiis quidem resignatam, et sermo caro factus est, ne nuptiis quidem resignanda, quae ad lignum non incontinentiae, sed tolerantiae accederet, quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret, quae non ad inferos, sed ad caelum pertineret, quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur, quae munditias suas aquis traderet, exinde caro quaecunque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia
iam res est, nova emergit, iam non ex seminis limo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo. Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum dei vocabatur, cum veniam moechiae consequebatur. Itaque si exinde quo statum vertit et in Christum tincta induit Christum et magno redempta est, sanguine scilicet domini et agni, tenes aliquod exemplum sive praeceptum sive formam sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae, habes etiam temporis a nobis definitionem ex quo deputetur aetas quaestionis.

A parabolis licebit incipias, ubi est ovis perdita a domino requisita quisita et humeris eius revecta. Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne Christiano an ethnico peccatori de restitutione conlineet. Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi quae provocantur, id est ad ea quae provocant. Provocabat, ut opinor, quod pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem dominum et cum illis de victu communicatem indignati mussitabant. Ad hoc dominus pecudis perditae restitutionem cum figurasset, cui alii configurasse credendum est quam ethnico perdito, de quo agebatur, non de Christiano, qui adhuc nemo? aut quale est, ut dominus quasi cavillator responsionis, omissa specie praesenti quam repercutere deberet,

de futura laboret? Sed ovis proprie Christianus, et grex domini ecclesiae populus, et pastor bonus Christus, et ideo Christianus in ove intellegendus, qui ab ecclesiae grege erraverit. Ergo nihil ad pharisaeorum mussitationem respondisse vis dominum, sed ad tuam praesumptionem. Et tamen ita eam vindicare debebis, ut neges in ethnicum competere quae in Christianum existimas convenire. Dic mihi, nonne omne hominum genus unus dei grex est? nonne universarum gentium idem deus et dominus et pastor est? Quis magis perit a deo quam ethnicus, quamdiu errat? Quis magis requiritur a deo quam ethnicus, quando revocatur a Christo? Denique antecedit hic ordo in ethnicis; siquidem non aliter Christiani ex ethnicis fiunt nisi prius perditi et a deo requisiti et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur in quibus prius est. At tu, opinor, hoc velis, ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel armario. Sic etsi ethnicorum reliquum numerum iustum ait, non ideo Christianos esse ostendit, cum Iudaeis agens et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum: sed ut exprimeret adversus livorem pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicum, praeposuit unius peccatoris salutem ex paenitentia quam illorum ex iustitia. Aut numquid non iusti Iudaei, et quibus paenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta legem et prophetas? Posuit igitur illos in parabola, et si non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi paenitentiam audientes necessariam. Proinde drachmae parabolam, ut ex eadem materia provocatam, aeque in ethnicum interpretamur, etsi in domo amissam, quasi in ecclesia, etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad dei verbum. Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis ethnico gratia dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam Christiano, qui iam in dei luce est. Denique et ovi et drachmae unus error adscribitur. Nam si iam in Christianum peccatorem defingerentur, post fidem perditam et iterata amissio
eorum et restitutio notaretur. Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem. Condico Christianum iam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum adfirmandum qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per paenitentiam possit. Licet enim perisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare, quia et ovis non moriendo, sed errando, et drachma non interiendo, sed latitando perierunt. Ita licet dici perisse quod salvum est. Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris et scenicae foeditatis et xysticae vanitatis, aut si in lusus, in convivia saecularis sollemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis, si in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit. Ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit. Debet requiri atque revocari. Quod potest recuperari, non perit nisi foris perseveraverit. Bene interpretaberis parabolam viventem adhuc revocans peccatorem. Moechum vero et fornicatorem quis non mortuum statim admisso pronuntiavit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae eius auctoritate quae non mortuum pecus revocat? Denique si
meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte est occidistis, quod infirmum est non curastis, quod comminutum est non ligastis, quod expulsum est non convertistis, quod periit non requisistis. Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit, quod perire oves fecerint et a bestiis agri comedi. Neque possunt nec perire in mortem nec comedi, si relinquantur. Non, ut perditae in mortem et comestae resumantur, iuxta drachmae quoque exemplum etiam intra domum dei ecclesiam licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia, mox ibidem et reperta, statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur? Moechiae vero et fornicationis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis non lucernae spiculo lumine, sed totius solis lancea opus est. Simul apparuit, statim homo de ecclesia expellitur, nec illic manet, nec gaudium confert repertrici ecclesiae, sed luctum, nec congratulationem advocat vicinarum, sed contristationem proximarum fraternitatum. Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione eo magis in ethnicum spectabunt et ovis et drachmae argumenta, quanto nec in eius delicti Christianum competere possunt propter quod in Christianum de diversa parte coguntur.

Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire

est. Cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum et credideris comparationes eorum inter se animasse erudite, mox utroque corpore et luminibus expressis errorem omnem traducta diversitas evomet. Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam quibusdam ad praesens concolorantibus figuris a vero lumine exorbitant eius comparationis quam parabolae materia praetexit. Duos enim populos in duobus filiis collocant, Iudaicum maiorem, Christianum minorem. Nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere veniam consecuturum, nisi in maiore Iudaicum expresserint. Porro si Iudaicum ostendero deficere a comparatione filii maioris, consequenter utique nec Christianus admittetur de configuratione filii minoris. Licet enim filius audiat et Iudaeus et maior, quia prior in adoptione, licet et Christiano reconciliationem dei patris invideat, quod vel maxime diversa pars carpit, sed non erit Iudaei dictum ad patrem: Ecce quot annis tibi servio, et praeceptum tuum nunquam praeterivi. Quando enim non transgressor legis Iudaeus, aure audiens et non
audiens, odio habens traducentem in portis et aspernamento sermonem sanctum? Sic nec patris ad Iudaeum erit vox: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Iudaei enim apostatae filii pronuntiantur, generati quidem et in altum elati, sed qui no(??) computaverint dominum, et qui dereliquerint dominum, et in iram provocaverint sanctum Israëlis. Omnia plane Iudaeo concessa di(??)mus, cui etiam conditio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis. Atque adeo non minus hodie Iudaeus quam minor filius prodacta substantia dei in aliena regione mendicat, serviens usque adhuc principibus eius, id est saeculi huius. Quaerunt igitur alium Christiani suum fratrem; Iudaeum enim parabola non recipit. Multo aptius Christianum maiori et Iudaeum minori filio adaequassent secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus permitteret demutationem. Nisi quod et clausula refragaretur. Christianum enim de restitutione Iudaei gaudere et non dolere conveniet, siquidem tota spes nostra cum reliqua Israëlis expectatione coniuncta est. Ita et si quaedam favent, sed aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio. Quamquam, etsi omnia ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur felicitas comparationum quam quo parabolae cuiusque materia mandavit. Meminimus enim et histriones, cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scena et persona et tamen congruentissime exprimentes. Sed viderit ingenium extraordinarium. Nihil
enim ad Andromacham. Sic et haeretici easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. Quare aptissime? Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum ipsas materias confinxerunt doctrinarum. Vacuit scilicet illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere quorum parabolae videntur.

Nos autem quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus. Quare centum oves? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae? Necesse erat, ut qui unius peccatoris salutem gratissimam deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret de quo unum quidem perisse describeret, necesse erat, ut habitus requirentis drachmam in domo tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur. Huiusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur cui exemplum procuratur. Et duo utique filii illuc spectabunt quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eandem habent causam, eandemque utique mussitationem pharisaeorum erga

commercium domini et ethnicorum. Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israël. Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud dominum, nisi extraneum, vendentium ipsius caeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adiungit publicanis, non statim Iudaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt. Sed unum genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos, alios ex natura, id est non publicanos, pariter ponendo distinxit. Ceterum nec denotaretur cum Iudaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensa Iudaica disciplina depellit. Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius. Non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Totum autem statum salutis in tenore disciplinae constitutum subverti videmus ea interpretatione quae ex diverso adfectatur. Nam si Christianus est qui acceptam a deo patre substantiam utique baptismatis, utique spiritus sancti et exinde spei aeternae longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis immundis, scilicet spiritibus curandis, praepositus resipuit ad patrem reverti, iam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores et omne apostatarum genus hac parabola patri satisfacient, et elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti. Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperare? Quis curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est eius. Recuperabit igitur et apostata
vestem priorem, indumentum spiritus sancti, et anulum denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus, et recumbet eo in toro de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli et abici in tenebras, nedum spoliati. Plus est igitur, si nec expedit in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si nec in Iudaeum integre filii imago concurrit, ad propositum domini simpliciter interpretatio gubernabitur. Venerat dominus utique ut quod perierat salvum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius. Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis praedicabat. Quis perit hominum, quis labat de valetudine, nisi qui dominum nescit? Quis salvus ac sanus, nisi qui dominum novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola. Vide an habeat ethnicus substantiam in deo patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in deum, per quam et apostolus notat in sapientia dei non cognovisse mundum per sapientiam deum, quam utique a deo acceperat. Hanc itaque prodegit longe a domino moribus iactus inter errores et inlecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus tradidit se principi huius aevi. Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos esset vitalis escae simulque alios videret in opere divino abundantes pane caelesti. Recordatur patris dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum quem Adam transgressus amiserat. Anulum quoque accepit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate dominici corporis vescitur, eucharistia scilicet. Hic erit prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem in publicanis et peccatoribus maerebant. Et ideo ad hoc solum maioris fratris adcommodatus est livor, non quia innocentes et deo obsequentes Iudaei, s(??)d quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat. Et utique Iudaeus ad primam statim vocationem Christiani
gemit, non ad secundam restitutionem. Illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in ecclesiis agitur ne Iudaeis quidem nota est. Puto me et materiae parabolarum et congruentiae rerum et tutelae disciplinarum adcommodatiores interpretationres reddidisse. Ceterum si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam et filii luxuriam Christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem paenitentia donent, aut et cetera delicta pariter capitalia concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia servari. Sed plus est quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia licet in stercore repertam cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius domini in gregem referet. Sed malumus in scripturis minus, si forte, sapere quam contra. Proinde sensum domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio in interpretatione quam in conversatione.

Excusso igitur iugo in ethnicum disserendi parabolas istas, et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt iam nec competere ethnicis paenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream deo faciat. Porro nec remedia sapere quibus pericula ipsa non sapiant, illic autem paenitentiae constare rationem ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari, qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si paenitentiam deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti quam extraneis. Num ergo et Ionas idcirco ethnicis Ninivitis non putabat paenitentiam (??)ecessariam, cum cavillaretur in praedicationis officio, an potius misericordiam dei providens etiam in extraneos profusam quasi destructuram praeconium verebatur? atque adeo propter civitatem profanam, nondum dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, paene periit prophetes? Nisi quod exemplum passus est dominicae passionis ethnicos quoque paenitentes redempturae.

