De Praescriptionibus Hereticorum
Tertullian
Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.
His definitionibus provocatae a nobis et revictae haereses omnes, sive quae posterae, sive quae coaetaneae apostolorum, dummodo diversae, sive generaliter, sive specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones adversus nostram disciplinam. Si enim negant veritatem eius, debent probare illam quoque haeresin esse eadem forma revictam qua ipsae revincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas quam apud illas non esse iam constat. Posterior nostra res non est, immo omnibus prior est, et hoc erit testimonium veritatis ubique occupantis principatum: apostolis ubique non damnatur, immo defenditur, hoc erit indicium proprietatis. Quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.