De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Venio itaque ad illum articulum quem et nostri praetendunt ad ineundam curiositatem et haeretici inculcant ad importandam scrupulositatem. Scriptum est, inquiunt, Quaerite, et invenietis. Quando hanc vocem dominus emisit, recordemur. Puto in primitiis ipsis doctrinae suae, cum adhuc dubitaretur apud omnes, an Christus esset, et cum adhuc nec Petrus illum dei filium pronuntiasset, cum etiam Ioannes de illo certus esse desisset. Merito ergo tunc dictum est, Quaerite et invenietis, quando quaerendus adhuc erat qui adhuc agnitus non erat. Et hoc quantum ad Iudaeos. Ad illos enim pertinet totus sermo suggillationis istius, qui habebant ubi quaererent Christum. Habent, inquit, Moysen et Heliam, id est legem et prophetas Christum praedicantes, secundum quod alibi aperte: Scrutamini scripturas, in quibus salutem speratis; illae enim de me loquuntur. Hoc erit, Quaerite et invenietis. Nam et sequentia in Iudaeos competere manifestum est, Pulsate et aperietur vobis. Iudaei retro penes deum fuerant, dehinc eiecti ob delicta extra deum esse coeperunt. Nationes vero nunquam penes deum, nisi stillicidium de situla et pulvis ex area et foris semper. Ita qui foris semper, quomodo pulsabit eo ubi nunquam fuit? quam ianuam novit, in qua nec receptus nec eiectus aliquando? an qui scit se intus fuisse et foras actum, is

potius pulsavit, et ostium novit? Etiam, Petite et accipietis, ei competit qui sciebat a quo esset petendum, a quo et erat aliquid repromissum, a deo scilicet Abraham, Isaac et Iacob, quem nationes non magis noverant quam ullam repromissionem eius. Et ideo ad Israël loquebatur: Non sum, inquit, missus, nisi ad oves perditas domus Israël. Nondum canibus iactarat panem filiorum, nondum in viam nationum ire mandabat. Siquidem in fine praecipit, vaderent ad docendas et tinguendas nationes, consecuturi mox spiritum sanctum paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem. Et hoc ergo illo facit. Quodsi nationibus destinati doctores apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi erant paracletum, multo magis vacabat erga nos, Quaerite et invenietis, quibus ultro erat obventura doctrina per apostolos et ipsis apostolis per spiritum sanctum. Omnia quidem domini dicta omnibus posita sunt; per aures Iudaeorum ad nos transierunt. Sed pleraque in personas directa non proprietatem admonitionis nobis constituerunt, sed exemplum.