Bene quod et Ioannes domini vias sternens non minus militantibus et publicanis quam filiis Abraham paenitentiae erat praeco. Ipse dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit paenitentiam, tiam, si virtutum documenta vidissent. Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam quam voluntariis. Magis enim merebitur fructum eius qui nondum eo usus est quam qui iam et abusus est, magisque sapient remedia prima quam exoleta. Nimirum dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius reprobatis misericors quam nondum probatis, ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae quam blandiatur, et non libentius extraneis eam impertiat quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Iudaei de patientia ludunt. Sed hoc volunt psychici, ut deus iusti iudex eius peccatoris paenitentiam malit quam mortem qui mortem paenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur. Age tu funambule pudicitiae et castitatis et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filum disciplina eiusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu totus es? Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus et quasi in solido es. Nam si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, deus bonus est. Suis, non ethnicis, sinum subicit; secunda te paenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus. Haec tu mihi benignissime dei interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio ecclesiarum etiam vestrarum inter apocrypha et falsa iudicaretur, adultera et ipsa et inde patrona sociorum, a qua et alias initiaris, cui ille, si forte, patrocinabitur pastor quem in calice
depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum et moechiae asylum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius libas quam ovem paenitentiae secundae. At ego eius pastoris scripturas haurio qui non potest frangi. Hunc mihi statim Ioannes offert cum paenitentiae lavacro et officio dicentem, Facite dignos paenitentiae fructus, et ne dixeritis, Patrem habemus Abraham (ne scilicet rursum blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia): Potest enim deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae. Sic et nos sequitur, ut eos qui hactenus delinquant, facientes dignum paenitentiae fructum. Quid enim ex paenitentia maturescit quam emendationis effectus! Sed etsi venia potius est paenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est veniae, ut venia sit paenitentiae fructus.

Exinde quod ad evangelium pertinet, parabolarum quidem discussa iam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit dominus, ut cum peccatrici feminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrimis pedes eius et crinibus detergenti tergenti et unguento sepulturam ipsius inauguranti, ut cum Samaritanae sexto iam matrimonio non moechae, sed prostitutae, etiam

quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis confertur, etsi iam Christianis veniam delictorum praestitisset. Nunc enim dicimus, Soli domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae eius operetur. Ad illa tamen tempora, quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praeiudicare, si peccatoribus etiam Iudaeis venia conferebatur. Christiana enim disciplina a novatione testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id est domini passione censetur. Nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum caelo resumptum, nemo sanctus ante spiritum sanctum de caelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

Itaque isti qui alium paracletum in apostolis et per apostolos receperunt, quem nec in prophetis propriis agnitum iam nec in apostolis possident, age nunc vel de apostolico instrumento doceant maculas carnis post baptisma respersae paenitentia. dilui posse. Non in apostolis quoque veteris legis formam salutamus circa moechiae quanta sit demonstrationem, ne forte lenior existimetur in novitate disciplinarum quam in vetustate. Cum primum intonuit evangelium et vetera concussit, ut de legis retinendae necne statu disceptaretur, primam hanc regulam de auctoritate spiritus sancti apostoli emittunt ad eos qui iam ex nationibus allegi coeperant. Visum est, inquiunt, spiritui sancto et nobis nullum amplius vobis adicere pondus quam eorum a quibus necesse est abstineri, a sacrificiis et a fornicationibus et sanguine. A quibus

observando recte agitis vectante vos spiritu sancto. Sufficit et hic servatum esse moechiae et fornicationi locum honoris sui inter idololatriam et homicidium. Interdictum enim sanguinis multo magis humani intellegemus. Porro qualia videri volunt apostoli crimina, quae sola in observatione de lege pristina excerpunt, quae sola necessario abstinenda praescribunt? Non quod alia permittant, sed quod haec sola praeponant utique non remissibilia qui ethnicorum causa cetera legis onera remissibilia fecerunt. Cur ergo cervicem nostram a tanto iugo excusant, nisi ut illis compendia ista disciplinae semper imponant? Cur tot vincula indulgent. nisi ut perpetuo ad necessariora constringant? Solverunt a pluribus, ut nocentioribus observandis obligaremur. Compensatione res acta est. Lucrati sumus multa, ut aliqua praestemus. Compensatio autem revocabilis non est, siquidem revocabitur iteratione, moechiae utique et sanguinis et idololatriae. Tota enim iam lex sumetur, si veniae condicio solvetur. Sed non leviter nobiscum pactus est spiritus sanctus, etiam ultro pactus, quo magis honorandus. Sponsionem eius nemo dissolvet nisi ingratus. Iam nec recipiet quae dimisit, nec dimittet quae retinuit. Novissimi testamenti semper indemutabilis status est, et utique recitatio decreti consiliumque illud cum saeculo desinet. Satis denegavit veniam eorum quorum custodiam elegit, vindicavit quae non proinde concessit. Hinc est, quod neque idololatriae neque sanguini pax ab ecclesiis redditur. De qua finitione sua apostolos
excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt, debebunt probare.

Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur apostolum Paulum in secunda ad Corinthios eidem fornicatori veniam dedisse quem in prima dedendum satanae in interitum carnis pronuntiarit, impium patris de matrimonio haeredem, quasi vel ipsum postea stilum verterit scribens: Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes. Satis est talis increpatio quae a multis fit; uti e contrario malitis vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur eiusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem. In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram, quod in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur a satana, quoniam non ignoramus iniectiones eius. Quid hic de fornicatore, quid de paterni tori contaminatore, quid de Christiano ethnicorum impudentiam supergresso intellegitur, cum proinde utique speciali venia absolvisset quem speciali ira damnasset? Obscurius miseretur quam indignatur. Apertior est in austeritate quam in lenitate. Atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est. Magis tristiora cunctantur quam laetiora. De modica scilicet indulgentia agebatur; quae, si forte, nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione. Et tu quidem paenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante viduas, ante presbyteros, omnium lacrimas invadentem, omnium

vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque eum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris bonus pastor et benedictus papa contionaris, et in parabola ovis capras tuas quaeris? tua ovis ne rursus de grege exiliat (quasi non exinde iam liceat quod nec semel licuit), ceteras etiam metu comples cum maxime indulgens? Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam proiecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum legalem paenitentiae, quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit? nihil de postero sit comminatus, nihil de ceteroallocutus? Quinimmo et ultra obsecrat, constituerent in eum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens. Et tamen dilectionem audio, non communicationem. Quod et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, nec commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem obiurgantes. Adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem, incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri iussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. Sed verebatur, ne fraudarentur a satana circa eius personae amissionem quem satanae ipse proiecerat, aut ne abundantia maeroris
devoraretur quem in interitum carnis addixerat. Hic iam carnis interitum in officium paenitentiae interpretantur, quod videatur ieiuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis deo facere, ut ex hoc argumentur fornicatorem, immo incestum illum non in perditionem satanae ab apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum, igitur et consecutum. Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit. Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum satanae, a quo colaphizaretur, ne se extolleret. Si et hoc tangunt, ut traditos satanae ab illo in emendationem, non in perditionem intellegamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, immo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis, si forte, cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis? Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi satanae, non angelo eius tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, immo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab apostolo legimus satanae, apostolo vero angelum datum satanae. Postremo cum deprecatur dominum Paulus, quid audit? Satis habe gratiam meam, virtus enim in infirmitate perficitur. Hoc qui satanae deduntur audire non possunt. Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo inremissibile est, blasphemia scilicet, utique apostolus non adversus terminum domini sub spe veniae dedisset satanae iam a fide in blasphemiam mersos. Unde et naufragos eos iuxta fidem pronuntiavit, non habentes iam solatium
navis ecclesiae. Illis enim venia negatur qui de fide in blasphemiam impegerunt. Ceterum ethnici et haeretici cotidie ex blasphemia emergunt. Sed etsi dixit, Tradidi eos satanae uti disciplinam acciperent non blasphemandi, de ceteris dixit qui illis traditis satanae, id est extra ecclesiam proiectis, erudiri haberent blasphemandum non esse. Sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit satanae, ad quem iam super ethnicum delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. Denique in interitum, inquit, carnis, non in cruciatum, ipsam substantiam damnans, per quam exciderat, quae exinde iam perierat baptismate amisso, ut spiritus, inquit, salvus sit in die domini. Et de hoc enim quaeratur, si spiritus hominis ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in poena. Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio, si resurrectionem carnis amittimus. Superest igitur ut eum spiritum dixerit qui in ecclesia censetur salvum, id est integrum praestandum in die domini ab immunditiarum contagione, eiecto incesto fornicatore. Siquidem subiungit, Non scitis, quod modicum fermentum totam desipiat consparsionem? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.

Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum, Sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis non in fornicatoris personam convenire. Si enim dedendum satanae pronuntiaverat in interitum carnis, utique damnaverat eum magis quam increpaverat. Alius ergo erat cui voluit sufficere increpationem;

siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristaverint incondite agentes, et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea veniam aliquis potuerit adipisci. Animadvertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam, et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. Sic enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et invidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. Et qualis invidia humilitatis aculeus? Deo gratias ago, quod neminem vestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. Nec enim iudicavi scire aliquid in vobis quam Iesum Christum, et hunc crucifixum. Et puto, nos deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus, et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema: et, Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum nostrum vidi? De quali contra supercilio pronuntiare compulsus est, Mihi autem in modico est, ut a vobis interroger, aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum: et, Gloriam meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus iudicaturi? Ceterum libertas quam apertae obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: Iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et, Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire! Nonne et tunc in faciem alicuius impingens, Quis enim, inquit, te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis? Nonne et illos in os caedit? Quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes percutiendo conscientias
fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam vero et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli, et fratres domini et Cephas? et, Si alii de potestate vestra consequuntnr, non magis nos? Aeque et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat stare, videat ne cadat: et, Si quis contentiosus videtur, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia domini. Tali clausula maledicto detexta, Si quis non amat dominum Iesum, sit anathema maranatha, aliquem utique percussit. Sed illic magis stabo, ubi apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidam. Veniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum dei, sed in virtute. Et quid vultis? veniam ad vos in virga, an in spiritu lenitatis? Quid enim suberat? Auditur in vobis in totum fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et vos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus admisit? Pro quo lugerent? Utique pro mortuo. Ad quem lugerent? Utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. Hoc enim non a deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadaver, quae capulum esset immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. Et ideo, quomodo interim potuit auferri, iudicavit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur, nunquam in castra ecclesiae reversura. Videmus itaque hoc in loco divisam apostoli severitatem in quendam inflatum et in quendam incestum, in alterum
virga, in alterum sententia armatum. Virga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat. Certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione virgae tremuisse, damnatum vero sub repraesentatione poenae perisse. Statim ille timens plagam abiit, ille luens poenam. Cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, venia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam. Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei ratio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus vero damnatus est. Inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non videtur ignotum, ut damnato. Si ei ignoscebatur cui devoratio ex maerore nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus vero et culpa et sententia iam devoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. Si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecavebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecavetur, sed de adhuc salvo. Damnatus autem, et quidem in possessionem satanae, iam tunc perierat ecclesiae cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo vereretur fr(??)dem pati eius quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? Postremo, quid iudicem indulgere conveniet, quod pronuntiatione deciderit, an quod interlocutione suspenderit? Et utique eum iudicem qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur. Age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pavorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud
Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore iam saucius propterea permittente modulo delicti veniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? Hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli secta a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere quem mox esset absoluturus, aut temere absolverit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparaverat, ne consuetudini deputaretur, quam absens iudicaret, ne spatium reus lucraretur. quam advocata etiam domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur. Lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de virtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat rescidit.

