De Praescriptionibus Hereticorum

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quam pluribus, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis. Quaerite et invenietis, ubique meminerunt. Adeo et de genere conversationis qualitas fidei aestimari potest. Doctrinae index disciplina est. Negant deum timendum. Itaque libera sunt illis omnia et soluta. Ubi autem deus non timetur, nisi ubi non est? Ubi deus non est, nec veritas ulla est. Ubi veritas nulla est, merito et talis disciplina est. At ubi deus, ibi metus in deum, qui est initium sapientiae. Ubi metus in deum, ibi gravitas, honesta et diligentia adtonita et cura sollicita et adlectio explorata et communicatio deliberata et promotio emorita et subiectio religiosa et apparitio devota et processio modesta et ecclesia unita et dei omnia.

Proinde haec pressioris apud nos testimonia disciplinae ad probationem veritatis accedunt, a qua divertere nemini expedit qui meminerit futuri iudicii, quo omnes nos necesse est apud Christi tribunal adstare, reddentes rationem inprimis ipsius fidei. Quid ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico, virginem traditam a Christo? Credo, allegabunt nihil unquam sibi ab illo vel ab apostolis eius de scaevis et perversis doctrinis futuris pronuntiatum et de cavendis abominandisque praeceptum. Agnoscent suam potius culpam et suorum, qui nos non ante praestruxerunt. Adicient praeterea multa de auctoritate cuiusque doctoris haeretici; illos maxime doctrinae suae fidem confirmasse, mortuos suscitasse, debiles reformasse, futura significasse, uti merito apostoli crederentur. Quasi nec hoc scriptum sit, venturos multos qui etiam virtutes maximas ederent ad fallaciam muniendam corruptae praedicationis. Itaque veniam merebuntur. Si vero memores dominicarum et apostolicarum scripturarum et denuntiationum in fide integra steterint, credo, de venia periclitabuntur, respondente domino: Praenuntiaveram plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et prophetarum et apostolorum etiam, et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram; scilicet cum vos non crederetis. Semel evangelium et eiusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram; libuit mihi postea aliqua inde mutare.

Resurrectionem promiseram, etiam carnis; sed recogitavi, ne implere non possem. Natum me ostenderam ex virgine, sed postea turpe mihi visum est. Patrem dixeram qui solem et pluvias facit; sed alius me pater melior adoptavit. Prohibueram vos aurem accommodare haereticis; sed erravi. Talia capit opinari eos qui exorbitant et fidei veritatis periculum non cavent. Sed nunc quidem generaliter actum est nobis adversus haereses omnes certis et iustis et necessariis praescriptionibus repellendas a conlatione scripturarum. De reliquo, si dei gratia adnuerit, etiam specialiter quibusdam respondebimus. Haec in fide veritatis cum otio perlegentibus pax et gratia dei nostri Iesu Christi in aeternum.