Si etiam sequentia illius epistolae ad intentationem apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur apostolus posteriorum incongruentia sensuum.

Quale est enim, ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae pacis statim ingesserit de aversatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium paulo ante decreverit? Compara denique, an eius sit dicere, Propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, qui non dedecoris tantum, sed et sceleris manifestum dedamnaverit: an eiusdem sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum post angustias atque pressuras, post ieiunia et vigilias castimoniam quoque praedicarit: an eiusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque qui scribat, Quae enim societas iustitiae et iniquitati? quae autem communicatio luci et tenebris? quae consonantia Christo et Belial? aut quae pars fideli cum infideli? aut quis consensus templo dei et idolis? Nonne constanter audire debebit, Et quomodo discernis quae supra incesti restitutione iunxisti? Illo enim concorporato rursus ecclesiae et iustitia cum iniquitate sociatur et tenebrae cum luce communicant et Belial consonat Christo et infidelis cum fideli sacramenta participat. Et viderint idola, ipse templi dei vitiator in templum dei convenit. Nam et hic, Vos enim, inquit, estis templum dei vivi. Dicit enim, Quia inhabitabo in vobis, et inambulabo, et ero deus illorum, et illi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, separamini et immundum ne attigeritis. Hoc quoque evolvis, o apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, immo et adhuc superdicis, Habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes castimoniam in dei timore. Oro te, qui talia infigit mentibus nostris, revocaverat aliquem fornicatorem in ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc revocasse videatur? Haec sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praeiudicare debebunt.
In finem enim epistolae dicens, Ne rursus cum venero, humiliet me deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt et paenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et vilitate, non utique recipiendos constituit, si paenitentiam inissent, quos in ecclesia inventurus erat, sed lugendos et sine dubio eiciendos, ut paenitentiam perderent. Et ceterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse qui eam supra luci et tenebris, iustitiae et iniquitati negarat. Sed ignorant apostolum omnes isti qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinarum eius intellegunt, ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem et ubique talem citius incesto quam alicui humaniori reo ecclesiam reddidisse praesumant.

Necesse est igitur usque illis apostolum ostendi quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam qualem in omnibus litteris novi. Qui et in prima primus omnium templum dei dedicavit: Non scitis vos templum dei esse et in vobis dominum habitare? qui et templo sanciendo purificandoque aeditualem legem scripsit: Si quis templum dei vitiaverit, vitiabit illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis vos. Age iam, quis omnino vitiatum a deo redintegravit, id est traditum satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum, id est, nemo praesumat vitiatum a deo redintergrari denuo posse? Sicut rursus inter cetera, immo et ante cetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum dei consecuturos praemisit: Ne erraveritis, scilicet si putaveritis eos consecuturos. Quibus autem regnum adimitur, utique nec vita permittitur quae inest regno. Etiam ingerens, Sed haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini Iesu Christi et in spiritu dei nostri; quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit, tanto post lavacrum inremissibilia constituit, siquidem denuo ablui

non licet. Agnosce et in sequentibus Paulum columnam immobilem disciplinarum: Cibi ventri, et venter cibis, deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed deo. Faciamus enim hominem, ait deus, ad imaginem et similitudinem nostram, et fecit hominem deus, ad imaginem et similitudinem dei fecit illum. Dominus corpori; et sermo enim caro factus est. Deus autem et dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam, propter corporis scilicet nexum cum illo. Et ideo: Non scitis corpora vestra membra Christi? quia et Christus dei templum. Evertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo. Auferens membra Christi, faciam membra fornicariae? Non scitis, quod qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in unam carnem. Qui autem adglutinatur domino, unus est spiritus. Fugite fornicationem. Si revocabilem venia, quomodo fugiam moechus denuo futurus? Nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod admiserit homo extra corpus est; qui autem fornicatur invaderes, ut in rem tuam, non domini delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, addicit, Et non estis vestri, statim opponens, Empti enim estis pretio, sanguine scilicet domini; glorificate et tollite dominum in corpore vestro. Hoc qui praecipit, vide an ignoverit ei qui dedecoraverit dominum et qui deiecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum. Si vis omnem notitiam apostoli ebibere, ut intellegas, quanta secure censurae omnem silvam libidinum caedat et eradicet et excaudicet, ne quidquam de recidivo fruticare permittat, aspice illum a iusta fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas ieiunare cupientem. De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem
non contingere; sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; vir uxori et uxor viro debitum reddat. Huius boni fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse, ut fornicationi obviam esset? Quam si cui indulsit vel indulget, utique consilium remedii sui infregit, et tenebitur iam frenandis continentiae coniugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur. Non enim timebitur quae ignoscetur. Et tamen ignovisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse. Vult enim omnes sibi esse aequales. Quando autem licita ignoscuntur, inlicita qui sperant? Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo eius perseverare, si vero deficerent, nubere; quia praeest nubere quam uri. Quibus, oro, ignibus deterius est uri, concupiscentiae, an poenae? Atquin si fornicatio habet veniam, non erit concupiscentia eius. Apostoli autem magis est poenae ignibus providere. Quod si poena est quae urit, ergo veniam non habet fornicatio, quam manet poena. Interea et divortium prohibens pro eo aut viduitatis perseverantiam aut reconciliationem pacis dominico praecepto adversus moechiam procurat, quia Qui dimiserit uxorem praeter causam moechiae, facit eam moechari, et qui dimissam a viro ducit, moechatur. Quanta remedia spiritus sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur quod ignosci denuo non vult? Iam si usquequaque optimum dicit homini sic esse, Iunctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des: Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serves: Quod et si duxeris uxorem, et si nupserit virgo, non peccat, pressuram tamen carnis habebunt huiusmodi, — et hic parcendo permittit. Ceterum tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores sic sint tanquam non habentes. Praeterit enim habitus huius mundi, iam scilicet non desiderantis, Crescite et multiplicamini. Sic vult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de domino curent quomodo placeant deo, nupti vero de mundo recogitent quomodo
placeant coniugio. Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem quam erogatorem. Sic et illam beatiorem discernit quae amisso viro fidem ingressa amaverit occasionem viduitatis. Sic haec omnia continentiae consilia ut divina commendat; Puto, inquit, et ego spiritum dei habeo. Quis iste est adsertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc causam adversus spiritum sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo eius? Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. Indulget sane, non adulteria, sed nuptias. Parcit sane, matrimoniis, non stupris. Tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur. Studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. Hoc ei supererat, carnem vel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. Sed est hoc sollemne perversis et idiotis haereticis, iam et psychicis universis, alicuius capituli ancipitis occasione adversus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.

Provoca ad apostolicam aciem, aspice epistolas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciviae et libidinis negotia iaculantur. Quid denique et Thessalonicensibus scribit? Advocatio enim nostra non ex seductione, nec ex immunditia: et, Haec est voluntas dei, sanctimonia vestra, abstinere vos a fornicatione, scire unumquemque vas

suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae deum ignorant. Quid Galatae legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis posuit fornicationem, immunditiam, lasciviam, quae praedico vobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum dei non sunt consecuturi haereditate. Romani vero quid magis discunt quam non derelinquere dominum post fidem? Quid ergo dicimus? perseveramus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui sumus delinquentiae, quomodo vivemus in ea adhuc? An ignoratis, quod qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? Consepulti illi ergo sumus per baptismum in mortem, ut sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et convivemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius. Quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. Quod autem vivit, deo vivit. Ita et vos reputate vosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, viventes autem deo per Christum Iesum. Igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reviviscere. Aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. Instat autem apostolus prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali, cuius infirmitatem carnis noverat. Sicut enim exhibuistis membra vestra famulari immunditiae et iniquitati, ita et nunc exhibete ea famula iustitiae in sanctimoniam. Nam etsi habitare bonum in carne sua negavit, sed secundum legem litterae, in qua fuit, secundum autem legem spiritus, cui nos annectit, liberat ab infirmitate carnis. Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis. Licet enim ex parte ex Iudaismo disputare videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem
disciplinarum, propter quos laborantes in lege miserit deus per carnem filium suum in similitudine carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne, uti ius legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt, et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus. Sensum autem carnis mortem adfirmavit esse; dehinc et inimicitiam, et in deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, deo placere non posse: et, Si secundum carnem vivitis, inquit, futurum est ut moriamini. Quid autem intellegimus carnis sensum et carnis vitam, nisi quodcunque pudet pronuntiare? Cetera enim carnis et apostolus nominasset. Proinde et Ephesiis pristina reputans de futuro monet: In quibus et nos conversati sumus, facientes concupiscentias et voluptates carnis. Notans denique illos qui se negassent, scilicet Christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis, Vos autem, inquit, non sic didicistis Christum. Et iterum sic dicit: Qui furabatur, iam non furetur. Sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur, et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adiecisset enim et haec, si talibus veniam porrigere consuesset vel porrigi omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens, Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore vestro. Item: Fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet sanctos, tanto abest ut excusetur, hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat dei regnum. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hoc venit ira dei super filios incredulitatis. Quis seducit inanibus verbis, nisi qui contionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam fundamenta eius ab apostolo effossa, cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Demonstrat et Colossensibus quae membra mortificent super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et turpiloquium.
Concede iam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes. Pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. Etiam si pro certo apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud, quod semel contra institutum suum pro ratione temporis faceret. Circumcidit Timotheum solum, et tamen abstulit circumcisionem.

Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et addictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando veniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. Sequebatur et hoc psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco quae aperte ad communicationem eccelesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. Nam et in proverbiis Salomon, quae ΙΙΑΡΟΙΜΙΑΣ dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili, Moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia autem eius non abolebitur in aevum. Plena enim zeli indignatio viro non parcet in die iudicii. Hoc si de ethnico putaveris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: Excedite de medio eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis. Habes statim in Psalmis, Beatum virum, qui non abierit in consilio impiorum, nec in via peccatorum steterit, et in cathedra pestilentiae non sederit. Cuius et postea vox: Non sedi cum consessu vanitatis, et cum inique agentibus non introibo (hoc de ecclesia male agentium), et cum impiis non sedebo, et, Lavabo cum innocentibus manus meas, et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures, quoniam quidem, Cum sancto sanctus eris: et cum viro

innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris. Et alibi: Peccatori autem dicit dominus, Ut quid tu exponis iustificationes meas, et adsumis testamentum meum per os tuum? Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Hinc igitur informatus et apostolus, Scripsi, inquit, vobis in epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. Ceterum oportebat vos exire de mundo. Nunc autem scribo vobis, si quis frater nominatur in vobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) aut fraudator (quid enim tam propinquum?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit conspersionem. Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas, neque communices delictis alienis. Item ad Ephesios: Nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. Et adhuc pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et revincite ea. Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est edicere. Quid turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore? Haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet, emundans lavacro aquae in verbo, ut sistat sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lavacrum, sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga vetustatis ut virgo, sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro vilitatis ut emundata. Quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus vel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam
elementiam dei quae mavult peccatoris paenitentiam quam mortem? Hoc enim fundamentum opinionis vestrae usquequaque pulsandum est. Dicimus itaque, clementiae divinae si cavisse competisset demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret, Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam egerint, et, Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum volutando deterserint, et, Qui templ(??) dei vitiaverit, vitiabit illum deus, nisi omnium focorum cineres in ecclesia de capite suo excusserit. Debuerat enim quae dam(??)averat proinde determinasse, quonam usque et sub condicione damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua severitate damnasset. Porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem prohibeat admitti, et admissum a communicatione detrudat, (??) spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens dominum malle quae ante fidem. quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi. Nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. Adfirmans eni(??) Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, que(??) primus ipse fuisset, quid adicit? Et misericordiam sum conse(??)tus, quoniam ignorans feci in incredulitate. Ita clementia illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad ignorantes adb(??) et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum venera Christus, non qui iam deum norint et sacramentum didicerint (??) Quod si clementia dei ignorantibus adhuc et infidelibus competitutique et paenitentia ad se clementiam invitat, salva illa paenitentiae specie post fidem, quae aut levioribus delictis veniam (??) episcopo consequi poterit, aut maioribus et inremissibilibus (??) deo solo.

Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Ioannes nescio quid diversae parti subplaudere videatur? quasi in Apocalypsi manifeste

fornicationi posuerit paenitentiae auxilium, ubi ad angelum Thyatirenorum spiritus mandat habere se adversus eum, quod teneret mulierem Iezabel, quae se propheten dicit et docet, atque seducit servos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis. Et largitus sum illi temporis spatium, ut paenitentiam iniret, nec vult eam inire nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum et moechos eius cum ipsa in maximam pressuram, nisi paenitentiam egerint operum eius. Bene autem quod apostolis et fidei et disciplinae regulis convenit. Sive enim ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Ioanne concessum quod a Paulo sit denegatum. Hanc aequalitatem spiritus sancti qui observaverit, ab ipso deducetur in sensus eius. Haereticam enim feminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in ecclesiam latenter introducebat et merito ad paenitentiam urgebat. Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum cognito postmodum casu et paenitentia expiato et veniam consequi et in ecclesiam redigi? Unde et apud nos, ut ethnico par, immo et super ethnicum, haereticus etiam per baptisma veritatis utroque homine purgatus admittitur. Aut si certus es mulierem illam post fidem vivam in haeresin postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici veniam ex paenitentia vindices, sane agat paenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura. Haec enim erit paenitenitia quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de venia deo reservamus. Denique ea Apoealypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine
ulla condicionali damnatione decrevit. Non enim de ethnicis videbitur sapere, cum de fidelibus pronuntiarit, Qui vicerint, haereditatem habebunt istam, et ero illis deus, et illi mihi in filios, et ita subiunxerit: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et veneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, quod est more secunda. Sic et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum vitae habeant potestatem, et in portas ad introëundum in sanctam civitatem. Canes venefici, fornicator, homicida, foras, utique qui non ex praeceptis agant. Illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. Celerum quid mihi eos, qui foris sunt, iudicare? praecesserat. De epistola quoque Ioannis carpunt statim. Dictum est, Sanguis fil(??)eius emundat nos ab omni delicto. Semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille: aut si non semper, non etiam post fidem, et si non ab delicto, non etiam a fornicatione. Unde autem exorsus est? Lumen praedixerat deum, et tenebras non esse in illo, et mentiri nos, si dicamus nos communionem habere cum eo et in tenebris incedamus. Si vero, inquit, in lumine incedamus, communionem (??) eo habebimus, et sanguis Iesu Christi domini nostri emundat nos ab omni delicto. Ergo in lumine incedentes delinquimus, et in lumine delinquentes emundabimur? Nullo pacto. Qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. Unde et ostendit, quomodo emundabimur a delicto, in lumine incedentes, in quo delictum agi non potest. Adeo sic emundari nos ait, non qua delinquamus, sed qua non delinquamus. Incedentes enim in lumine, tenebris vero non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non admisso delicto. Haec est enim vis dominici sanguinis ut quos iam delicto mundarit et exinde in lumine constituerit, mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseveraverint. Sed subicit, inquis, Si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos, et veritas non est in nobis. Si confitemur delicta nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat ea nobis et emunde(??) nos ab omni iniustitia. Numquid ab immunditia? Aut si ita est, ergo et ab idololaria. Sed aliud in sensu est. Ecce enim et rursus, Si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo eius non est in nobis. Eo amplius, Filioli, haec scripsi
vobis, ne delinquatis, et si deliqueritis, advocatum habemus apud deum patrem, Iesum Christum iustum, et ipse placatio est pro delictis nostris. Secundum haec, inquis, et delinquere nos et veniam habere constabit. Quid ergo fiet, cum procedens aliud invenio? Negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea veniam, in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat. Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. Omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas. Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta, utique hactenus admittenda. Siquidem subiungit, Omnis qui manet in illo, non delinquit. Omnis qui delinquit, neque vidit neque cognovit eum. Filioli, nemo vos seducat. Omnis qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. Qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est filius Dei, ut solvat opera diaboli. Nam et solvit liberans hominem per lavacrum, donato ei chirographo mortis. Et ideo omnis qui ex deo nascitur, non facit delictum, quia semen dei manet in illo, et non potest delinquere, quia ex deo natus est. In hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. In quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de deo nati sunt, isti delinquendo, quia de diabolo sunt, proinde atque si nunquam sint ex deo nati? Quod si dicit, Qui non est iustus, ex deo non est, qui non pudicus, quomodo rursus ex deo fiet, qui iam esse desiit? Iuxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Ioannem in primore quidem epistola negantem nos sine delicto esse, nunc vero praescribentem non delinquere omnino, et illic quidem aliquid de venia blandientem, hic vero districte negantem filios dei quicunque deliquerint. Sed absit. Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. Et hic enim illam Ioannes commendavit, quod sint quaedam delicta cotidianae incursionis, quibus omnes simus obiecti. Cui enim non
accidet aut irasci inique, et ultra solis occasum, aut et ma(??) immittere, aut facile maledicere, aut temere iurare, aut fidem pac(??) destruere, aut verecundia aut necessitate mentiri? In nego(??) officiis, in quaestu, in victu, in visu, in auditu quanta tenta(??) ut si nulla sit venia istorum, nemini salus competat. Horum (??) erit venia per exoratorem patris Christum. Sunt autem et cont(??) istis, ut graviora et exitiosa, quae veniam non capiant, homicidi(??) idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et (??) catio, et si qua alia violatio templi dei. Horum ultra exorator (??) erit Christus; haec non admittet omnino qui natus ex deo fu(??) non futurus dei filius, si admiserit. Ita Ioannis ratio cons(??) diversitatis, distinctionem delictorum disponentis, cum deli(??) filios dei nunc adnuit, nunc abnuit. Prospiciebat enim cla(??) litterarum suarum, et illi praestruebat hos sensus dicturus in (??) manifestius. Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non (??) mortem, postulabit, et dabit ei vitam dominus qui non ad mort(??) delinquit. Est enim delictum ad mortem; non de eo dico, ut (??) postulet. Meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a deo dep(??) pro populo mortalia delinquente. Omnis iniustitia delictam est, et est delictum ad mortem. Scimus autem, quod omnis qui (??) deo natus sit non delinquit, scilicet delictum quod ad morte(??) est. Ita nihil iam superest quam aut neges moechiam et fornication(??) mortalia esse delicta, aut inremissibilia fatearis, pro quibus (??) exorare permittitur.

Disciplina igitur apostolorum proprie quidem instruit ac (??) minat principaliter sanctitatis omnis erga templum dei antisti(??)

ad ubique de ecclesia eradicandum omne sacrilegium pudicitiae, sine ulla restitutionis mentione. Volo tamen ex redundantia alicuius etiam comitis apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo iure disciplinam magistrorum. Extat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, a deo satis auctorati viri, ut quem Paulus iuxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabae non habemus operandi potestatem? Et utique receptior apud ecclesias epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. Monens itaque discipulos omissis omnibus initiis ad perfectionem magis tendere nec rursus fundamenta paenitentiae iacere ab operibus mortuorum, Impossibile est enim, inquit, eos, qui semel inluminati sunt et donum caeleste gustaverunt et participaverunt spiritum sanctum et verbum dei dulce gustaverunt, occidente
iam aevo cum exciderint, rursus revocari in paenitentiam, refigentes cruci in semetipsos filium dei et dedecorantes. Terra enim, quae bibit saepius devenientem in se humorem et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem dei consequitur; proferens autem spinas reproba et maledictioni proxima, cuius finis in exustionem. Hoc qui ab apostolis didicit et cum apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam paenitentiam promissam ab apostolis norat. Optime enim legem interpretabatur, et figuras eius iam in ipsa veritate servabat. Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem varietas effloruerit in cutem et totam cutem texerit a capite usq(??) ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit eum, quoniam convertit in album, mundus est. Qua vero die visus fuerit in eiusmodi color vivus, inquinatus est. Conversum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intellegi, qui iam non sit varius, non sit de pristino et novo aspersus. Si vero post abolitionem in vetustatem aliquid ex illa revixerit, rursum in carne eius quod emortuum delicto habebatur immundum iudicari, nec expiari iam a sacerdote. Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans immundabile est vitium. Item de domo: Si quae maculae et cavositates adnuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, iubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent. Dehinc introgressus sacerdos si invenisset cavositates viridicantes vel rubescentes, et aspectum earum humiliorem citra parietinam formam, exiret ad ianuam et secerneret domum illam septem diebus. Dehinc die septima regressus si animadvertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret extrahi eos lapides, in quibus tactus leprae fuisset, et abici extra civitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos et reponi loco pristinorum et pulvere alio inliniri domum. Oportet
enim, cum pervenitur ad summum sacerdotem patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima, et ubi introierit eam sermo dei et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim et abici foras sensus mortiferos et cruentos (nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem proeliatorem imposuit), proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substrui lapides, quales in Abrahae fiunt, ut ita homo habilis deo sit. Quod si post recuperationem et reformationem rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis causis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiavit, et iussit deponi materias et lapides et omnem structuram eius et abici in locum immundum. Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus denuo resumit scabra et maculas carnis, et abicitur extra civitatem in locum immundum, deditus scilicet satanae in carnis interitum, nec amplius reaedificatur in ecclesia post ruinam. Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata. Prospicietur, inquit illi, et non morietur, quia nondum est manumissa cui servabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui servabatur, impune contaminabatur, ita iam manumissa non habet veniam.